Honorati Fabri societatis Jesu Ad P. Ignatium Gastonem Pardesium ejusdem societatis Jesu epistolae tres de sua hypothesi philosophica

발행: 1674년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

s EPISTOLA

Juvenilis aetatis ardori εc genio, Maverso animo, quo semper in Stagi-ritam fuit, hoc indulgendum eue pomitto aliam Causam gymnasticam, nostris Gallo-provincialibus fatis compertam; qua factum sie Aquis sextiis, sicuti Bajonae, de etiam alibi, ut alienus a novis magistris animus, in eam doctrinam, quam ipsi tradebant, refunderetur : putabat forte Gassendus Analyticam Aristotelis, rarum scili-Cet inventum, in quo seipsum Philosephus, uti caeteros, in aliis, suis perasse visus est, putabat, inquam, aliquid esse haud absimile regulis& criteriis Epicuri, in quibus, absit verbo invidia, meras nugas SI inania verba aliqui tantum reperiunt; sed toto coelo erravit: nihil umquam seliditas , nihil felicius, nihil praestantius excogitatum,

ab Hominis ingenio partum est ;nihil

82쪽

nihil ibi falsum, aut futile; nulla ibi contradictio , vel ineptia, ut Gasiendus perperam eXprobrazz in his demum quam secus ab eo sentiam, qui ut mitissime loquar, rem istam non satis ponderavit, ex iiS manifestum sit, quae in publicam edidi lucem: cum autem merum se Gassendus Pyrrhonium esse s

leatur, non aegre feret, me ab eo assertis penitus refragari, citra i men Confutationem, quam hoc loco suscipiendam esse,non duxi. VII. De motuLocali varia scripsit Gassendus, sed non sua: defenditque doctrinam de hoc argumento a Galileo traditam, in qua provincia multos habuit socios adjutores , nihil est, quod reprobem in hoc consilio; quid de meo contulerim in hac materia, tibi satis superque a me fuit expositum inpriore epistola ; immo quid mi-

83쪽

hi praestandum restet, non disti

mutavi. Illam autem Galilei doctri nam . magnifacere semper visus sum, quamquam ad sita principia& causas omnino redNCendam, quod data opera Galileus Onaisit, tentarunt alii, sed forte frustra ssunt qui velint, motum illum esse, a torrente materiae praecipitis , Ver sis centrum terrae, alii dicunt aeterra trahi corpus grave, idque sola magnetis, vel succinianalogia sussicienter a se probari , alii a continuis ac repetitis ictibus spiritu qui Corpori gravi insunt , alii ab

Aere Circa terram acto, Corpora

detrudi volunt; Gassendus denique diserte ac serio docet, partim a terra trahi corpus graVe , partim ab aere a tergo pelli , ea scilicet lege, ut primo instantisbia terra trahat; secundo vero, & terra tra har, M aer a tergo pellat , unde fit

84쪽

Ut motus, seu Velocita S motus primo instanti, sit ut unum ; secundo, ut tria: nam remanenti gradui primi instantis, accedunt duo a' unus scilicet a tractione,alter a pulsione, tertio vero instanti ut quinque; cum tribus prioribus duo pariter accedant; atque ita deinceps, juxta seriem numerorum imparium. haec mera puta est GIGsendi doctrina quamquam dein 'de mutavit, &pulsionem aeris a jecit quae Galileanae penitus Ed-Versatur, in qua Velocitas Cremit

ut tempus; patet o famosis Galilei Trianguloa spatia Vero temporibus aequalibus acquisita Cretascunt juxta se item numerorum imparium : id est spatia sunt ut temporum quadrata; si ergo v elocita

tes Cresterent, ut numeri imparesa. 3. I. spatia crescerent ut numeri I. 2.2S. cum tamen Crescant, jux-

85쪽

ta Galileum ut numeri I. 4. 9. repugnat igitur Gassendus Galileo: immo & doctrinae communi, illud, quod habet, de terra trahente, seu terrae capillitio: issa quippe magnetis&succinianalogia non fecit hactenus, ut Vel unus ex iis, qui sua typis mandarunt, in peregrinam illam sententiam descenderite Praeterquam quod Gasiendus nihil prorsus de hoc argumento demonstravit. sed quis ab eo, qui se Pyrrhonium esse fatetur, demonstra

VIII. Nemo sane non Videt, ideo Epicureos de motu nihil unquam demonstrasse; quia naturam motus satis penetrasse non Videntur: quis enim naturam motus intelligat & reducat ad sua

principia, nisi prius probe ac plane

norit naturam temporis atque loci,

nimirum quid sit tempus & locus:

86쪽

SECUNDA. 81

non ille vasis, ut Vocant, qui Corpus ambiens dicit, sed intrinsecus, - quo scilicet res est hic, non illic: nullus quippe concipiat motum, seu lationem; id est, mutationem loci, ad exigentiam alicujus principii intrinseci, nimirum impetUS, sine quo motus intelligi nequit, nedum explicari, nisi naturam . temporis, loci, immo & extensionis probe cognoverit: sed cuncta haec ad Metaphysicam pertinent et nimirum principia motus: Metaphysicam autem ne delibant quidem Epicurei primoribus labris, nec salutant de limine, sed plenis irrident buccis: illorum nominibus parco: quia nemo laudi hoc iis vertat: irrident, quae ignorant ipsi: unde si quando eos de hoc argumento ratiocinari contingat, ita profecto ineptiunt, ut ri'

87쪽

veant: sed neminent impugno hoc loco, nec inquima quam male sentiant Epicure sed quid sentiant, & quam alim sitii ab iis: non pondero merita causae , sed discrimina: non quid juris , sed quid facti: addo pauca de motu a Gassendo asserta, quae doctrinae motuum a me traditae penitus adVersantur: puta quod non detur impetus distinctus a motu sed nihil prioris

motus remanet in mobili, Cui tamen Vis motrix inest : quin vero motus non fluat. &noVae partes prioribus non succedant: quomodo igitur id, quod fecit motus, permanere dicitur e Deinde vult, non imprimi totam Vim motus a

percutiente, in ipse instanti, seu puncto percussionis, sed proje

88쪽

tum acceleratum omnem aequabilem : item motum potentiae Clasticae aeris compressi nihil aliud esse , quam Continuationem Prioris moturi quo aercompressius rueratε haec aliaque hujusmodi a Gassendo asserta de motu Locali corporum, ita iis repugnant,. quae de hoc argumento, multis locis tradidi, ut me hil usquam magis replignare Vi deatur: unde sane perspicuum rC- stat, me in his, Gasiendi partes sequutum non fuisse: praesertim cum ante Gatandum, omnia mea fere de hoc argumento edide

rim,

M. In reIiqua Physica, Gassendus Epicurum religiosissime sequitur; lumen, juxta ilIum, nihil est aliud, nisi quoddam pernicilliamum Muvium subtilioris flammae: Color diversa repercussi luminis. modificatio,. qua fit, ut talis ictus D 6 oculo

89쪽

oculo infligatur, unde hic, vel ille color 3 sonus, Corpusculorum emissio a corpore sonoro ; calor igneae materiae, quasi quidam fervor, vel ebullitio, rapidus motus, frigus, compressio quaedam ω effluvii obex, odor &saportalium corpusculorum appulsus in organum talis generis': humidum& molle fit sola intermixtione inanis, seu Vacui, in quod partes pressae sese recipiant, tactuique Cein dant, durum vero & siccum absque ulla fere inanis intermixtionenat; praeterea nullam rarefactionem fieri, putat, nisi per inanis, seu vacui inductionem, semotis scilicet a sese invicem Atomis, seu

mole lis; Contraverd condensa tionem, per exclusionem Vacui; illas porro Atomos, non mera Puncta, nec individuas, Vel insectiles per se, sod cum mole, figu-

90쪽

SECUNDA. h

ra & pondere conjunctas , duras item & solidas, ita ut nulla Vi n turae. in eas partes homogeneaS, ex quibus constant, dividi possint, quarum aliae asperae, aliae Laeves sint; omnes tamen plagae securae, id est, patiendi incapaceS, inanis expertes 3 aliquid simile in terrae minimis admitto I unde corpΟ- ribus soliditas, durities, Sc summum pondus conciliatur ἱ non ta- l . men propterea Epicurum sequor; cum aliorum elementorum mini in mapassionis patientia Constituam; ac proinde calefieri, rarefieri, tendi, comprimi, & quamlibet fg

. Tam induere, Vel accipere valeant ab extrinseco ambiente 3 accedit, quod inane hujusmodi, seu Vacuo. la non agnosco.

- X. Nihil est , quod dicam de

caelestibus sphaeris, illarumq; mΟ- tu, quas Epicurei ex fortuito ato-

SEARCH

MENU NAVIGATION