Friderici Heusingeri ... ab epistolis Commentatio de iure peculii aduenticii extraordinarii, tam Romanis quam Germanicis legibus atque moribus constituto

발행: 1752년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 CAPUT I. DE PECULI O

tinianus, cy Leo et Anthemius set atque Iusti

nianus ca) peculium aduentiesum adiecerunt, sanis xeruntque, Ut quaecunque liberi extra causam patris, neque militiae laboribus, neque liberalibus studiis adquirerent, eorum dominium P nes ipsos esset; ita tamen, ut ususfructus huius

peculii modo ad patrem, modo ad filium pertineret.

Cum itaque constitutionibus principum factum sit, ut diuersa peculiorum ratio eSse COeperit; definitio, quam e l. s. g. 4. D. de pee. Vulgo petunt, haud erit admittenda, sed alia generi peculiorum conuenientior substituenda. Ne autem nouitatis studio indulgere videar, eam in medium adseram, quam Brissonius e lexico Graeco exscripsit, c) κτῆσις τοῖ ἐν αλο ια ἐξο

σία οντος , τουτ' εστιν υιου, xi δουλου, possessio eius,

qui in aliena potestate est, rit est, filisfamilias aut serui. Cui addam aliam a Lauterhachio suppeditatam : cdJ Peculium est uniuersias rerum, fluctquas patrimonium illius, qui in aliena potestate est. a rationibus illius, cuiuδ potestati subiectus est, s

paratum.

y l. r. C. de bon. quae lib. ta l. q. s. C. de bon. quae lib. ca l. g. C. de bon. quae lib. l bὶ vid. Lauterbach. locis citi. De origine peculiorum, qui l' plura desiderat, is Schilteri praxin tur. Rom. ex. XXXXIIII f. 4s. adeat, qui uberiorem eorum historiam suppeditat. te de verbor. signiscat. in voce peeulium. lda de pee. aduent. irreg. I. a. dispuit, academ. vol. III. P. a yy

12쪽

ADVENTICIO IN GENERE.

paratum. Hae quaScunque species, quae sub eo genere sunt, complectuntur. Peculii autem duae constitui solent sipecies, una militaris, de quo ante dictum est, et pagani. Hoc, si filiosa. milias a patre datum, dicitur profecti iam, si vero neque e re patris, neque militia togata, saga taue Paratum, dicitur aduenticium. Cuius duo sunt genera: unum, in quo patri ususfructus debe.

tur, quodque dicitur aduenticium ordinarium, reis gulare, minus plenum; alterum, in quo patri usu fructus ademtus, idque Vocatur aduenticium emtraordinarium, irregulare, plenum. De quo Pluribus agere iam constitui. Est itaque peculium aduenticium extraordinarium, irregulare, Plenum, definiente Lauterbachio, ces id, quod ex

singulari legis dispositione a rationibus paternis omnino est separatum, liberisque contra ordinariam et regularem peculii aduenticii naturam pleno iureram quoad p= oprietatem, quam quoad Uumfructum concessum, eaque complectitur, quae nullo utriusque militiae praetextu, sed aliunde et non ex re patris obuenerunt. cv I.

. Atque haec sufficiant de iure peculiorum apud Romanos. Nunc, Vt de moribus Germanorum pauca addam, ordo postulare videtur. Longe alia maiores nostros in liberos usios esse potestate, quam Romanos, tam certum est, quam

A 3 quod

13쪽

quod certissimum. f) Non enim liberi Gemmanorum parentibus, sed sibi adquirebant. In iis autem, quae quocunque modo erant quaesita, Parentibus Vsiusfructus erat constitutus. g Neque ab his moribus plane recessierunt Germani, introducto iure Romano, ch tametsi innatum nouitatis studium inultum peregrinis legibus concesserit. si Duo factum, ut cum leges et mores, quibus ante iuris Romani receptionem utebantur maiores, priscam rusticitatem et simplicitatem redolentes, acutas ac subtiles distinctiones, quibus Romanae abundant, ignorarent, hae, saluis fere consiletudinibus patriis, in foro usu introducerentur. Miror itaque iuris Germanici perhissimum Riccium, qui Consul. tissimum Carrachium ch) sequitur, Contendinre l) usum peculiorum Romanorum nunquam in uniuersum a Germanis esse receptum, ademque utrique parentum in quibuscunque liber rum, qui maiorem aetatem nondum attig

runt, bonis siue militia togata, siue sagata, siue

alium

ris prud. Germ. antiqv. l. I. c. II. 3.

g) Flet neccii elem. iur. Germ. l. I. β. Iἶ8. R. Brauri de V se. parent. in bon. lib. P. II. c. 3. β. a. seqq. Riccius spici leg. iuris Germ. p. 4 hin Stryh. in dissert. praelim. Vsus mod. pand. β. 27. seqHeinec t. c. β. I 44. in vid. Thomasii diss de usu iuris pat. Romano . c. I. β. I Jlh differ. iur. Rom. & Germ. in pecul. inprimis filiorumfami

14쪽

aliunde partis tutelam eamque usustultuariam Competere. Ante enim, quam Romanae leges in patriae foris dominari coeperunt, eiusmodi tutela in usu fuit: ei vero postea certi limites sunt positi, id quod praestantistimorum iurecon. mltorum scripta testantur. Pari modo Celeberrimus Engauius a me dissentire videtur, qui quaestionis de peculio ullum in iure Germanico esse usum negat. m) At Vir Consultissimus de iure Germanico antiquo, atque de iis temporibus tu quitur, quibus suis legibus moribusque regebatur Germania. Vt itaque ordine Procedatur in hac, quam suscepi tractatione, iuris Romani sententiam in examinandis quaestionibus primo loco ponam, tum Germanici socivsum subiiciam.

DE DIVERSIS MODIS, QVDBUS CONSTITUITUR PECVLIVM ADVENTICIVΜ EXTRA ORDINARIUM.

1. Pluribus modis constituitur peculium aduenticium e traordinarium. De rebus, quae in hoc peculio esse possunt.

hereditatem inuito patre adiit, vel aliud quidquam comsecutus est. III. αὶ Si quid filiosamilias ea lege relictum, ne pater usum fructum habeat.

15쪽

8 CAPUT II. DE MODIS, TU IB. CONST.

IIII. 3ὶ Si filios amilias eiusque patri fratris germani hereditas simul delata. V. Si pater in restituendis filiosamilias bonis ex causa fidei commissi dolose egit. VI. φὶ Si pater, vel uterque parentum diuortium iniuste

fecerunt. .

VII. 6ὶ Si quid filiosa milias a principe donatum. UIII. 7ὶ Si pater usumfrumina peculii aduenticii ordinarii filio remisit. VIIII. Anne, si v suffructus filiosa milias testatus fuerit tX. Non oritur peculium aduenticium extraordinarium, si pater praedium a se venditum nomine filii retrahit. XI. Neque, si pater aduenticiis ordinariis abutatur. XII. Neque pecunia lustrica huius peculii est. XIII. Neque fetidum. XIIII. Neque seruus donatus, ut manumittatur, neque pecunia data, ut creditoribus inde satisfiat. I.

Iuribus autem modis constituitur peculium aduenticium extraordinarium, seu irregulare. De quibus, cum ingens doctorum sit dissensiis, operae pretium me facturum puto, si singulos paullo curatius enumeravero. Tametsi enim Iustinianus casus quosdam expresse constituit, quibus cum posseSlio, tum fructus bonorum aduenticiorum filio debean. tur: tamen plura genera iureconsultorum interpretationes et disputationes pepererunt, quae in illorum libris dispersa reperiuntur; cum neque leges. neque senatusconsulta ita scribi possint, ut

omnes easus. qui quandoque inciderint, comprebendantur se i seu iat, ea, quae plerumque accidunt.

contineri n Neque dubium est, quin ea peculii

16쪽

genera sint valida, modo legibus non aduersentur, licet Ludovici statuat, co) praeter tria, ab ipso exposita, alia fingere, fas non esse. Ante vero, quam modos exponam, illud erit monendum, in peculio hoc esse posse omnes reS, tam Corporales, quam incorporaleS, tam mobiles, quam soli, pj modo eius sint naturae, ut in bonis esse possint. II. Primo itaque peculium extraordinarium aduenticium nascitur, si filius familias, repugnante

patre, hereditatem sibi delatam adiit, sq) praecedente magistratus decreto, cr),vel contra omissam a patre restitutus est, s) quia beneficia inuitis non deferri, aequitatis est. tb Patre itaque et filio heredibus institutis, si is hereditatem delatam repudiauerit,seamque ob causiam hic solus adierit, integra hereditas, cuius Pars filio adcreuit, eiusdem peculii esse dicitur. v Quod quidem, me iudice, iuris rationi refragatur. Nam l. vlt. C. de bou. quae lib. quae de rebus filio destinatis loquitur, ad patrem heredem scriptum aptari non debet ; sed hereditas tali mo-

co) doctr. pandect. tit. de pec . O. cpJ I. 7. β. 4 D. de pec. l. 7. C. de bon. quae lib. I.auterb. de pecul. filiorumf. I. I. n. 6. dispuit. acad. vol. III. p. 3 II. cq l. vlt. β. I. l. de bon. quae lib. cr) Simoncellus de decret. praefat. n. 7 I. s Tabor de patr. potest. n. T. tractat. l. II. P. 232. est Stryk. ad Laute. b. P.

17쪽

do adquisita ad peculium aduenticium ordinarium referenda est. At, quae habet Lauterba-chius. κ) legibus magis sunt consentanea. Is . filium familias hereditatem, quamuis patris caula sibi relictam, hoc inuito adire, tibique pleno Iure adquirere posse, existimat. Non vero de here- lditate sola, sed de quacunque re inuito Patre adquisita lex, quam modo commemoraui, agit, id quod e verbis, nulla actione neque contra Patrem da uda ubi aduersus eius voluntatem filius hereditatem vel legatum, vel fideicommissum, Del.aliud quidquam ex quocunque titulo siue donationis. De contrum s alterius sibi adquirere maluerit, apparet. Nenue etiam ea, quam ante attuli, ratio re Pugnat.

Deinde peculium eiusmodi adquiritur, si liberis ea conditione quid relinquitur, donaturue, ne pater usum selictum habeat. γ) Quam facultatem cuique testatori, donatori ue concessiam esse, ex eo Cognoscitur, quod cuique, quam V e lit, legem rei suae imponere licet. Aberrat itaque authentica excipitur C. de bon. quae lib. a no- Vella, e qua exscripta, cum haec non parentibus solum, sed πάντι προσου πω hanc licentiam indu I- Reat. Neque solum eXpresse, Verum etiam tacite . ac verbis idem declarantibus,Velut ademta ad

ministratione, pater usu fructu priuari potest, cae

18쪽

PECVLIVM ADVENTI C. EXTRAORD. II

aut, si pater hereditatem filio restituere iubeatur, neque aliam testatoris mentem missie, e verbis cognosci posset. ab Sed hoc postremo casu tolli usum fructum, mihi non videtur. Tum amatre Constitui peculium aduenticium irregulare certum est, cum filio quid ea lege donat, ut hoc peculio castrensi, Vel quasi, cedat. Nam natura rei non patitur, ut donata eiusmodi peculio castrensi, vel quasi, inserantur: . b) ad peculium vero aduenticium extraordinarium reserri possunt, quia satis abunde apparet, donantem noluisse, ut pater usumfructum consequatur. c Non tamen in legitima hereditate Patrem, quamvis prodigum, db adiecta eiusmodi conditione priuare licet matri et reliquis Parentum, quippe quae non tam beneficio testatoris, quam iussu ,

legis desertur. Ipse Iustinianus, ce) postquam reliquerint filiis partem, inquit, quae lege debetur, quod reliquum est cet. Qua de quaestione pluribus egit et aduersiariorum argumenta refutauit Celeberr. Braunius. DIIII.

f) l. c. β. 8. Conser. quoque Lautetb. de pec. adu. irreg. g. 1 3. dispuit. academ. vol. III. P. 3o3. Brunnem. ad auth. excipituν C. de bon. quae lib. n. q. Idem decision. cent. I.

19쪽

Tum quoque peculium tale filiosamilias adquiri voluit Iustinianus, ubi una cum patre suc-eessit fratri germano, g qui l. I 3. g. I. C. de agit. hereae a se latam abrogatiit, eam, opinor, ob causam, quia pater cum fratribus defuncti succedens coheredis loco est, adeoque eum quid praecipere, fas non esset; praesertim cum olima fratribus excluderetur hereditate. h Quamuis vero Nou. CXV ΗΙ. de successione in bona frateis strorisve germani, germanaeve loquatur, hoc tamen ius ad quascunque hereditates patri eiusque liberis simul delatas extenditur; ci) sed absque ratione. k Νam quod eontra iuris rationem est introductum, non est producendum ad consequentias. l) Illud autem monendum, non quaecunque bona a fratre relicta peculii aduenticii irregularis esse. sed ea tantum, quae pleno iure defuncti fuerunt; quo pertinent bona castrensia, quasi castrensia, aduenticia irregularia, ut et hereditas filii emancipati. m) Cum igitur pater in Peculio aduenticio filii ordinario succedit, tum filii coheredes partem quidem proprietatis accipiunt, sed ususfructus apud patrem manet; Pr

pterea,

20쪽

hi. ... quod filio vivente idem ipsi legVm bςης

ficio competiit.. n) Sed cum Saxonum leges de successione parentum a iure ciuili recedant, ob iacile inde colligitur, in Saxonia tali modo Peculium aduenticium irregulare constitui non

Quarto peculium aduenticium eXtraordinarium oritur, si pater filio suo, si in potestate sua esse desiisset, hereditatem restituere rogatus multa in fraudem fideicommissi fecisse probatus fuerit. p Quod quidem cum Hubero q) et, qui eum sequitur, Boehmero r ad eum casum, si pater in quibuscunque filii bonis dolum com

mittat, vel non ex fide administret, ideo eXtendere nolim, quod poenam ius istud continet, eamque ob causam pleniorem interpretationem respuit. Ceterum hanc legem eam ob causiam notandam atque animaduertendam puto, quod eX ea cognoscitur, iam ante Iustiniani tempora extraordinarii peculii speciem in usu fuisse, quippe in qua dicitur, pos decreti autem auctori. ratem silio militi comparari debuit. v Ι. Quinto diuortium a patre iniuste factum constituendi eiusmodi pςculii causam esse traditur.

SEARCH

MENU NAVIGATION