Acta legationis Helveticæ ab anno 1723. ad 1729. Ab eminemtissimo ac reverendissimo domino Dominico tit. s. Bernardi ad Thermas presbytero Sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis Passioneo ..

발행: 1738년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

S a a M o III. serre λ Exi, exi e sinu Matris Ecclesiam, evade, erum-pe, in tenebras ejiciendus , Sola enim tenebrarum via tibi patuit ad hanc dignitatem, Davidis oraculo condemnata: Haec via illorum scandalum ipsis: Haec via illorum tenebrae & lubricum . Abiisti in viam gentium , nec mirari subit, cur tam longe aberres a s mitis Domini. Sed videamus, quorsum tendant, &quo te adduxerint rationes tuae ad excusandas excusationes in peccatis ; nempe splendor dignitatis, hominum plausus , consilivin parentum , vis consuetudinis, vitae commodum , inopia familiae . His ita sortissime occurro Christi exemplis & praeceptis. Audi. Posuitne Deus sacrosanctum Christi Sacerdotiun in hominum censem , in familiae patrimonium, & quaestum ambitionis ξ Frustra crimini excusando obtendis inopiam; nulla enim inopiae, aut, si mavis, saevae paupertatis ratio probari potest, quae tam magnam stam excelsam Christi dignitatem jugo domesticae egestatis submittat. Quod si inopiam tam adeo certam, cumque nulla cupiditate implicatam esse contendis ;jura ipsa providentiae conculcas, quam certo scimus omnibus praesto esse, & vel miserrimos non derelinquere, quum ipsas volucres coeli pascere, & lilia is agri vestire non dedignetur. At satius esset, non v catum fame confici, quam contra Christi sententiam superius ad mensam adscendere, & reum fieri Corporis de Sanguinis Domini. Satius esset, non vocatum fame mori, quam universum mundum lucrari, suaeque animae detrimentum pati. Qia od si contra

divinae Vocationis jura ad sublevandam familiae eg .statem tibi hoc invitus largirer, quid Domino res.. ponderes, rationem cum servis scis posituro Putas

42쪽

ne, in tabulas accepti & expensi relatum iri, quod per luxuriam effundis Imul inselix familia, spe inani insidiose fraudaris, Christi patrimonio in luxum

absumpto. Cogita ergo, & perhorreste, egestate coactum addixisse te Sacerdotio, quasi non late pateret terrarum orbis industriae & laboribus hominum , &ubi in reliquis artibus omnes curae eo tendunt, ut prius experiantur ingenia , ne, quod aggredi cupiunt, tandem persecte tenere non valeant; in hac una s

ce rdotalis officii distiplina lex ista perfringitur, de

arbitratu nostro eluditur, atque abrogatur; quasi verro ignarus armorum bellator fieret ante certamen,

di victor ante triumphum . Eo minus tibi vitae commodum susseagari video, memoria repetens, quid sit, si hoc non est, quaerere quae sua sunt, non quae IESU Christi, qui quum vulpes foveas haberent, ubi caput reclinaret, non habitat : qui dies noctesque agens in opere redemptionis, undique pressus angustiis, pauper & inops in laboribus suit ab adolescentia sua, donec in sinum Patris sanressimam animam deponeret. In suscipienda hac dignitate non est, quod mecum pugnare velis consuetudine; Nam consuetudo prava, vetustas est erroris; & Christus jure dixit: Ego sum veritas; & non dixit: Ego sum consuetudo , m nisestissime indicans, ubi veritas sese aperit, inde longe a consuetudine refugiendum esse. Ubicumque ergo per consuetudinem id factum est , improbe factum est: Quicumque hoc fecit, improbus est, & Ω-plicia aeterna promeruit; Etenim si consuetudini o viam non itur, oritur ex illa quaedam erroris neces sitas, quae facit, ut peccare non pudeat, dum pe

casse non dolet. . '

43쪽

,8 S a a M o III. Jam venio ad consilium parentum. Quis nescit, non esse consilium contra Dominum λ Monitis ergo S consiliis parentum te sacris ordinibus patieris assi scribi ξ Et Christus negat situm esse Discipulum, qui in via salutis ineunda prius odio non habuerit & patrem dc matrem. Τimes a facie eorum 1, & DEUM te non vocantem contemnis Audi iterum Christum clamantem , illos tantum fore suos Discipulos, qui facient voluntatem Patris sui ; non illius Patris, qui in hoc mundo de aeterna filiorum salute

parum selicitus, terrena tantum sapit , & penitus c lestia negligit. Nihil addo de dignitatis splendore, deque hominum plausit . Pudet me talia persequi, quum Mysterium Crucis, cujus ministri sumus, debeat nos opprobriis & contumeliis saturare ; & Christus dica tur ab Apostolo Ponti sex suturorum bonorum ; quia' non pereuntem mundi figuram diligere, sed gloriam, quae revelabitur in coelis, expectare nos jussit . R liquum est substinete adhuc modicum quid insipientiae meae, ut cum Apostolo imitar ut nullam plane suae dignitatis rationem illos habere, vos moneam , qui Clericalem honorem parvi pendentes, propria tanti ordinis insignia, a ticris Ecclesiae Conciliis st tuta, & poenam suspensionis in reos perscripta a, aperte despiciunt, dum prophanis vestimentis lauti vix a laicis possunt aliquando internosci; Quumque Cives vestros o eximiam hujus Reipublicae gravitatem l absque siue dignitatis insignibus intra septa Senatus consistere, patriae Leges vetent; isti, de quibus loquor, omnium audacissimi contra Matris Ecclesiae mandata

in oculis Urbis & universe Reipublicae , & O uti

44쪽

nam non in conspectia viventis Il alienis exuviis. ωα incedere non . verentur, sibique fortasse blan-idiuntur in tantoe turpitudinis apparatu . Sed redeo ad. Propositum. Audio, quid dictitas, Sacerdos Christi ;Te scilicet prima voluntate Sacris initiatum , ne nihil in hoc mundo agere videreris., cui vitio in communi Civium consuetud ne, turpe esset, tibi indulgere, quum possis honesto aliquo instituto hunc vitae cursum it

. ducere; Ceterum, te non esse ita. Vocatum, ut ejus.

dem vocationis sane issimis legibus undequaque tenea ris. Siccine ergo res indes Cur itaque arripis a ctoritatem Christi Cur in nomine ejus & peccata retines, & peccata dimittis/Cur in maximo Om' nium Mysteriorum adhibes divina illa dc tremendis sima verba, appellando Corpus Christi CORPUS Vivit, vivit Christus in nobis, per nos sacrificat, consecrat, benedicit, ossert, baptirat, coi firmat. Ο majestatem l o apicem l O culmen Dignitatis Sacerdotalisl Memento illius diei, quum te sacro illi presbyteratus officio admovendum, &:qdiit, Iud digne suscipiendum , de digne susceptum exequenγdum parasti Tunc te ita gravissime docuit, monuit, excitavit. Sancta Mater. Ecclesia: Agnosce, quod faciscimitare, quem tractas. Sed quia ad tractandum, quem tractas, non rite vocatus suisti; ideo quod facis, non agnoscis: quem tractas, non imitaris: & hine Chrisu

dignitatem ignoras, quam hoc pacto conculcas. Hate quum ita se habeant, pro munere, quo indignus fungor, non possem non vehementissime commoveri, non angi, non torqueri, non gemere, ita ut acer bissimo doloris sensu, quo nunc premor, pene totus conficerer, pene in oculis vestris , Ut M. ctis.

45쪽

ressimi huius Reipublicae Patres & Cives optimi ,

inque hoc populorum conspe animam agerem si scirem, quos hic videtis venerabiles Sacerdotes, puros esse & stactos, ac mihi dile. in. visceribus IESU Christi,' tamquam charitate Fratres, ec dignitate charissimos Filios. Quae hucusque attuli, in me potius convertantur, qui nullis praeditus meritis, hoc mihi impositum Ap stolicae Legationis munus auctoritate optimi Pontificis Innocentium reticebo, ne in lacrymas , quam parumper cohibet laetitia hujus diei, nos repente adducat dulcissimi nominis recordatio ) hoc mihi, inquam, impositum Apostolicae Legationis munus undequaque gravissimum , deprecari non valui, quum illud. mihi Qtum videri debuisset in hac vita reliquum, ut illuc terrarum migrarem, ubi tuto possem extra hominum lucem, lacrymis jejuniis & precibus detergere maculas hujus vitae ; & coram te D mine : coram te, spes Omnis , & amor poenitentium, Clementissime IESU, animam meam effundere: pre tereuntium rerum oblivisci: tibi seli inhaerere: pedibus tuis advolvi: in haec vulnera, in hanc Crucem

confugere:& faciem tuam, si mihi indigno licuisset,

exquirere . Enim vero quid ego in medium asserre nunc polin, quod tam probos fugeret Sacerdotes, equorum memoria numquam excidisse, arbitror, tot

tantaque divinae Vocationis testimonia , exemplis utriusque Legis firmata ; Quae quidem exempla nos monitos volunt, ut sebrietati, modestiae, castitati, sacris lectionibus, precibus, divinis laudibus, & pr ximorum saluti constantissime studeamus. Nos de hoc mundo non esse, Christus rediens ad Patrem, test

tua Duiliroes by Coos i

46쪽

tus est, quia DEUS vocatione sita nos segregavit in sortem Ministerii sui; & ex illa die, qua quisque nostrum, tota audiente Ecclesia & spectantibus Angelis, nomen dedit silericali militiae, & pr

sessus est se nullam praeter Dominum haereditatem habere, sacr sancti hujus foederis ratio nos cnit

aliud non quaerere nisi DEUM, nihil amare nisi DEUM, in nulla re delecta i nisi in DEO. Mae,

agite , bonis operibus Vocationem vestram magis proin batam reddite : Exhibete vos tamquam DEI Ministros, di Dis insatores Mysteriorum DEI: Mundamini, qui sertis vasa Domini. Ipsa, ipsa lacrymis genas periu-sa, & oppressa amaritudine, vobis, Sacerdotes Christi, vobis supplex manus tendit haec praeclarissinia Catholicae Helvetiae Respublicae, vobis se, vobis O

nium suorum animas, vobis aeternam populorum sa- Iutem enixe commendat: Α vobis petit normam vir tutis, regulam Vitae, sanctitatis exempla . Si vero, quod absit, parum vos. commoveret hic tam vehemens patriae vestrae essectus, manantes cum Civium

sanguine lacrymas ejus saltem inspicite ; succurrant animis vestris acerrima bella, pro avita Religione alacriter' ab ipsis siticepta, in quibus nemo eorum,

quos iac videtis, infiti, Majoribus suis vulnera v bis non deteget. Τanti Illis filii dignitas vestra, ne eam cum Catholica Fide perire sinerent.

47쪽

Beatus , quem eleoisti, di assumsisti, inhabitabit

Si quit vestrum , Filii carissimi, attente dilia

genterque perpenderit divinam hujus Prophetici oraculi veritatem, quam in mentem vestram, ut Apostolici mei muneris ratio p Rulat, breviter revocare conabor; is profecto poterit suffragii sui jura tueri, humanae coecitatis tenebras non sormidare, & juxta Apostoli monitum undequaque . adimpleri agnitione voluntatis DEI. Beatus, quem tu elegeris, Domine . Non ergo illi beati, quos tu non assumpseris. Regnabunt quidem, sed non ex te: Praeesse aliis gaudebunt , sed nomina eorum cum justis non scribentur : Habebunt, quas tantopere dilexerunt, primas Cathedras, sed non intelligent, quum in honore erunt: Tenebunt prumos recubitus in mensis, sed mensa illorum fiet coram ipsis in laqueum. Hoc opus illorum erit, qui a te Domine non eligentur, & qui fortasse usque ad coelos exaltabuntur, ut in inserna demergantur. Scrutamini Scripturas , Filii carissimi, evolvite sinctorum Patrum scripta. Ex his facile vobis O curret, in nullo majori discrimine aeternae salutis v strae opus versari, qtiam in hodiernae Electionis ne Z go

48쪽

gotio; quia nihil magis severe requiret DEUS a manibus eligentium, quam illorum sanguinem, qui eorum curae & tutelae sunt committendi. Praeluxit iure tanta exemplo suo Christus Dominus & Salvator noster . Exiit in montem orare, dc quasi exigua essent diei spatia ad implorandum aeterni Patris auxilium pernomvit in oratione Dei; quunaque dies . factus esset, vocavit, & elegit duodecim ex Discipulis suis. Quid nos non docuit nox ista beatissima Quid divinae istae preces, cum clamore valido ess sae, vobis non ostendunt Quis unquam Sanctorum coelesti luce repletus intimos Christi sensus nobis reserasset, nisi ipse Dominus, qui & faciendo dedocendo erudiebat Ecclesiam Sponsam suam, nota fecisset Discipulis quaecumque audivit a Patre suo, Pateiactum est ergo Apostolis arcanum, quod nox illa meruit audire. Non vos, inquit Christus, me elegistis; sed ego elegi vos, ut eatis, & frui tum aD

seratis, & fructus vester maneat. Crevit messis ex hac electione; de ne quis sponte sita tanto operi ma- inum admoveret, non antea jussit eos ire, quam rogarent Dominum messis, ut mitteret Operarios in amessem sitam. Hinc post preces divina sorte electus Matthias: hinc vocatus Stephanus plenus fide & Spuritu san : hinc Thimotheo per prophetiam manua impositae: hinc factura, ut saneti Viri per omnem iEcclesiae aetatem constanter & intrepide renuerint publica munera; nec prius ea susceperint, quam sis

gnis & portentis manifestam de e Missimam DEI

voluntatem cognovissent.

Nolo , putetis, Filii carissimi, haec adeo Eccle- .siae Pastoribui convenire , ut aliae omnino Coenm

E ' Tum

49쪽

agitur de animarum regimine ; eadem villicationis . :

reddenda est ratio; idem subeundum judicium; eadem est poena; idem Dominus. Satis superque vobis co stare arbitror, qualis secundum Regulam vestram renunciandus sit Abbas, & quae potissimum ratio in

eius Eleistione considerari debeat. Longum esset omnia enumerare, & singulas ejus dotes attingere . Iu a, te ex vobis assumetur a Domino, quem quisque ve- strum, effusis ad luminum Patrem precibus & lacrymis, magis consorinem agnoverit Imagini Uni-.

geniti Filii sui. Quum enim ejus vices sustinere debeat

in Monasterio, consequens est, ut pro viribus sata-gat Christi sanctitatem moribus suis exprimere . Si quis ergo ambitione elatus, fratribus praeesse cuperet, hic per superbiam Satanae, non per Christi h militatem incederet. Si quis imperandi libidine incensus, locum superiorem appeteret, is Apostolos . & Christum ipsum', ab honoribus & dignitatibus ν sis abhorrentes, contemneret & irrideret. Si quis au . . ' 'ritia dumis, bonis, commodis & divitiis inhiaret, 'hie Judae marsupium & mentem arriperet, non pauperem Christi animum indueret. Si quis Fratrum desectibus ignoscere nollet, diverteret ab oneribus dorsum ejus, & ovem perditam super humeros non iimponeret. Si quis denique opera faceret, ut viderretur ab hominibus, aulas nimirum saecularibus pom-Pis resertas, atria domestica marmoribus distincta& ad luxum parata, hortos ad animi illecebras effictos atque compositos, hic idem heia quantum rece- . deret a vestigiis Christi, & quam alienus esset a g rendis ejus vicibus, qui in summa egestate natus,

50쪽

An Mou mos Diss-Dumas pauper & nudus expiravit in Cruce. Ille ex vobis a DEO assumptus vices Christi aget in Monasterio, qui ad Euangelii praecepta,& ad Regulae norinam vitam componet. Ideo enim in Ecclesia DEI Spiria tu Sancto auctore instituta est disciplina monastica, ut usque ad consummationem saeculi mundo exhiberetur primaeva Ecclesiae nascentis imago, in qua fuit cor unum & anima una, nec quisquam eorum , quod possidebat, suum esse dicebat. Omnia spiritu charitatis decernebantur, omnia paupertatem humulitatemque prae se serebant. Qui minor erat, hic ma- 'ior habebatur; qui major habebatur, hic omnium erat minister . Uetitum enim erat vocari quum unus omnium esset Magister.

Ab hac schola Dominici servitii tamquam a Pu- rissimo solite effluxit origo praeclarissimi ordinis ve- .stri , qui contra diaboli & mundi nequitias fortiter pugnavit a dexteris & a sinistris: qui con- tra temporis injurias , & otii insidias admiranti veterum Patrum scripta ad Ecclesiae praesidium, & ad fi-- .delium do trinam sancto opere manuum nobis se vavit: qui contra erumpentem barbarorum feritatem constanter fovit ecclesiastica studia: qui coelesti Regno terrenum postponere Reges docuit eorumque aulas . ad sanctitatem Armavit: qui inospita terrarum loca in Angelorum domicilia convertit, demones fuga vit, idola confregit, infernum devicit. Et ne Maia '. jores vestros hac tacitus praeteream, eorum praecipue - laboribus iactum est, ut hoc indomitum Rheni e put, quod toties Romanorum vires attrivit, suavissimo Christi jugo sibjiceretur. Excipite , Filii carissimῖ, .s utar verbis beatissimi Patris vestri excipite libem

SEARCH

MENU NAVIGATION