장음표시 사용
41쪽
34 S. D I D A c I V I T AEmebatur , numquam illum auxilij causa adijsse, quin , eo Deum precante, habuerit, quod sibi necessario tempore pieeXpetendum erat a . Tam certa denique erat sanctimoniae opinio, quam in omnium animis conceperat, Vt, cum pagos , vicos, aliaq. loca eleemosynae causa obibat , agricolae cum primum eum aduentantem aspiciebant, mutuum quemdam clamorem excitando , inter se dictitarent : EN v I RSANC TvS ADEST. Hac eximia laude Didaciis ubique forens, cum vitae huius stadium cucurrisset: tempus iam venit , quo ob merita reciseret coronam iustitiae, quam Deus r
promisit diligentibus se. Itaque senio, ieiunio, abstinentia, vigilijs , omni q. corporis cruciatu, quem sibi frequentissime
adhibuerat, maceratus, et pene confectus, morbo laborare
incoepit ex suppuratione quadam, quam in brachio sinistro prope manum habebat , . Et quamquam morbi purulenti , qui sanie tabescens acerbissimum inurebat dolorem, vi inti-
ma torquebatur: tamen usque adeo illius cruciatum tolerabialiter patiebatur, ut in summo dolore patientissimus , excitaret apud omnes admirationem incredibilis patientiae , qua illam suppurationem ferebat, difficilem toleratu . Id habebat proprium, ut aegrotationum , quibus pene assiduis in omni
vita varie veXabatur, acerbitatos perferret admiranda animi corporisq. tolerantia . Suppuratio autem, ex qua grauiter nimis aegrotabat, per messica mentum tandem rupta, In
inam puris et saniel copiam effudit: quae non male, ut solet,d bene potius ac suauiter olere videbatur i. Ea incommoda valetudine aliquamdiu amictus . interdum ita e corporis sensibus ad animi contemplationem rapiebatur, Ut mortuuS putaretur . Deinde ad se rediens , eas voces emittebat , : Ου Α'M SUAvES ILLI FLORES ΡARADISI. Tun fiatres omnes accurrebant: eorumq. unusquisque, cum primum ad illum accesserat, hoc maxime petebat , ut pro se Deum ille precaretur , . At ipse preces eorum summopere expetere non desistebat , .'Vbi demum horam instare vidit, qua ex hoc feculo migraret, ut seraphicum patrem Fra cistum etiam in ipso Obitus momento imitaretur , vestem
viliorem, et cingulum sibi afferri petijt , . Quibus mox indutus, omnes, qui aderant, suauiter piri. alloquendo , OG sensionum
42쪽
utroque brachio sublato, etsi alterum antea vi morbi tabu rat , Crucem, quam ad caput habebat, amplexus, sepiusq. omni intimi animi pietate exosculatus, animam Deo reddidit , cum illa hymni verba de Cruce Domini protulisset , rDvLCE LIGNvM, DULCES CLAVO S. D vLCIA FERENS PONDERA , in AESOLA FUISTI DIGNA
PORTARE REGEM CAELORUM ET DOMI NVΜ.
Obijt igitur Compluti in conuentu ordinis sui, anno a Christo nato M CCCCLXIII. pridie Idus Novembris , τdie Sabbato, nocte sequenti . Pervulgato Sancti viri obitu,
ad eius corpus visenaum concurrit maXima multitudo populorum finitimorum, et praesertim ciuium Complutensium omnis generis, aetatis, et ordinis . Hic mira pietas visa est hominum , illud tangere et exosculari cupientium . Omnes certatim paululum vestis , aut cinguli habere : ali; capillos carpere contendebant, ut reliquiarum hominis Dei aliquid apud se retinerent i . Nemo autem fere quisquam tunc extitit , quin aut pileum , aut orationum libellum , aut salutationis Angelicae coronam corpori prae ardentis e
ga illum pietatis studio admoueret . Postridie, qui dies D minicus fuit, mane corpus in ecclesiam illatum frequentissimo populo sepultum est . Aliqua tamen pridie noctu duuinitus facta narrantur', ex quibus tanti viri Sanctitatis splendor ubique collucescere videbatur i. Verum iam locus est, ut aditum ad miracula faciam , quae et in vita et post obitum in seruo suo operatus est Dominus .
43쪽
I. LENI sunt sacri ecclesiasticiq. annales mir culis Sanctorum, in quorum laudibus perpetuus est catholicae ecclesiae cursus . Eliae paulio , Iordanis fluuij aqua diuisa est r ipseq. ab ueum sicco pede transij '. Moysis, et Aaronis virgis non in AEgypto solum, sed in populi peregrinati ne , miracula edita esse sacrae litterae loquuntur . Constat sancti Iostphi Patriarchae , qui iampridem obierat, corpus prophetasse: et solo reliquiarum Elisaei contactu, mortuum in eius sepulcrum illatum , a morte ad vitam esse reuocatum : et alia multa diuinis veteris testamenti monimentis consignata , sunt . Nouum autem testamentum in ijs, quae fecit Chri fius Dominus, exponendis, praeter caelestem doctrinam,quam docuit, Versatuo . Multa quidem, inquit sanctus Ioann s Euangelista , et alia signa fecit Iesus in conspectu discipul rum ruorum, quae non sunt scripta in libro hoc .iMiracula ab Apostolis longe etiam maiora prodierunt: quia ipse dix rat : Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ille faciet, et his maiora faciet , . ReSq. testatissima est ex actis Apostolorum . Dixit item Dominus : Si credideritis , dicetis huic monti, transi hinc, et transibit . Quod miraculum sanctus Gregorius PontifeX commemorat de monacho sui temporis, qui oratione rupem mouit : et item Gregorius 'ssenus de Gregorio Neocaesariensi: quem, ob rerum admirabilium magnitudinem, Graeci Thaumatu gum, nempe miraculorum effectorem appellant , . Probatissimi historiae ecclesiasticae annales abundant narrationibus
44쪽
. PAR s II. 37 miraculorum . Eusebius , Palladius , Theodoretus , et alii Graeci in ijs ipsis frequentissimi sunt, praesertimq. Chrysost
mus in vita beati Babylae martyris . Latini autem, sancti ecclesiae Doctores, Hieronymus in vita Pauli primi eremitae , et Antonij, Athanasium 1ecutus, et in vita etiam Hilarionis: Augustinus in libris de ciuitate Dei, in sermonibus, in libellis de sancto Stephano Protomartyre , in libris confessionum:
Ambrosius in vita beatae Agnetis: sed unus instar omnium es- Ο.e. . se potest Gregorius Magnus, qui libros confecit de rebus recens aetate sua mirabiliter gem . Sed iam non est, cur rem
longiorem faciam, cum nemo neque antea, neque postea, nec vero ulla umquam aetate vitas Sanctorum hominum litte- - ,ris mandarit, quin eorum miracula, monimentis consignata, esse voluerit . Sunt enim illa non modo, quemadmodum
initio narraui, ad bonitatem Dei demonstrandam insignia :sed ad fidem corroborandam, et augendam valde in omnes
partes utilia, maXimeq. accommodatais . Si quis annalium de martyribus memoriam replicat, facile animaduertit infinitam hominum multitudinem ex miraculorum narratione
fidem suscepisse . Ea enim, quasi voces praeclarae, plenaeq. significationum , religionem Christianam praedicant, et resurrectionem mortuorum confirmantis . Ob eam rem fuit
Olim id in more positum, ut miraculorum libelli frequentisi simo populo ab Epistopis recitarentur : id quod ex sancto Augustino animaduerti potest . Neque autem illa sunt seluti
argumento, quanta Sancti pietate coli debeant, quorum Iam mine ea Deus Operatur: sed maxime ad Christiani nominis populiq. gloriam ea ipsa pertinent: quae quo latius propagantur , hoc magis boni gloriantur, et mali ignominiae cruciatu, et labe quadam contabestunt. Cum igitur beati Didaci vitam , certis capitibus distinctam, superiori parte comprehensam, litteris mandarim: sequitur altera pars, quam totam in miraculis citis seribendis ponam, exemplo sanctorum Patrum ductus: qui tantam illorum rationem habuerunt, quantam ad gloriam Dei illustrandam, aliasq. publicas ecclesiae utilitates haberi oportere demonstraui . Qua in re haeretici, qui fidei catholicae summam omni conatu conuellere si dent, cum antea semper iam inde usque ab ultimis illis religionis
45쪽
as S. D IDACI, MIRACULA.gionis Christianae temporibus, tum maxime in hac recentium
haeresum tempestate nos exagitare contendunt, in eoq. magnis euigilant lucubrationibus, ut fidem labefactent, atque infringant miraculorum, quorum splendore perpetuo collustrata est ecclesia Dei. Itaque eo studiosius in suscepti muneriS curam incumbatur, necesse est, quo magis illorum insidiae
intentae apparent. Fuerunt olim in eo frequentes,ivt Sanctorum vitas, vel confictis argumentis ipsi conscriberent: vel ab alijs scriptas, veteratoria quadam, haereticaq. deprauam di arte corrumperent, ac falsis narrationibus contaminarent. Quorum fraudi ac dolo obuiam itum est sacro praesertim ca- c. sa,aa noue , quem GelasiuS PontifeX In concilio Romano tulit . Non defuerunt praeterea , qui miracula praecise negant . Naeis . . , ' isti perspicue mendaces sunt . Vt enim mentiuntur , qui nutriam in Oceano aquam, aut nullum in sole lumen es e dicunt: sic qui proiecta audacia negant in ecclesia Dei esse miracula, a re vera , et certa, quae oculorum aspectu cernitur ,
plane aberrant . Est cum istorum male sentientium coe Cenda impudentia, tum bonorum piorumq. hominum sit dium excitandum , . Id iam nunc mihi faciendum censui Commemoratione miraculorum beati Didaci, ab hac etiam laude felicissimi viri. Ea autem narrando persequar, non quae aliquo modo apocrypha, quaeq. in obscuro lateant, sed quae omnis fere Hispaniae vocibus in apertum prolata, et obsignatis publicis tabulis testificata, magnorum ac summorum virorum sermonibus praedicata, et omnium pene , praecipit Complutensium ac Toletanorum ciuium , iamdiu firmata Consensu, nullam ancipitem afferre possunt scribendi curam. Mirabilis fuit Deus in Didaco sancto suo magnirudine et multitudine miraculorum, quae edivit numero centum triaginta , et amplius . Non mei muneris puto, omnia singulaq. recensere : sed quae aliquo nomine illustria sunt, et quae in primis , sacrosancta Sedis Apostolicae auctolitate mature com-Probata , animum meum exsuscitant ad ea , ut possum, I culente scribendata .
Primo, quod de beato Hilarione Abbate, sanctus Hieronymus scriptum reliquit, de beato itidem Didaco testatissimum
est, atque compertissimum, ex eius mortui corpore mira odoris
46쪽
- PAR s II. 39 odoris suauitatem esse ita amatam, ut, cum cubiculum t tum repleuerit,ium omnes etiam qui praesentes aderant, dei ctatione perfuderit. Nemo autem dijudicare poterat, unde tanta odorationum vis dimanaret , . Sed illud commemorabile est, atque admiratione dignissimum, eam odoris iucunditatem sensu percipi nequaquam ab ijs potuisse, qui tetris peccatorum sordibus sese inquinassent. Vbi vero de ijs recte
confessi sunt: gratissimum inde odorem senseruntis . Eius corpus prae ieiunio, abstinentia, et inedia, nigroris speciem prae se ferens, candore post obitum reluxit: vultus
illius non mortui, sed viventis: artus, et articulorum, In nuumq. commissutae flexibiles, ut sequerentur, quocumque
Verterentur . Neque Vlla corporis pars, cum mortua caloris
est expers, obriguit, ut hominis cadauer obrigestere solet , . Quarto die corpus exhumatum, tantum abfuit, ut foedeputesteret, ut mirificas odorationes amareti etiam si nullis unguentis delibutum, aut balsamo conditum, in sepulturam traditum esse . Multos autem post exhumationem dies insepultum odorum suauitate semper exhalavita, . Aliquando itidem accidit, quo praesertim tempore ad eius sepulcrum fit aliquod insigne miraculumia . Sed cum insens sit numerus rerum admirabilium, quas is diuinitus gessit, illas narratione contexam non sine ordinis ratione . Primum de miraculis dicam, quibus in vitae huius stadio claruit: deinde vero de reliquis, quae prece et meritiSserui sui Deus facere non desijt, iam inde a qua die obijt usque ad haec tempora, quibus illius sanctitatem diuina benignitas
illustriorem reddidit tam admirandis operibuS , quae narranda st O .Pauit eum Dominus aliquando in solitudine, quemadmodum Eliseum, Paulum eremitam, et alios seruos suos . Sed rem totam seripsi, quo loco exposui iter eius Hispalenta. Morbos autem insanabiles, quos diuine curauit solo tam tum crucis signo, dissicile est, atque longum nimis enumer re . Sed illud asseueranter dici licet, eorum curatione ubique excitatam ita esse admirabilitatem nominis sui, ut magnus
Hispalim cum iter beatus Didacus haberet, ad hominem diuertit
47쪽
o s. DIDACI MIRACULA.diuertit fratrum ordinis sui hospitem . Erat in vicinia mulier quae prae inopia furnariam exercebat, ut se suamq. familiam
sustentaret , . Habebat haec filium, annos septem aut amplius natum: qui matris, iracundia exardescentis, acerbitatem metuens , fepenumero aufugere Qlebat , . Is quodam die verberibus caelus, domo abijt: neque est ante diem Dominicum reuersus . Tum vero timens, ne a matre acerbius iterum vapularet: in furnum sese abdidit, ubi Emnus cum a tisi1me complexus est. Eo loci puerum iacere,cum illa ignoraret : postero die, qui dies feria secunda fuit, ante lucem surgens, ignem admouit furno.Qui tam celeriter flammis exa sit, ut simul et puer horribilem in modum clamitaret, et furnus ignesceret , . Eo acerbissimo filij casti mater maesta ac maerens, cum non esset, qui 1ibi opem ferret, gemitu eiul tuq. lugubri, et vociferatione muliebri viciniam replebat, auxilium expetens . Cui beatus Didacus, bene iuuante Deo , obuiam factus, re audita, mulierem con latur: bono animo esse iubet, hortaturq. hoc maxime, ut ad ecclesiam qua primum propere festinet, ubi ad beatae virginis Mariae altare supplex, tilij salutem ei misericordiarum matri intime commendeta . Recte monenti paruit ilico mater, pueri pericu lo consternata: tum continuo beatus Didaciis et secius, ad furnum profecti, lignis et sermentis incensis, illum ab omni plane illo ardore incolumem inuenerunt . Ob rei admir bilitatem ad sacram aedem, ubi mater precabatur, illum perductum albis vestibus Canonici induerunt in honorem beatissimae Virginis: nemoq. aderat e frequenti populo, qui iulum curiose non spectaret, tamquam e media morte mirabialiter ereptumis . Sacellum autem, quo is , ab incensione liber, in omnium conspectum adductus cst, magna invener tione esse deinceps coepit: cum multa praesertim miraculata,
beati Didaci gratia, Deus postea fieri ibi voluerita .
Miraculorum beati Didaci fama percrebuit, et in Ore se moneq. omnium coepit esse . Sed non deerant, qui illa pro cise negarent. Mire tamen , ac diuine factum e1l , ut ijdem palam publicet illa faterentur , et commemorarent. Idq.
Maria Barisona, Garsae ciuis Complutensis filia, aliquot
48쪽
PARI II. Ipost obitum illius beati viri diebus, in sermonem una cum
alijs mulieribus de eius miraculis incidit. Forte praesens ad rat Alphonsius quidam Gongaleae, sacerdos: qui illa cum audiret, se non credere dixit, etiam si eadem valde confirmaret Apostolorum princeps, Petrus. Dum haec temere dictitabat. quoddam beati Didaci tunicae fragmentum exiguum in manu habebat, quod multo sudore manans, manum aqua madefecito. Res admirabilis cum cerneretur: Continuo in fragmento simul et in manu aqua sudoris aruit. Eius rei admirabilitate tum Maria et ceterae mulieres obstupefactae sunt: tum vero Sacerdos commotus, aperte asseueranterq. dixit, si plane credere, quae de beato Didaco miranda narrantur .
Ioannes de Guadalajara, homo Complutensis, aliquam do cum alijs ciuibus Complutensibus colloquium de miraculis habuit, quae beati Didaci prece. Deus operabatur . In ijs
Ioannes cum haesitaret: domum reuersus, dum noctu sem- num capit, de repente in crure prope genu ita vehementer dolore cruciatur, ut clamores et gemitus ederet miserabilem in modum . Iampridem nimirum quindecim ante annis ea in parte vulnus acceperat: neque antea umquam, ne leuiter quia dem , nisi tunc primum doluerata . Eo cruciatu exarsit tota
nocte, et postero die mane quousque ad Missae sacrum accessit. Cum autem ad Chori altare stabat, tum repentini doloris impetu victus, non modo stare non potuit, sed necesse habuit, humi stratum iacere : tum in mentem statim venit causa, quamobrem plagae, quae tamdiu obducta erat acerbitatem sentiret. Qua recordatione excitatus ad beati Didaci sepulcrum, ut aegre potuit, se contulit. Eo loci Deum hoc intime precatus, ut ob illius merita sui misereretur doloremq. sibi
uniuersum adimeret, quo acerrime torquebatur: tum ubi pa
Iulum orasset, magnam in crure vim caloris sensit: quo diu, nitus a doloris liberatus est cruciatu. Alvarus Gaa, homo Lusitanus, Archiepiscopi Toletani familiaris, commiseratione ductus ancillae, quae domi star cum marito habitans filiam paucis ante horis mortuam, miserabialiter lugebat, eam consolando monci, ut ad beati Didaci ,
cuius tunc miraculorum nomen maxime increbrestebat, sepulcrum puellam deferret, id a Deo precans, ut ob eius merias ta filiam,
49쪽
ta filiam, ad vitam reuocaret. Pie monenti, cum ilico o temperasset, domum puellam, quam mortuam inde extulerat , viventem ac validam reduxit, . Homo quidam, in oppido de Agreda natus, oculis omnino captus, omnium sermone dissilia celebritate miraculorii, quae beati Didaci meritis et precibus Deus effciebat, multis locis medi cum , cuius Virtute lumen recuperaret, se conquisiuisse dixit: hic tamen illum inuenio, qui a caecitate me aluinitus liberauita, . Ad sepulcrum igitur beati eius viri accessit, cuius
manum oculiS cum admouillet: eorum sensum, cuius omnino expers erat, diuinitus recuperauita .
Filios duos, caecos, pater quidam, in pago de Corion natus, ad illius monumentum adduxit: ubi paululum terrae e sepultura cum excepisset, lutum confecit, quo eorum oculos obliniuit . Id pura fide cum pater effecisset, liberi restituti sunt ad integrum oculorum sensumo . Constantia Mendocia, Didaci Lopea filia, menses quinque febri grauiter laborauit: a qua diuturna et periculosa aegrotatione liberari nullis etiam assiduis medicorum curationibus potuit , . Itaque cum beati Didaci miracula, quae tum fi quentia erant, auditione accepisset: ad illius monumentum, cum adhuc febri aestuaret, aduecta ac Deum precata, ob viri illius beati merita valetudinem pristinam ita recuperauit, Vt febris , cuius aestu, aut horrore vehementer veXabatur , ne commotiunculam quidem ullam , vel minimam in post tum senserit umquam . Hieronymus, homo Segobiensis, quinto et decimo qumque die, ita grauiter morbo comitiali assiciebatur, ut mortuus putaretuo . Fama ductus miraculorum beati Didaci, vovit se ad illius sepulcrum vigilias esse acturum . Quo voto pie nuncupato, statim morbum euasit: neque se in posterum ab eo tentari sensio. Petrus Philippus,et Catharina, coniuges, in pago dei Fresino nair, filium habebant febri grauiter aegrotantem . Qua febri is quodam die cum vehementer aestuaret : prae aestu dum clamorem , gemitumq. magnum edidit, vocis usum amisit: neque cibum deinceps capiebat, nec vero capere poteratia. Quam ob rem desperata eius valetudine,parentes eum beato Didaco
50쪽
Didaeo commendarunt: cuius caelesti apud Deum auxilio confestim locutione recuperata, a febri etiam conualuio. Ioannes Sanchez', familiaris Principis oppidi Sancti I liani,tres ipsbs menses ex tumore pedum laborabat: eamq. Ob rem incedere, aut stare nullo modo poterat, nisi baculo nit batur . Auditis rebus beati Didaci admirandis, quae omnium sermone celebrabantur, ad illius sepulcrum se aduehi voluit , . Ex voto triduum ibi mansit: in singulosq. dies eo nomine Misisam celebrandam pie curauit. Dum autem fixus in oratione Versabatur, a pedum tumentium morbo se mirabiliter tib rum vidit, ac professus est. Vir quidam, genere nobilis, elephantiasi morbo foede insectus,ad beati Didaci monumentum delatus, multos ibi dies in
lecto iacuit, potu aquae usus,qua manus ille abluere consueu rat: factum est, ut contra omnium spem ab insanabili eo comtagio conualuerita.
Henricus Quartus, Castellae Rex, et filia, aliquo post beati
viri obitum, spatio temporis, grauiter aegrotarunt. Factum est, volente Deo, ut, quoniam nullis medicorum remedijs praesentibus sanarentur, prece ac meritis beati Didaci valet dinem pristinam recuperarint. Cuius diiuni beneficii Rex m mor, illius nomine sacellum impense extruxit: ubi eius co pus intra arcam ferream pie recondi iussit . Ioannes de Soto Catharinam filiam habebat, ex pustui rum morbo periculose laborantem: cuius etiam morbi vi iam puella cum oculorum sensiim amiterat, tum vero cibum s mere nequaquam poterat. Eius salute desperata pater, rerum mirandarum beati Didaci commemoratione excitatuS, comtinuo supplex ab eo petijt, ut filiae incolumitatem a diuina benignitate deprecaretur.Quod si impetraret,uouit se nocte una ad eius sepulcrum vigilaturum. Abijt inde pater, ubi puella, morbo perculsa iacebat: postea vero quam rediit eam reperita malo liberam, integreq. utentem sensu oculorum: quo patrem intuens, hilari vultu illum salutauit . . Cassiarina Martineae , mulier Hispana in pago Duronnata, cum prope fontem quendam esset,repentina vi quadam morbi, paralytica, muta, ac surda euasit. Quo triplici morbo tres ipsos menses vehementer laborauit. Ad beati Didaci se-F a pulcrum