Acta legationis Helveticæ ab anno 1723. ad 1729. Ab eminemtissimo ac reverendissimo domino Dominico tit. s. Bernardi ad Thermas presbytero Sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis Passioneo ..

발행: 1738년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

gravissimum illum Dictiun mihi fortasse non dictum iri confidam: Vae quia tacuisti l Quum ergo DEI I

dicium vestro coenobio modo impendeat, a iacie Christi discedat, quisquis humanis consiliis, comm dis , artibus, desideriis, vel minimam operam dederit. Longe abeat a sanctis hujus Ecclesiae Tutelaribus

maledictis per secula, qui, ut suain saceret, Christi

voluntatem neglexit ; quique jam statuit in corde suo rejicere ab hac Dignitate illum Fratrem, cujus electione suis privatis rationibus non satis putat esse consultum. Ille ad tantum onus vocari debet, qui gloriam summi DEI fortius prae ceteris urgere possit; qui magis virtutibus floreat, zelo vigeat, doctrina

polleat, morum sanctitate, & vitae exemplo alios longe antecellat; reliqua transeunt cum figura hujus mundi. Non sunt laaec vana dicendi loca, nec humanae eloquentiae artes; Verba sunt Domini, documenta stat Regulae vestrae, in qua non genus, non conditi non studia partium, non jura gentium, non privilegia I corum dotes Candidatorum constituunt; omnes enim

Fratres estis in Christo; quique aliis praeesse debet, eligendus est uno vitae merito, & sapientiae praeconio. Ab his legibus nec latum unguem vobis licet discedere absque certissima poena damnationis aeternae, quam apud omnipotentem DEUM ipse Magister vester sanctissimus ad vindicandam injuriam suam enixissime urgebit. Ego statui Tribunal: suturum reum designavi: vos Iudicem nostis: Scitis modo, quid in tanto periculo animabus vestris expediat, ne DEUS judicet j stitias vestras. Procedamus in pace .

32쪽

DE SACERDOTUM DIGNITATE .

CLERUM LUCERNENSEM.

Nec quisqium sibi simit honorem; sed qui vocatura DEO, tamquam Aaron. Sie & CHRISTUS non semetipsuin clarificavit, ut Pontifex fieret. S. Aul. Epist. ad Hebr. Cap. R.

R βῆ vht in nos iam diu expellata, Filii

carissimi, Anniversaria sacra, quibus Mainiorum vestr6rum pietas , nunquam sa

tis laudanda , sui erga DEUM religi sissimi cu tus monumentum resquit; & selemni indicta stipplicatione, immortalis beneficii recordati nem , Omnium voci , praedicandam, in seros usque nepotes sapientissime propagavit Neminem egosuisse arbitror,' qui, ut primum hic triumphalis &. Iaetissimus dies nobis illuxit, non statim decrevit, s Deo immolaturum Sacrificium laudis, & redditurum Altissimo vata sita, animo repetens, quantum m gnificat, sit in fortitudine dextera Excelsi, quae a vastissimo incendio servavit hanc Deo caram, &pra clarissimam Urbera. Juvat Filii carissimi , extremata pericula, a quibus omnipotentis DEI manus vos semvare voluit incolumei; persaepe & majori quo pos 'sumus studio in mentem revocare, ut beneficia di . C vina

33쪽

vina, nos immerentes collat&, altius cordibus nostris inhaereant i, & iuilla unquam temporum labe eorum memoria obruatur. Ad renovandam igitur pene intermortuam acerbi & luctuosi casus imaginem proponite vobis ante oculos Uro obtestorque, se

dissimam illam flammam mudo in Urbis moenia impune grassantem, modo Civium tecta sevissime irrumpentem, bmota statim Ig redῖ, os linia 'pervade re; metu trepida Urbs tota concutitur; implentur omnia lamentis & gemitu; saltat populus, quati muros, deiicit domos, ct 'ne latius serpat incendium cheu spectaculum i me ipsas Urbis ruituta publicam quaerit salptam . P tent sacrarum. AEdiuin s res , funduntur preces & lacrymae, pronus quisque DEI Aris advolvitur. Mox. decre a religiosis FS natus pro Civium & totius/ Patriae s ure gianua vota selemni ritu nuncupantur. Et quidem non ia Vanum optimii foret yestri laboravnruiu, cust .ente Dominq civitatem, qui memor mi icordiae: suae ad pias eorum lacrym a respiciens , preces no repudiavit, sed in brachio extento ignem devoran, rem compressit, &a flammis ereptam, vobis sta tem Urbem restituit. Date ergo, te magnificentiam DE si . nostro et, nedicite Ni inii sincto eius mrratei mirabilia ejus i* generationem S generMirinem . Vidi ego& prae maximo gaudio e liens vidi jamensam pos ii copiam, Sena m .principes Cives , sumnia Reipublicae Capita, & venerabiles S cerdote ςordet contrito ad hanc sanctim Basilisam tamquam ad Th ronum grati e in supplicationem, dc selemnem pompam confluere: Vidi serenos omnium vulms, dc a a multorum o lis manantes laetitiae la Imas: Vidi --, nes

34쪽

' nes levantes puras manus ad DEUM, deque acceptis beneficiis gratias reserre ; Compita & viae li . mnis S canticis persenabant, & nomen Domini laudatum fuit in ruba jubilationis . Unum tamen ad tanti gaudij plenitudinem de- esse videbatur, Filii carissimi; sermo nempe ex hoc loco habendus de amplissima & divina Sacerdotum dignitate, qui primas partes in tanta celebritate prae tulerunt. Ut vero libere, quod sentiam , dicere incipiam, quicumque admiratur inclytae hujus Reip blicae exantlatos pro causa Fidei labores, seculorum , memoria dignissimos, is profecto habet unde magis obstupescat, si in tanti beneficii magnitudinem Oc Ium intendens, hoc praesertim iii more positum apud

Majores vestros animadvertat . Quae vero alia, ob

Patriam igne servatam, capiendi hujus silii caus,sa esse potuit, quam singulare illud studium , eorum-'dem excitandi atque inflammandi populorum mentes ad verum DEI cultum, & erga eius Ministros reia verentiam ξ Quamobrem ad grates DEO rite & me mori animo periblvendas nihil aptius, nihil convenientius excogitari poterat, quam de ea Dignitato sermonem instituere, inque illorum laudes excurrere , per quorum manus illa DEo ossertur Salutaris Hostia, quae in Ara Crucis semel buente oblata, seque ipsam quotidie niinisterio Sacerdotum incrue

te osserens, misericordiam & gratiam. nobis conciliat in tempore opportuno, &a qua tamquam ab aeterno fonte perennes 'aquae in ablutionem peccatorum nobis derivantur . Non is ego sum quod maxime doleo qui ea polleam facultate dicendi, ut ad tantae Dignitatis gloriam laudemque pro merito'

35쪽

xo S a E M o III. x celebrandam accedere audeam. Quamvis huic gra- ., vissimo oneri nemo aptior videatur quam Legatus sanctissimae illius Sedis, ex qira Unitas Sacerdotalis traxit exordium ; agnosco tamen rei dissicultatem , vires tanto muneri impares pertimesco, peccatorum meorum pondus sentio, & horreo adsumere testa- mentum Domini per os meum, divino illo pertem refactus oraculo , laudem non esse speciosam in ore . peccatoris. Itaque vobis hoc perficiendum relinquam, vobis dico, Christi Sacerdotes, quos, plane confido, . de memoria tenere, & diuturna cogitatione complecti , quam magnifice in veteri Lege institutum fuerit munus Sacerdotale, cujus originis divinitas, ut

undequaque comprobaretur, Omnia ad normam

aEternae Mentis in eo peracta fuerunt . Hinc admia Yabilis ille & mysticus sacrificiorum apparatus: hinc pretiosissima vestimentorum supellex, qua Aaron utebatur in opere ministerii: hine gemmae in medio pectoris coruscantes, quae ope candidissimae lucis oracula renunciabant coelestia. Huic seli, quem DEUS elegerat, intima sacri Adytus penetralia reserebantur. Hic oleo sacrae Unctionis perfidus incensum & thy- .miama adolabat Domino ; Ipsumque deprecabatur in insanguine oblato pro peccatis . Ut, qualis quantus que fuerit Aaron tam sublimi praeditus dignitate, noscamus, testes huc advoco illos, quos manus Domuni, quia contra Sacerdotem ejus steterunt, tamquam impios, in flamma ignis, inque impetu iracundiae' prostravit, confregit, atque coniamsit . Magna dixi ;sed adhuc majora attendite. Licet ea, quae breviter recensuimus, ipsa rerum magnitudine, & futurorum . eventuum si ficatione summopere commendentur ν

36쪽

Ionge tamen maxime admirari & venerari debemus Sacerdotem illum, cujus Generatio nec Prophetarum nec Angelorum linguis enarrari potest. Sacerdotium enim secundum ordinem Aaron tamquam nostri umbra habebatur ubi illi promittebatur aeternitas, . non umbrae non figurae, sed rei, quae per ipsum. adumbrabatur, promissa fuit. De Illo enim , in sple doribus Sanctorum ante luciferum genito, scriptum erat: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ; In cujus aeternitatem, ante s

lam & lunam & ante faciem abyssi, ipsemet Dominus juravit; proptereaque juravit, quod ad osteέ- . dendam consilii sui firmitatem, sic secisse per saecula duraturum, non eum poenitebit. me rapuisti Christe Sacerdos, Christe Pontifex noster, veri Tabernaculi & San rum Minister Quo o utinam

modo coelos illos disrumperes ,' & in lumine vultus tui mihi panderes viam illam, quam a summo coelo egressus de velut gigas exultans concurristi; qui appeυ latus a mo Pontis , S. vocatus, dixisti: Ecce vento , ut faciam, DEUS, voluntatem tuam ; ut corpus,

quod aptasti mihi, cum tibi holocausta secundum Legem non placeant vera sit Hostia pro peccatis;

copiosa sit pro mundo Redemptio . Cucurristi, & a dita voce sermonum ejus, dixissi: DEUS meus vo-Iui; & Iegem tuam in medio cordis mei: Cujus dia vinae Legis imperio in similitudinem hominum fa-Ehis, ex iis, quae passus es, didicisti obedientiam inque ad mortem; & ad frangendam humanae volu tatis superbiam , tibi honorem' non svinsisti; neque, ut Pontifex fieres, temetipsum clarificasti. Quis n Mum c ad te nunc mihi est sermo, quicumque ma

37쪽

2Σ , S a R M o III. quicuinque hic ades, Christi Sacerdos quis nostrum posset clim Christo currere hanc viam, si aestu ambitionis abreptus, si illecebra cupiditatis accenses, si typho superbiae inflatus, si seculi amore captus, tu

Iam ingrederetur ρ Quomodo curreres Sacerdos Christi Dic, adsta , quomodo Fortasse dices . Quidni Ergo curreres sponte tua, & quibusilam veluti furiis concitatus, temere arriperes hanc Dignitatem, ad quam summa utriusque Legis Sacerdotum Capita notu si divinae voluntatis ductu pervenerunt . Iam

vide, atque etiam considera, quam longe absis ab e rum virtutibus, quas antea non modo non cogitasti,

sed ne nunc quidem , quae ct quantae sint, fortasse intelligis, quia in staculi curis velut in medio gurgi- ais adeo obrutus jaces, ut ad eas nequeas liberum animum intendere. Video vos, Filii carissimi, rem tam animo jam percepisse, quam huc referri volo, . 'ut ad ' majus Dignitatis Sacerdotalis praeconium Om- nibus constet, ejus columen non in alio positum

quam in una Dei Vocatione , quae quidem laus ita ceteris honoribus autecellit, di singulatim nostro adhaeret, ut in aliis DEI providentiam conspiciamus, in hoc vero ipsam DEI sapientiam atque auctoritatem, ejusque mentis propolitum contemplemur. Haec una praestantissima laus inter ceteras eminet, inque altissimo loco , immo in omnium munitissima dignitatum arce nos collocat. Quamobrem injurius essem pictati vestrae, si reliqua Sacerdotum munera dicendo persequi vellem . ibis enim vestrum ignorat, Sacerdotes Mediatores esse inter DEUM & homines Iis concredita mysteria Fidei, coelorum aditus, animarum habenas, Sacramentorum thesauros Sacer-

38쪽

tes non DEI servos, sed amicos esse Θ Amicos inquam, & quam late pateat hoc tam carum & dal- nomen, vosmetipis testes appello, quos plane

non fugit, si licet humanis Divinax metiri qua

persecta animorum , voluntatum & rerum comm .

nicatio ab aristissimo amicitiae vinculo oriatur. Redeamus ergo, Filii carissimi, & quamcitissime animum. convertamus ad hoc divinae Vocationis privilegium, quo majus cogitarii non potest, & cujus pretio aperte cognoscimus, quantuin honorificati sint, & numis consertarus principat I eorum .

- - Audistis, Aaron Sanehun Domini divinitus Miscerdotio initiatum: audistis Christum in sinu Patris Sacerdotem aeternum i missum ad opus Redemptionis, in plenitudine temporum. Jam intuemini, Filii carissimi, dc contemplamini, quanta in utroque fuerit. Vocationis potentia, quanta vis, quantusque triumphus . Ille cum Fratre, cui jubente DEO datus erat Propheta dc Interpres, .populum a captivitate liberaturus, mittitur in AEgyptum ad contundendam Pharaoms siperbiam: Alter mundo traditur ad reserandum nobis aditum aeternitatis, & ad convellem

- dum diaboli imperium. Frustra Rex impius ad opindurissimum filios Israel damnavit: frustra ; ore impia He sacrilega juravit, st: Dominum nescire, seque populum molle di istere; frustra Sapientum storum incantationes de praestigias divinae omnipotentiae muraculis objecit, quoniam Aaron ad tantum Opus V catus coram' crudelissima Rege, ad . cujus vultum

dc minas minime expavit, spem populi jacentis signi erexit, monitis fovit, de intrepide reddidit iussa di, vina: Fremuerunt contra Christum gentes, prino

39쪽

pes , & reges ; sed DEUS irrisit illos . quia Chr

stus, ut perficeret opus, quod ei dederat Pater, misnifestavit nomen suum hominibus: ligno Crucis superba regum de principum colla subegit: gentes ita luminavit doctrina: utque implerentur Scripturae, omnia mandata Patris implevit . O vim potentista mami O admirandam divinae secationis virtute quae non tantum in Sacerdotio, in Ministerio, dein Christi doctrina palam apparuit; sed ejus quoque laetabili nativitati praeluxit lAn ne te indi m relinquam, o inter natos mulierum, omnium major, sortissime Christi At, leta , praecurser Ioannes , quem Deus ad praepara das Unigeniti sui vias, de ad praedicandum populis poenitentiae baptismum, in spiritu Eliae vocavit ab utero matris suae Teque praeteream, o felicissim Virgo, quae accipiens Angelicum nuncium c cujus iam nobis instat s lemnis memoria te optare dixisti, ut non nisi secundum verbum divinae vocationis

tecum ageretur . .

Convertite oculos, Filii carissimi, in mare Tia. beriadis, in cujus littore invicta acies instruitur. Arma, signa, commeatus parantur ; Iam milites nequeunt loco consistere; Iam stricto gladio romanum invadunt Imperium, de impetu facto, terrarum ombem aggrediuntur. Quae acies quae arma qui milites Video miseram de jejunam plebeculam: Uideo tacem populi; tenuem victitan & vitam piscatu

quaeritantem: Uideo inermes, nudos , pauperrimos,& vilissimos homines, reficientes retia sua stius mare . Et quis crederet o Altitudo Scientiae Deil

quis crederet, hos eosdem homines, Wntumeliis asse-

40쪽

AD CLERUM LUeRRHausau. fi ctos, verberibus caeses, lapidibus obrutos, ens: periscussos, ferro dilaniatos, Principes super onmelia tar-ram constituendos, & duodecim Tribus Israel juducaturos Quis suspicari posset, terrarum Oibem im- , peritis, obscuris , & quod caput est pauci simis testibus contra diaboli & regum iras ultro fidem adhibiturum Et tamen factum est ita. Sicut audivi- .mus, ita vidimus; haec suit omnium maxima & pi nissima Vocationis victoria, dante DEO voci suae v cem virtutis. Quosiam, dicite quaeso, minus aptos Christi muneribus & dignitatibus nobis fingere pos sumus, quam miserrimos piscatores Q unam homunes tanto culmini & fuligio majestatis prae iis .impares visi ὸ Attamen, ut Uocatio DEI in stultam mundi sapientiam, & prosundam humanae ambitio- .nis libidinem undequaque vrin suam exereret: ut v catis eriperet typhum superbiae: ut qui gloriarentur, in Domino gloriarentar: ut tandem Christum Αγ-- stolos, & non Apostolos Christum elegisse palam i statum fieret, suscitavit DEUS de pulvere egenos, ct ea, quae non sunt, tamquam ea, quae essent, v cavit . I nunc, Sacerdos Christi, tolle animos, finge triumphos, quum parum de tua vocatione seliacitus audacter in castra Domini te recipere non erubescis. Putas ne te sanctiorem Aarone, puriorem

Christo, majorem Apostolis, qui DEI consilium

temere debeas praevenire, & ejus voluntatem hum nis artibus impune pervertere Heu te miserum l Heu miserum i Nec Aaron, nec Christus, nec Ap stoli hunc sibi honorem sumserunt; tuque no a Vocatus, non electus, non segregatus in opus Munisterii , audebis nesaias manus DEI Altaribus iPD serri

SEARCH

MENU NAVIGATION