Ethica epistolaris seu Epistolae morales ad usum familiarem vario argumento scriptæ authore p. Michaele Pexenfelder, soc. Jesu

발행: 1686년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Ethica Epistolaris. - einerem. Saepe declinanda est responsio, discite alio dilabendum; saepe suspendenda limgua , di injecti sermonis alea dissimulanda; saepe a particulari ad universum genus eoi . locutio transferenda ; nam ut Philosophiloquuntur et Abstrahentium non est mendariciam 3 saepe opinionum varietas adferenda, di communis mortalium vanitas in sentiendo , iudicandoque accusanda 3 saepe temporum nostrorum infelicitas in crimen vocanda , di veteribus exemplis confirmanda ι saepe iuverit insidiosam astutiam dubiis responsis eludere ; saepe etiam liberali loco transmitistere. Sed haec, & plura optimus Magister Usus,di Experientia te docebit 3 ars quoque

Hulica ex multis observationibus addiscitur 3 fallunt tamen non raro haec praecepta , dum

magis politicae legi, quam Evangelicae respondent. Imprimis ergo Pietas, ut ad omnia alia utilis, sic in Aulis versanti cumprimis necessaria est, nam ubi plus periculi, ibi magis opus est invocatione Divini auxilii, sine qua , quid omnis iste Aulicus apparatus , &verborum ac vestium pompa , quid aliud, quam fumus, qui, dum alia petit, evanescit

Haec pietas Josephum AEgyptium inter c, lumnias servavit 3 haec Davidem inter in-Α a tortas

392쪽

3 o Et bis a Disolaris.

tortas a Saule lanceas defendit s haec Dani Iem inter leones tutata est. Aulici erant, di in illo mari miris fluctibus iactati, minime mersi, virtutis ac religionis anchora su nixi. Quod si tanta cautela opus est inter

eos , quos Fortuna nondum extra metum comstituit, quid nota circumspectionis adhibe dum, ut placeas Frincipi , certe non displiis cras L hie sollicite invigilandum , ut neque

hominis inossiciosi, neque assentantis notam incurras. Alexander M. rogatus , quomodo ad Principem sit accedendum ; respondisse fenur i Tamquam ad ignem ἔ ut neque valde prope te adjungas , ne comburaris 3 neque longius abscedas, ne frigeas , di non calefias. Ad Principem, velut ad benignum sidus respiciendum Aulico ; inde hociorum ac opum influxus exspectandus , sed non raro irritust ipsa mora torquet 3 si inanis , hquid affert nisi seram poenitentiam e Prin-eeps est instar frondosae platani , sub cuius umbra quiescendum Aulico; multos, haec quies frustravit ; subitus casus umbratilem eis securitatem ademit. Princeps columnae similis, circa quam fragilis hedera, Aulicus,

393쪽

lὶ fidus favor. Principis gratiam abacum

rationarium dixeris , in quo pro computantis lubitu calculi nunc versantur aurei, nunc aenei; nunc sursum, nunc deorsum, ad n uis tum Principis, vertitur Aulicorum fortuna, modo adversa , modo secunda ; omnis illorum beatitudo ac miseria ex unius voluntate pendet. Atque hae sunt compedes illae aureae, quibus Aulica servitus alligatur. Sed nunc claudendi rivi, sat prata biberunt a Finem facio huic epistolae , ne, plura Aulae pericula adducendo , re a proposito absterream, aut certe generosos animos infringam, aut, in contrariam partem de felicitate Aulica pluscula memorando. vanis te spebus imilem di impleam ; potes ipse tuas vires meis tiri melius, di ductum genii ad magna nati sequi. Injurius sim bono publico , si in

Aulam Principum, ex qua tot Heroes, tanquam ex Equo Troiano. prodierunt, Dicteria magis, quam Dictamina in medium adoferam. Clausulae loco adscribo quasdam gnomasAulico observandas,ex Ode v I. lib. a. P. Jacobi Balde . Poetae Lyrici nostrae aetatis clarissimi, di mihi perfamiliaris, dum viveret i vivit vero , di volitat omnium per ora virum. Tu has sententias in usum

394쪽

3 7 a Tibica 'solaris.

di emolumentum tuum verte , & ex Poeti- ea quoque Ethica fructum cape. Appono versiculos, sed imperfecto metro fractos; nota enim iam syllabas Grammaticorum , sed

mores Aulicorum ad numerum a te expen

di cupio. I, quo vocaris Carole ; sed prius Politiori fac patientia Immane votum, disce blandum Ferre jugum, or lepidos dolores.ssis Aula pont- : spes tua navetra icina ripa, qui pelago nimas Fidii quieto, larga praceps modicu dare vela ventis, calumniarum saepe Cerauni,susin, cum gemιtu frangra ratem. Sit magna fama cura, supercili Sit nusta ; fastum palpebra nesciari Felicitatis pars, puto, maxima es , Felicitati sidere parcius. caelum minatur fulmina SUSTINEFrasens voluptas atricii t ABSTINA Fortuna blanditur Φ recede. Levaris P exulta modese e

Deprimeris 3 patiare flecti. Insiuisai bosis e dissimula. Rirtute flabis. Plura

395쪽

Plura non addo ; compendium habes Ethicat Aulicae , utere in tua , di familiae tuae incrementa , di salutem tuam cura. Haee scripsit,ut tela praevisa minus ferirent, si foriste in te inciderent ; juxta vulgare dictum , cautela non obest.

ILLUSTRI IUVENI

. ALBERTO FELICI A NO

L. Baroni a Trito montio,

In exteraου regiones proficiscenti, PRO P E M P T I C A. PBrgratae tuae mihi litterae acciderunt, Cois loniae datae , quibus significas , te iter longinquum ingressum, ad peregrinas regiones visendas , esse in comitatu trium praenobilium Germanicae nationis juvenum, una cum Moderatore , linguarum & regionum perito, di quinque famulis , fide di usu arismorum probatis. Scribis, Agrippina,post duarum ibi hebdomadum commorationem ,

primo die Maij discessisse, di destinasse pri-

396쪽

rno adire Belgium ι inde velle traiicere In Angliam 3 hinc in Galliam 3 demum terra facturum iter in Italiam. DEUS ter optiMax. secundat hanc profectionem , di te riciis bis incolumem , multaque rerum scitu dignarum cognitione instructum reddat. Illu, stris domina parens, matrona pientissima, tui amantissima , valde est solicita, ne quid adversi tibi contingat , ullumve periculum corporis aut avimi incurras. Scit enim peregrinationes mille discriminibus obnoxias , itinera longa & intuta, insidias, errores, naufragia , latrocinia , caedes , morbos ac mories immaturas inter ignotos timendas. Quam triste, di miserum infelicibus parentibus accidit , si charus exoptatiιsque filius, post longam absentiam , magnosque sumptus factos, denique in epistolio funesto redeat, cui pro sigillo nigrum is impressiam squae tunc suspiria,lacrimae, planctus, lamen. ta t Augetur luctus, si nobilitas generis, rara indoles,aetas florida, magna spes di exspectatio, simul apud exteros scrobem subeunt. Equissimae petitioni quidni reponerem officiorum meorum obligationem, tam multis titulis devinctus illustri familiae. ut harea me mula postulanda, quam petenda sint

397쪽

spopondi preces ac sacrificia, non simplici vice peragenda. Repetijt ipsa nova postulata ad haec enim meis verbis animata fuerat

et insuper instuit, ut admonerem te curae de te ipso habendae: umbram esse reliqua peregrinationis parerga, si Sol patiatur eclipsin; tuam valetudinem , tuam salutem sibi indeis sideriis esse ; pereant peregrinae linguae, per eant mores di ritus , modo ne pereat filius. Reposui ego , monitorem tibi ad latus esse, virum prudentem & expertum, jam tertium peregrinationes revisentem; hunc fidelem salutis Alberti Feliciani custodem fore, hunc Achatem ; hujus si monitis di consilijs obtemperet , Omnia ex voto successura , hunc naagistrum ac ducem morum ac viarum nihil omissurum, quo inexperta iuventus prae muniatur adversus ferociam, licentiam,blanditias, profusionem di ceteras pestes, aetatis inconsultae corruptelas. His auditis, nihilominus perstuit matrona prudentissima in suis rogalibus e darem hoc Mariti contestatis in nostrum ordinem meritis r darem sibi , filium tantum non in hac profectione efferentit darem ei, cuius causa potissi-mtim agitur ι praescriberem quasdam, ut vocant, regulas, seu praecepta, seu monita,qui-

398쪽

bus suffultus a graviori casu servaretur radyertisse in te, nondam ephebiam egresso. quandam erga me observantiam refero ipsius verba pene parentibus invidendam; eam mentem adhuc inhaerere Alberto , di seriptam in rudiori tabella reverentiam nec dum s ut apud alios fieri solet oblitteratam. NO-vi disertam in Nobili Matrona linguam, Bemajores,quam pro merito meo laudes; sed tamen haec, etiam sine comite facundia, hu- Inanitas quid non impetraret hic petendi modus quem assensum non inveniret e ego certε diutius renuere non sustinui ; illa domum recessit ι ego ad scriptorium pulpitum me contuli, calamum di chartam prehendi, quaeque non operose in mentem ve niebant , exaravi: tu ipse judicabis, ubi legeras , in hanc meam ad te epistolam, minime scruposam , ut Plautus loquitur I ut ego loquor, haud scrupulosam rvsisse viam.

Accipe voluntatem matris, meum Obsequium & quod olim fecisti puer, nec iuvenis aspernare dicta quaedam,familiari affectua me prolata ; aetatem magis tuam , quam teipsum informo , quem scio mea instituti ne non indigere i habes tecum , quem conscias , ad quem vitae tuae leges referas. Tria

399쪽

ad exteras gentes profecturo dicuntur maxime observanda : Cura Animi Corporis, Famtunarum. Animus expoliendus est varia cognitione rerum : mores incolarum , ritus ,

leges explorandae . lingua addiscenda 3 virtutes ac vitia advertenda, ut illas tecum do. mum referas, haec noveris, nequaquam Lmiteris. Cura Corporis requirit, ut nihil admittas, quod valetudinem laedat a nihil negligas, quod eam conservet. Fortunarum

quoque consideratio habenda , ne in prodigalitatem abeant necessariae itineris impeniae. Quid enim juvet , varias transeundo terras, dispersisse pecuniam , quam in patria desideres tibi collectam remansisse e Morea gentium iam olim a vitiis notabantur 3 hinc in adagium abierunt, Phryge mollior, Sybari a fo=uosior, Scytha asserior, Farno perfdior , Graeco levior es vanior,Thracibus bibacior, Cretens mendacior, Arcadestolidior,

Farthis fugacior sec. Mutantur tempora, di cum iis nomina , non vitia. Ex hiltoriis constat, frugalem Populi Rom. vitam , ac masculam virtutem corruptam fuisse ι cum Graecis, di peregrinis moribus in civitatem irrupisse mollitiem , luxum , gulam , ebrie

400쪽

3 8 Ethica Disolaris.

giones lustranti imitandi sunt quidam fluvii,

qui per medios lacus erumpunt, nec tamen illis miscentur I sic utendum hospitijs per grinis, ut idem exeas, qui veneris 3 expeditior quidem , di usu ac consuetudine locorum ac populorum doctior , cautior , politior, prudentior, sed non peior ac deterior. Ante omnia homini peregrino explorandus

est genius loci & incolarum s an proni sint ad suspiciones , di, quae hinc nascitur, ad aemulationem di zelotypiam 3 quo visio qui

correpti sunt, metue ab ijs infidias: multis nocuit aspexisse , multis tantum salutasse flevissima suspicandi momenta in caedes impelistunt. Alicubi feminae clausae, velut in cuis

stodia,tenentur ι in publicum rarissimE pr dire licet, di quidem non nisi facie velata 3 in convivijs virorum assidere , censetur honestas non decere. Ab hac suspicionum temeritate longe absunt alij, apud quos liberior conversatio in laude comitatis & eutrais peliae habetur. Catus hospes attendet, ut ijs in locis, quae zelotypa febri laborant, nee verbo, nec nutu, nec loco quidquam praeseserat, quo detur indicium , sibi peregrinam formam placere. Quidam enim de suspiciosis Iunones suas, sicut gryphes aurum iri

SEARCH

MENU NAVIGATION