Francisci Philippi Pedimontii Ecphrasis in Horatii Flacci artem poeticam

발행: 1546년

분량: 128페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rcpΗRAs Is P M HORATII ri possunt; quod si seobis fiat, tenebrae obducentur. Oportet ergo poetam mactissimo acerriinoque iudicio pr. aeditum esse; ne dum mediocrem, leniorem, squabilioremue stilum affecta' bit, languidum,mollem, enervatum , dissolutumque Ostendat.& rursum ne, dum sublimia grandisve profitebitur, turgidio' rem inflatioremque se praebeat; aut hunc euitans in humiliore recidat. Eapropter aequa iudici j lance pensitanduin erit,ieliis peramentumque ut ita loquar adhibendum; ne alterum Gintremorum, quod tanquam crimen philosophorum sententia damnatur, aliquis sequi uideatur; nimium quid insolens ac turgidum in dicendo, aut contra humile abiecti inaque demonstras. ainimmo medium plemiaque, in quo sita est omnis uirtus, pro uirili unusquisque aucupari debet ; ut que uidebitur res ip-1a postulare,ita stilus adaptandus. Quod quidem in Homero praecipue Vergilioque deprehenditur ; modo enitu in Heroica altitudinem sele extollunt, modo in mediocritatem deprimuntur . incensi quandoque concitati, ubertate ac nimia luxuriae redundantes I rursus temperati, sedatiores, sobrij ac ieiuni siligentissima materiei habita ratione, omnibus apparent ; qui in eorum lectione paululum desudauerit. Cui enim non persp4cuum est Maronem nostrum omnis poeticae uirtutis instar poemata sita uario stilo, atque ad rem perapposito temperasse Quam lenem, placidum, mitem ueluti numili mus ac simplex

pallor in pastorum ludicris colloquijs conscribendis se praebuit ,

Rursus assii rgente materia a' pastoritia leuitate discedens ad grauitatem sese erigebat. quod apparet in Pollione ac Sileno. At in re rustica pertractanda mediocritatem quandam adhibuit; cantumque heroica tuba, ac pastorali fistula temperauit. Non tamen quin quandoque extra pr scriptos fineis egrediens ab humilitate mediocri non discedat . quod facit ubi C. Iulij Caesaris indignissimam caedem grauiter di non sine stomacho conqueritur . Demum ad arma canenda postmodum ascendes,& quasi classicuin inflans, Dij immortales, quo spiritu , quo flatu , quo denique surore intonat adeo sibi poeticam omnem gloriam, dignitatemque uendicauit Homerum semper eXcipio post

risque scribendi quodamodo facultatem eripuit . quia nemo adlatam ingenii magnitudine ne prope' quidem unquam accedet.

12쪽

. ' Cui variare cupit rem prod faliter unam,

Delphinumsiduis appingit Iuctibus aprum ,

' in vitium ducit culpae fuga ,s careet arte.

. In uariando poemate erit iudicium acre adhibendum, ut quid

conueniat accurate diligenterque circunspiciamus. Decet autem in primis ipsum opus uarium essicere, poeticis ue coloribus ac figmentis ornatum reddere; cum alioquin admirationem,ob lectationemque, qui poetarum est scopus, nequaqua praebeat. Poesis enim decorum suum, uenustatem, atque saporem ut ita loquar nunquam habebir; nisi L uarietate accipiat condi me ta . Nam poetica S artes quamplurimae nobiles naturam tanquam ducem sequuntur; quae quidem mirum in modum uari

tate gaudet. Qiiod si ad historicum spectat historiam ipsam ua .riani reddere, ut uarietatis oblectamento lectorem detineat nulla quippe res aeque delectat ac uaria lectio ) etenim si ieiune rei 'tantum ueritateni , qui in rebus gestis conscribendis ultimus est finis, nunis adhibitis descriptionum pigmentis, omnique suco abiecto,quemadmodum annales a' uetullissimis marabantur, m .plicaret, taedium dubio Procul adportaret. Quanto magis poetae hoc proprium munus exit Τ qui pictor est loquens. atqui nul .la res magis picturam splendescere laciat, quam colorum illa diuersa uarietas. Huiusmodi autem uariandi opus normam diligetissime obseruarunte' poetis, persecteque absoluerunt Hom rus Vergiliusque, duo quidem almae poesis clarissima lumina ;ac Liuius noster in historicis .ut graecos omittam ) quem ego sortasse non nimis audaciter historiae patrem appellare soleo. quo nomine Cicero Herodotum decorauit .scontra uero minime decet in uariando poemate prodigiosa atque monstrificafimenta comminisci, a' natura ipsa reccdendo , haud secus ac pictor; qui in fluctibus aprum, in siluis delphinum pingeret. Nisi sorte eluuionem illam totius orbis ab Ouidio, atque auctore decantatam depingere uellet, Omne cum Proteus pecus egit

13쪽

. E C P Is ri S i it N H O R. AisT 4 1 altos uisere monteis; Piscium S, summa genus haesit ulmo, Nota quae sedes fuerat columbis; Et superiectio pauidet natarunt Aequore Damae. Rursus animaduertendum,ne ab altero uitio abhorrentes in alterum decidant; nam , ut ide alias, θDum fugiunt stulti uitia n contraria Girrunt ; ne scilicet prodiri .gio sim lianc ariationem euitando uarieta in ipsam penitus deserant ; aut ita rude , Macidium , inornatumue Poemaleshoaulla

ut legi non mereatur, Charybdimque effugientes in saeua Scyllam incidant. Quod quidem indoctorum peculiare est ; qui . nullius artiis perit pposite locis suos splendores, ac diuersorucolorunt pigmenta collocare nesciunt. ει ι I

Exprimet , aut molitis imitalitur aere capillos .

' Ioelix operissumma , quis pavere totum Agestet. Hunc ego me , squid componere curem, . J Ion magis esse uelim, quam prauo ut Vere nus, S. Spectandum nigris oculis,nigrob capillo.

. Decretum hoc es poetis minime paruliaciendum , tanquam sacrata lex ab omnibus est seruandum; quo quidem sancitur, eos, qui poeticam prouinciam susceperint, alitus ue opus perficie dum receperint, niti admodum oporterq; ut omne, quod institutum fuerit, absoluant; magisque totius operis persectionem. quam partium animaduertant. Nam etsi non eo inficias o-ninia uel minima in poemate acriori iudicio perpendenda, suisque ornamentis decoranda, ut animos legentiu oblectent tamen si alterum de duobus daretur, facta utriusqtie compar tione, dignior.erit subsannantium morsu, qui totum opus nequaquam absoluens parteis in eo ita claboret, ut splendesciant; quam qui totum perficiens laudabile, quaedam tamen membra' non ita perfecte consumauerit. Quanto enim praestantius maius que

14쪽

iusque partibus est totum, tanto mhius obiurgandus qui peccat in membris, quam qui in toto corpore. Idque Horatius ruambretussime potuit, more suo decreuit, exemplo fabri aducto; qui in statuis ex aere faciundis nihil aliud laude dignum

exprimebat, praeter duo eXtrema, ungueis uidelicet es capillos; reliquum uero corpus adeo es naturae imitatione alienumcluddui X spectandum erat . itaque infeliX merito dicebatur eiusmodi operis summa; quoniam absoluere, totoque aeneo signo dignitatem , ac uenustitem addere nesciebat. Atqui ego si statuam conflandam mihi curarem, malim eisingi turpi naso,aliusue membri deformitate, dum reliquo corpore absolutio uiuum hominem imitaretur; spectandaque foret nigris oculis; qui uenustiores habentur, suntque auctore Plinio corporis pars pre ciosissima ; quippe in eis animus inhabitare sertur; cum intentione , remissione, coniectu , atque eorum hilaritate motus animorum sigilificentur. Esset quoque pulchra ac decora atris Capillis, re i qui e membris ita inter se colla rentibus, ut a natura ipsa parum recederet, quam si toto corpore deformi, eius tamen parte aliqua sorinose ac laudanda locaretur . Sed notandum hac praeceptionis norma in membrorum consectione errata haud tuto permitti; quinimo sanciri, ut unusquisque in totius poematis persecta absolutione magnopere desudet ; suisque eXornet coloribus, ac ornamentis. Quod si quandoque fieri secus non poterit, quin in alterutro peccet; cum natura hominis erroribus sit obnoxia; a grauiori lapsu,in toto scilicet errare, cauendum erit. tDE INVENTIONE.

Sumite miseriam veribis quiscribitis aequam, Vcribus , uersu diu, qui d ferre recusent, . O md valeant humeri. Cur Lila potenter erit res , pqt m nq

Eliam.

Vetus est Apollinis Delphici oraculum, ri .eimo usque P

15쪽

E PHRASIS IN HORA Tiruetustissimis temporibus ad pos deduchim, atque ab omnibus :tantopere celebratum I quo monemur ut nosmet ipsos pernoscamus, diligenter accurateque humanae naturae vim, & conditionem examinemus: ne philautiae illecebris allecti arrogantiae, aut temeritatis crimen subeamus; ea quandoque assumendo, quae nostras uires eXcedant, ac nullo iure Mendicare deceat.

Quapropter merito Horatius praecipit , ut unusquisque in m- cogitatione earum rerum, quas pertractandas suscipit imbecillitatem ingenij sui metiatur ; minimeque materiam sua faculi te maiorem recipiat; quaesii e prae manibus non habeat, aut postea poetico penicillo illustriorem , splendidioremque reddere non certo sciat. quinimo id onus tuis humeris imponat, quod facillime sustinere ualeat; eamque demum sibi prouinciam deposcat , quam citin dignitate obtineat. Siquidem eκ sapientum decreto ea in re se quisque exercero debet, quam percallet ; ac finis cuiusque artificis est bene & seliciter in arte, unde nomen habet, sese gerere, opusque susceptum ad unguem perficere. Nam qui ingenii opibus congruentem materiam elege. it, facundia, ordine, qui lucidum ac splendidum poema reddit, clispositioneque ollendente quid quibus in locis sit collocandum minime uacabit . unde auctor ipse, aliique uiri doctissimi illius selicis. mae aetatis niaiestate heroici carminis, quam Vergilius naturalis ter insitam habuit , deterriti canere laudes,ac bella Caesaris non sunt aggressi. quis enim ut idem alibi Agrippae sese eκcusans, quod eius gesta non scribat, eamque prouinciam uario imponens inquit Martem tunica tectum adamantina Digne scripserit Z aut puluere troico Nigrum Merionem aut ope Palladis Tydidem superis parem Qui enim mente ea concipit , quae suis uiribus assequi nequa ruam poterit, more Gigantum ad c um ipsum aspirans ab aruis inceptis cadet, deorsumque praeceps ibit; ac medio itinere tanquam desiniis equus humi procumbet. ' -

16쪽

ARTEM, POETICAM. 8

iam nunc es cur, iam nunc debentia esci. Pleraque isseruet , e rasens in re iure.

- Hoc amet , hoc spernarpromisi carranis auctor.

. Dispositionis poetice , qui statim inuetionem sequitur,hoc propritim munus erit; ne a principio continuata reriura serie,hiltoricorum more, materiam ipsam ordinatim prosequantur qui poesin profitetur. Sed quae dicenda uideantur in poematis principio,ad medium seruentur; quae ueriirsus in medio, ad extremmum ; S quae in extremo, praepostere in primordio collocentur. Quod quidem ,etsi omnes poetae egregij diligenter ob serii ariliat, Homeriim tamen ac Maronem multo artificiosus absoluisse perspicuum est. Ille enim, quemadmodum hist riae ordo postillabat, cum es raptu Helenae exordiri debuisset, ab Achillis cedere nescij stomacho atque indignatione magnum poema inchoauit. Hic uero cum ab excidio Troiae, a Iunonis odio, quo Perpetuo Troianos prosequebatur, principium duxit; omnemque hunc praeposterum ordinem in tribus aeneidos prioribus libris mirifice teruauit. Itaque ad hanc sententiam struo . ordinis haec uirtus erit ac decus, nisi fallor; ut iam nunc in initio dicat, quae supple, si rerum series attenderetur,

postea dicenda forent; & iam disserat debentia dici nunc, hoc est quae ponenda essent in principio differat, postinodum in miae , aut medio dicturus, uel plerunque omittat ue prout acre iudicium dictabit . dummodo materiam recto ordinis filo nequa- uam inteXat. Nam hac de causa prae caeteriis Aristoteli diuinus fomerus uidebatur; quod bellum alioqui principio, medio, si neque comprehensum totum scribere non fuit aggressus. Quidam uero non de totius poematis dispositione nic praecipere auctorem arbitrantur ; sed de quibusdam descriptionibus,quet

aliquando occurrunt, ut uideantur tunc apte & congruenterponi debere; attamen si in alium locum reseruentur, maiorem operi uenustatem sint allatura . Et hinc ultimo carmine statu i e eadem quambreuissime repetentem ; alia esse ae poeta assectanda, alia uero respuenda, dc tanquam rudia calamoque indis

17쪽

E c P M R A s I s ' i'. uo R A T i igna penitus omittenda. Nam id demunt toto animo expeto re poeta debet, proque uirili aucupari, quod poema uari uin, elegatis, concinnum, suis te coloribus ornatum efficiat. Rursiis alij Flaccum hic monere conte uni Poetam quandoque se in terponere, ac suas partes permiscere oporiere; ut uehemetuis

quod libuerit reprimat, legensiumque mentibus imprimat; &quae fugienda fugere, quae te optanda optare uideatur. Qnb . quidem artificio illas est noller Maro, ae saeua illa tempestate abhorretis, cum ait.

Non illa quisquam me nocte per altum

Ire, neque a' terra moneat conuellere stanem.

Rursus idem almam poesia mirificis laudibus extollens , seque eius sacris initiari admodum optans inquit. Me uero primum dulces ante omnia Musae, in larum sacra sero ingenti perculsus amore, Accipiant; coelique uias& udera montirent.

id quoque diligentissime auctor ipse quanquam non in magno poemate seruauit . ubi postqvana uaria diuersoriim studia recensuit , dum alios alijs detineri ostendit, quid potius appetendum G persona sua sic decernit. Ale doctarum hederae promia frontium Dijs miscent superis; me gelidum nemus,

Nymphariurique leues cum satyris chori tu tiSecernunt populo. Et reliqua. Natura quippe conlp.ratum est, ut uehementius ij, qui legunt, ad expetendum quippiam, uel cultandum moueantur, si prius eosdem fugiendi aut optandi motus auctorum animis impretas atque inultos animaduerterint, & quodammodo eX eorum affectionibus, quas graeci παθη uocant, ipsi affecti fuerint. Libuit uarietatem hanc sententiarum ueluti appendicem adiungere ;ut lectori aliorum commentaria uoluendi labor leuaretur. quanquam prior sensus, legem uidelicet condidisse de totius operis distributione, meo iudicio ueritati magis adhaeret, magisque materiae continuationi congruit . ut locutus auctor de rerum excogitatione statim de dispositione praecipiat. Uuerbis

18쪽

In veHis etiam tenuis cautus serendis

Cum Thuris egregie, notum scallida uerbum Rediderit iunctura nouum. etsi forte necesse Ur

Indici monflare recentibus abita rerum , Angere cinctutis non exaudita Cethegis,

Continget , datitur p licentiasumpta pudenter. Et no factus nuper habebunt verba fidem ,si' Graeco fonte cadant parce detorta. Cui autem - Ga bo Plautos datu Romanus ademptum mergilio arsos s Ego cur acquirere pauca Sipossum inuideor s cum lingua Catonis er Emij

Sermonem patrium ditauerit, noua rerum

' Nomina protulerit. Laeuae . pers licebae

' Signas praesente nota moducere nomen. Hi sis. li pronos mutantur in annos, . Prima cadunt , ita verborum vetus interit oreas , Et iuuenum ritu forent modo nara, ligent. Debemur morti nos, no bal ,sue receptus 4 Terra Neptunus classes aquilonibus arcet , ε Regu συ , Herilas iupagus, aptas remis. Vicinas urbes adit, π graue nite aratrum.. Su cursvn mutauit iniquum fra fus amnis

Indkiis rerentitas, nouis inbis. quae qui ψ. -Mudem, Aristotele teste, animorum inditana

sectiones. Pro ce Aeris uetu'ssimos eloquentia seuelarares uerborumq;eonditores intel it. M.enim cor. Cethes sum ut eloquentem celebrauit Ennius

cinctuto, dixit bene praecinctos expeditos paratori; ad pugnandum , Pecorum imitatione, qui ἰουνο 'en s vocant milius. Parnasius. Mira artificio Flaes

eus eum de nouanssis nerus loqueretur,nostium intulit uocabin

m usitatum . qui in qiat. qni insudet egit,

19쪽

habent. quamuis alii - ' - - -

y- si ingulta renascentur, quae iam cecidere, cadenis . . ' - . Quae nuncsunt in honore uocabula isi uolet vfis , . Quem penes arbitrium uis, norma DP in.

ire l

vi m Iandudum ab omnibus receptu est, Messii ipsam es uerbis com Positis, epithetis artificiose appositis, longis quandoque aluba gibus, antractibus, circuitionibusque quas Graeci περιφρασιας uocant, sua Postulare ornamenta ; ut lauta ac magnifica carminum supellectili redundet. Nam si ut in soluta oratione, ita in equostri locutio obseruaretur, nunquam poema elegans politum ue aderet; adeoque incompta ieiunitate sita laboraret, ut nulla asserret oblectat ionem. Vnde poetarum doctissimi quique ruod uno uem eXprimi poterat, elocutione Plerunque circuncribentes pluribus explitarunt, Homerus aliique uetustissimi uates tot epitheta mirifico artificio,innumerasque uerboru copo' sitiones excogitariit, ut iure hanc laudem Graecia sibi uendicet , adeoque caeterorum scriptoruin sermonem ne merunt, quod Ariphades, auctore Miltotese, carpebat tragoedos ; quippe qui in tragoedijs conscribendis, his uerborum immutationibus quos προ- s uorant, usi fuerint; qui a communi sermone abhorrebant . cuiusmodi sunt rimis αννο, & irελν,&-, aliaque id genus. Quod quidem consulto ab illis factum asserit philosophorum cohunen ; nam simplicem ac uulgarem in Ioqitendo Proprietatem eo modo essistentes plebeiam humilitatem euit Mint. Idcirco animaduertens auctor luiiusmodi uotabulorum iratiam coagmentationem necessariam, statuit, in coponendis uerbis ituriura, compositioneue artificiosa uti oportere. Quod quidem fiet, si nouum iterbum ex duabus notis S usitatis uocibus, perinde ac membris, congsutinabitur; ut auri lamna m auro dc dio, maleficus ex male & facio. quae quidem e duobus qliasi corporibus coalescunt , nam ex tribus compactionem no-urae linguae Quintilianus non concedit . quamuis Cicero tapi

20쪽

ci o

compositum esse ex cape etsi uis dixerit; lupei casa quoque &solitaurilia quidam treis aeque partes orationis esse contendant; quae ipse non tam eX tribus, quam ex trium particulis coiisse asehitratur . Nam Caesaris sentctia inlisitatum uerbum perinde atque scopulus euit adum, tilitatisque tutius utimur. Quin etiam

Aristoteles ipse Platone subsannat, quod improprijs mininat uet itis nominibus usus fuerit; oculum quippe οψοπιυον, araneum , dc medullam ετ ηεKς nucii pauit. Nec me latet apud latinos quaedam esse uocabula miXta eX romana externaque uoce; cuiusmodi sunt Biclinium, Epilogium, S Anticato ; .aut duabus peregrinis, ut epirhedium ab Ori' graeca praepositione rheda gallico nomine . Nihilominus in hoc magnopere elaboradum, ut unusquisque quoad fieri possit propriam linguam locupletet; ne tanquam inops aliena ope indigere uideatur. quod quidem enixe conatus estCicero. Quibus uero modis huiusmodi uerborum compastio fiat idem recensit Quintilianus. Nam aut ex duobus latinis intestis ut superfui& subterfugi , aut eκ integro & corrii pio ut malevolus, aut eX corrupto S integro ut noctivagus, aut duobus corruptis ut pedissequus fieri posse asserebat. At quoniam in dies multae res nouae hominum industria excogitantur, quae priscis temporibus latuerunt, tunc nouis rebus noua etiana rerba imponenda ; audendumque est, nam quae primo dura uisa sunt iiiii molliuntur; et si noua nonsne quodam periculo fingi asseuerant. Philosophi enim ueteres nouam materiam conscribcntes, resque maioribus incognitas pertractantes noua uocabula ciunxerunt; quemadmodum

epicurus primus appellauit, quam anticipationem, aut praenotionem Arpinas interpretatur. atque etiam Aristotcles Primus induxit ἐπιλεχμα, , quam recentiores quidam persectionem , habitum alis, quidam actit in uertunt; Cicero noster pere-ncm S continuam motionem nuncupauit; quidam uero in philosophia non parum uersati malunt consummationem.quamuis alij uocem hanc ab Aristotele primum excogitatam minime Opi lientur , interpretcturque ά. Et ne a' nostris discedamus, Al. Tullius , qui plailosophiam latinis literis illustrare uehementius laborauit, nonne multas uoces maioribus isnotas eXcogit uit nonne & hac aetate eruditissimi uiri impellente rerum inam

SEARCH

MENU NAVIGATION