장음표시 사용
381쪽
servum, qui pecuniam reposuit in sudario dcti talentum defodit humi, quod erat erogariis dum , di in communem utilitatem vertendu. Ad quid sapientia, si non est usui e ad quid praeclarum ingenium, si velut fulmineus ensis intra vaginam rubigine exeditur Sapientissimus Regum: Deriventur, ait,fontes tui foras, se in plateis aquas tuas divide. Prov. s. Per fontes sapientiam intelligit, quae est communicanda cum pluribus , di per canales ac siphones, nempe per libros, in publica commoda spargenda et quocirca mihi semper placuit copiosus librorum delectus. Scientiarum est amplitudo, profunditas di obscuritas, ut semper supersu, quod nova inquisitione eruatur. Primae cogitationes aditum faciunt posterioribus comentationibus , iisque melioribus,juxta illud δευτερα ον άδες σοφώπ-
ρα. cura posteriores, sapientiores. Deinde
humanae mentis capacitas tanta est, ut sciendi studio nunquam exhauriatur. Ter ι Io appetitus ingeniorum idem, qui convivantium, alia
aliis fercula sapiunt, varietas delectat: sic sua cuique dicendi, scribendique gratia , quam natura Deusque in diversorum capita distribuit. Ergo felix ex illimandum est hoc seculum, quo
382쪽
Ethica Eps laris. Scribimis indocti, doctis volumina passiac
Subiiciebam his: tolerandum esset, si sola scribentium ruditas di simplicitas in repreis hensionem veniret. Sed quid dicemus ad libros, Bacchi magis, quam Minervae succo lucubratos P haeresim aut Cypridem olentes, verum, fidemque corrumpentes ξ Ipsa ego quam multos Scriptores pervolvi, plumbum auro,aconita dulci vino miscentes, di male feriati capitis commentis historiae titulum praetexentes e Hic maxime agit mimam vernacula, blandiloqua , varijs coloribus vestita, di in omnes formas personata; specioss inscriptiones lectorem, vel rudem vel incautum, splendide decipiunt,vitrum pro margarito,paleas pro granis obijciunt. Libido scriptitandi non attendit, quam vera memoret , sed quam multa; omittit, addit, demit, mutat. aD fingit, invertit quidlibet pro lubitus non secus, ac falsarii faciunt, qui monetam circumcidunt, depravant, adulterant. Si argumenta incidat de Pietate di antiqua Religione , ita mutilant, maculant, vitiant hi Scriptores Principum orthodoxorum gesta , eaque in reprobum sensum deflectunt, ut dubites,
ad quam sectam se applicuerint,ti pro genui na veritatis imagine , spurium figmentum
383쪽
supponitur. Una est historiae simplex facies; quae ab hac abludunt, spectra sunt, imponunt oculis fuco. Clemens Alexandrinus mem rat de Selene quadam, muliere formosa, quae cum se spectandam ex alta turri populo Romano praebuisset, effecit suis praestigijs Smaon Magus, ut, quot in turri fenestrae erant, tot Seis lenes facies apparerent. Una Selene veritas est; mille commentorum inulacra. Exclain
mare hic libeat: o Marce Tulli, ubi nunc illa verba tua : Historia es t sis temporum, lux
veritatis, vita memoria magisra vita, nuntia vetustatis. Omnia sunt retroversa: nunc Historia est falsus testis temporum, caligo veritatis, pestis memoriae, magistra mendaci j, nuntia fabularum. Titianus sub haec: in mentem mihi venit Procu stes, latro dirissimus,qui viatores suo lectulo admetiri solebat; disi quidem proceriores essent, amputatione pedum decurtare; si breviores, nervorum extensione in longum diducere. Tales omnino sunt isti historiographi, qui, ut ad modulum pravae mentis narrationes fingant, nunc de munt, nunc addunt de suo, & vocant, His riam scribere. Plutarch. in Theseo. Ego: Quid perniciosius ad DivinaeHumanaeque Veritatis
subversionem excogitari posset i nihil hoe L s scriis
384쪽
scribendi cacoethe di imprimendi characteriis bus aeneis , ad corruptelam morum , di perversionem Religionis, ac Fidei virulenistius. venenum in aurea phiala propia natur , phrases exornantur vernaculae, ut sub iis seorpius dormiat. Ex his codicibus instruuntur Bibliothecae ; hi tenentur di teruntur manibus, memoriae mandantur, calamo exarantur, in aere cuduntur, recuduntur,
impune venduntur. Ubi Censorum seversetas ubi Recognitorum auctoritas e ubi morum Magisterium Haec pestis sic paulatim inveterascit, ut posteritas, contagione corre.
pia,sit ignoratura discrimen boni di mali, &iero dolitura, serpentem se pro pisce in Volusianis hisce chartis apprehendisse. Pestilitatis tempore aer igne di iussi tu purificatur; idem faetendum in hac librorum infectione , ad ignem sine periculo leguntur. Exarsit hic Simon in iam ardere cupiebat, quidquid in bibliotheca sua hujus generis codicum prostituerat: Pereant, inquit, nociva charta,ne peream ego, vel mei, simulque unum eservulis amandavit, ut cophinum adferret, in quem perniciosi libri convcerentur , se velut infandapila ad rogum esserrentur. Injecit manum Titianus, di monuit, ut ne triticum cum
385쪽
xizaniis evelleret 3 esse bona quaedam mixta malis, quae oporteret secernere, di medicinam vel lituris, vel erasione facere; posse asteri cos in margine, tanquam errorum indices,apponi, crucibus notari φ quaedam etiam tamquam ulcus exscindenda , quaedam glutine, velut emplastro , aut splenio superinducenis da, quaedam exurenda. Inter hos sermones tempus,ad horam coeni extractum, nos admonuit domuitionis 3 nihil desiderabatur in colloquio nostro, nisi tua praesentia, quae, quod solet , disertis salibus condit colloquium. Simonis promptitudinem ad exurendos ibbros noxios, si pro nostra familiaritate na res HonorioRutilio,& hanc ille voluntatem, ut par est, laudibus efferat , ne obliviscaris adisiungere votum, Simonis ut zelum plures imitentur ι non diu est , ex quo vidi imaginem in Honorii aedibus,magis artificiose , quam caste pictam, cui si lacernulam injiceret, gloriari posset coram supremo Iudice, se nudos Vale mi optime Theodore , huic sermonum fasciculo , quos phrasi Terentiana in epistolis eadimas s velut ex arbore ramos in extremum inter reiectitias charis
tas angulum indulse; forsan lesent ista mi
386쪽
OLFGANGO BOMBICIANO, Nobili Juveni,
ad fervitium Aulicum abeunti. PAR AENETIC A.
DIscessurus hinc ad Aulam Magni Priniscipis , eique ab obsequijs Palatinus
futurus, putabas, humanitatis di civilitatis tuae e sse , ne in viam prius te dares, quam me salutasses. Neque contentus eras ossicio su m vale mihi dicere , insuper pro tua modestia , pelijsti a me instructionem , ceu viaticum, quo commodius iter hoc susciperes. Excusanti meam tenuitatem, di in rebus Aulicis imperitiam, vehementius institisti, nec ante urgere desiijsti, quam promitterem,me per epistolam quaedam tecum communicaturum, quae quidem non didici experientia , sed eorum ex libris hausi, qui de vita Aulica quaedam praecepta & monita reliquerunt. Sic igitur habeto. Doctissimus Lipsius in Epitiolis suis mentionem vitae Au licae faciens, breviter & graviter, ut solet pMare, qui intrat, inquit, navigat, su ιώ - exsectat t
387쪽
en ectat ; qui Aulam , motis. In Aulis lenista iunt beneficia , praecipites irae ; levissimo momento in indignationem impelluntur Principes, saepius erumpit fulmen , quam tonitru audiatur; eorum favor & gratia venisto inconstantior; severior vultus omnia. μtunae ornamenta evertit ἔ id quod Mythol gi per Ganymedis fabulam indicatum v 1unt, & ego antehac in Ethica mea symbolica explicavi ; iuvabit quaedam repetere. Ganymedes, Laomedontis Troiani Regis filius, lectissimus adolescens , ab aquila jussa Iovis in coelum evectus, ossicio Pincernae decoratus est: brevi effudit, quam collegit gratiam , parva offensione, pro regali scypho, aqualem sustinere coactus est. Iubetur enim
exesse Iovis regia , & in Zodiaci se limites
conferre, atque nomine Aquaris contentus esse 3 ut, qui antea Coelicolum regi in aureo poculo nectar ministrabat, jam aquario urceo campos di agros rigaret. Haec est imago servitutis Aulicae ; ad quam cum ac , ceditur, finguntur montes aurei; favore Principum, tanquam aquilae pennis,tolluntur ita
altum Clientes Aulici ; qui cum credunt , secundis se favoniis supra terras longh ii ista jacentes sublevari, repente destituti aerio
388쪽
tio illo remigio ad hydriam & avenaeeam
pultem amandantur. Turbulentum profecto mare est Aula, & alternis aestibus reciprocum , multorumque iactationibus, aut naufragiis infame. Pro, qualia in hoc salomonitra ε Invidia, calumnia, ambitio, ingratitudo, simulatio, deceptio, aemulatio,asi sentatio, hypocrisis, suspiciones innumerae, istud mare infestant. Ah s ne fide sereno irepente malacia in tempestatem mutatur. Quem in speciem venerabatur demita capio te populus 3 ubi praeterieris , medium existendent digitum, posticis illudent sannis; f ras mella , intus fella ; cum de honoribus agitur, quisque sua merita velut fimbrias dilatat , primas obtinere studet, aequalem subis movere, priorem convellere di supplantarei alienis successibus aegrescunt, suis tumescunt. Exploratores ubique di speculatores, si qualineeis oculis observent, quod ex beato pos-st infelicem facere. De aulicis Siracides c. In medio laqueorum ingrederis; si bonus es , displicebis malis ι si improbus, probis. Laudabunt , quem praecipitatum cupiunt ; di,ut Tacitus ait, secretis criminatio nibus infamabunt ignarum , quo incautior decipiatur, palam laudatum ; illi ple-
389쪽
rumque magis timendi, qui nihil elegantiarum Omittunt, quo te irretiant. Meminit
hujus fallaciae Ecclesiasticus e. i'. υ , qui nequiter humiliat se, o interiora evus plena
sunt dolo. Mox subjungit: ει es , qui se nimium submittit a multa humilitate di se es, qui inclinat faciem suam , O vir , se non videre , quod ignoratum es r Os ab
imbecisione viriun 'veretur peccare , si venerit tempus malefaciendi,malefaciet. Vide descriptionem vectuti Aulicii ejus demiGsio est plena dolo di simulatione 3 inclinat faciem, di se profundEsubmittit, ut,quanto minus suspectus, tanto sit nocentior; fingit se caecum in vitiis, di erroribus tuis notandis, cum Argo sit oculatior. Quod si non st tim valeat, iram di invidiam in te exoner re , reperiet occasionem malitiam suam explendi, di explebit conceptum adversus te odium. Quid hic agas e invidiam supera modestia, injurias patientia, malevolentiam obsequio, di bonae mentis securitate. Sen
ca praeclarus morum Magister refert lib. a. de ira, c. 3 q. quendam interrogatum, quO- modo senectutem, rem in Aula rarissimam, consecutus esset, respondisse: invarias aec
pirndo , se gratias agendo. Potuit hoc gentiliss
390쪽
tilis , eur non Christianus e nam in Aulis quoque locus est virtuti 3 unde non semper verum illud Lucani r
arari volet esse piuου. Sed hoc iam non ago, ut Aulam sanctam deo
pingam , habemus Causinum, Raderum, &alios, qui ex instituto hoc faciunt ι mihi id modo propositum est, ostendere tibi peric la Aulica, di laqueos exeundos. Apud Medicos aphorismus est , nosse morbum , in tium curationis : qui in Aula non vult pedilre , principium salutis ducat a cognitione morum, quos vocant, Politicorum. Adaagio fertur , Anguiliam cauda, licet teneas, elabetur. Haec Aulicorum est prudentia ν1ed vafra, ut, quidquid aiunt, negare possint. Credas, nun credas, in ancipiti di lubrico versaris; nisi enim pari versutia verbis tuis larvam inducas , simplicitas sita sinceritatem
appellant tibi in damnum cedet ; si eum mulpibus vulpinandum , ut dicitur, putes , Machia velli te citius discipulum,quam Christi exhibebis 3 in eodem ergo discrimine, fallere di falli, silere di loqui. Quid hic con-shj Non statim annuere di abnuere; ad uis Tet manum , qui volet ea versare dolosum