장음표시 사용
21쪽
minat, Noctiluca enim dicta est : stcllis vero benefici astro. rum influxus in haec in seriora indicantur. Haec Dea navigantibus prodesse credebatur, teste Luciano, unde servati ex naufragio pictas tabulas in illius Templo ponebant. Velificia ferebatur etiam primum invenisse, dum amissum filium . Harpocratem nave quaereret. Certus dies habetur in Asis ait Lactantius lib. I. cap. II. quo I sis navigium celebratur. Existimabant veteres Isidem serire peduros, & illos maximρ non servantes fidem per eam juratam. Ovid. in Ponto: Vidi ego linigerae numen violasse fatentem diis , diacos ante sedere focos. Alter ob huic similem primatus lumine culpam Clamabat media se meruisse mia. Et Iuvenalis Sat. I Decernat, quodcumque Colet de corpore nostro Us, or irato seriat mea lumina Piror
Dummodo Sel caecus teneam, quos abnego , Nummos.
Isis filia fuit Inachi Argivorum Regis, quae de Graecia Ueniens AEgyptios litteras, leges, & instituta docuit, terrasque colere instituit, unde Terra nominata est, ut scribit Isidorus lib. 8. Orig. cap. II. Asserit Varro lib. ψ. de Lingua Latina gyptios ab Iside prima rudimenta scientiarum accepisse , quod verisimile est, si quidem aetate Mosis litterae apud illos jam florebant.
AΜmon sic dictus a graeco vocabulo αμμο , quod arenam significat, sub arietis forma in desertis Libyae colebatur, cui Bacchus Templum mirae magnitudinis in arena constituit, eo quod ipsi in Indiam proficiscenti apparuerit ille cum cornibus arietinis , & vestimento laneo, sontisque undam sitienti ejus exercitui monstraverit. Putant alii hoc nomen ductum a quodam Ammone AEgypti Rege galeam gestante, cujus insigne caput erat arietinum, unde κεροτρ*ἰρος, idest, corniger vocabatur. Ovidius lib. s. Metamorph. Sed grave inroidum numen , sed corniger Ammou. Solebant enim Reges, virique illustres capita ferarum in armis
22쪽
mis sculpta gerere ad terrorem hostibus incutiendum . Statius lib. 3 Ferarum rictibus horrificant galeas. Meminit Eusebius lib I. de praep. Evang. cap. 3. Ammonis simulacri c. rulei coloris caput arietinum habentis , quod in Elephantinopoli Urbe colebatur, cujus explicationem resert his verbis:
Arietina igitur facies , caprinaque com ia conjunctionem Solis, o Lunae in ariete significant i caeruleus Sero color ei altribuitur, quia Luna in ea conjunctione humidior es. Eundem enim esse Ammonem, atque Solem docet Macrob. Satur. lib. I. cap. 2I. Nec
solus Leo sinquit sed sena quoque uniSeja Zodiaci ad naturam Solis jure referuntur. Et ut ab is ete incipiam, magna illi concordia est. Nam is is per sex mensis hybernales Distro incubat lateri, ab aquinoctio verno siupra dextrum latus ι sicut o Sol ab eodem tempore dextrum hemsphaerium, reliquo ambit Disrum. Ideo or Ammonem, quem Deum Solem occvientem Libra existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal Calet, sicut Sol radiis. Narrat Plinius lib. 2. cap. IOI. Jovis Ammonis intem in Il. Iyriis interdiu frigidum noctibus fervere . Plura vide apud Hyginum in fabul. Martianum Capellam lib. 2. de nupt. Herodotum in Euterpe, Pausaniam in Messan. & Lil. Gyral- dum de histor. Deor. syntagm. 2..
MInerva, sive Pallas providentiam significat intellectu D. lem ι ut docet Caelius Rhodiginus lib. I 4. lech. ant. cap. I 8. diciturque virgo, sive quia numquam consenescit Prudentia , nec ulla. inficitur labe , sive, ut vult Diodorus lib. I. cap. 2. quia eadem existimatur aer, qui non corrum Pitur . Scribit D.Augustinus lib. . de Civit. Dei cap. Ι6. eam Vel summum aethera, vel Lunam creditam fuisse a quam sententiam confirmat Porphyrius apud Eusebium lib. I. cap. 3.
es, hoc ipsum, Minerva in Luna ; es enim prudentiae symbolum iu sar cujusdam Miser .. Praeclarus hic varius lapis extans in
23쪽
Musto nostro commendabilis est propter industriam artificis , qui varios ejus colores mirabiliter in hoc opere distinxit. faciei, & colli albedinem expressit candidissimam; armaturam , galeamque auream a capillos Vero sparsos ad usum Puellarum Spartanarum, & flavos, ut apud Ovidium lib. 6. Fastor. Ndine ades, o, coeptis, flava Mineroa meis . Haec Dea non artibus tantum, sed & armis dicebatur praeesse, unde militaris, armisona, & hellatrix dicta est, armataque saepissime repraesentatur. Gorgona ei ponitur in thorace vel tamquam favorabile amuletum, quod eam faciebat in. victam , vel quasi terroris imago , ut Vir sapiens terrorem contra adversarios gestet in pectore, ut interpretatur Fulgentius lib. 2. Μythol. IΝ adducta gemma Minervae galea pilis equinis adornatur, at in praesenti anguis videtur ei superpositus in signum salutis, & prudentiter alae conveniunt etiam huic Deae , vel
quia eadem censetur aer, Vel propter acrem minimὰJue retrahendam ad res impetum , vel quod ad depellendam injuriam, asepie opem ferendam satis es instructa, unde Victoria es appellata. Si fices Phornuto, & a Graecis NA. Παλλάς dicta. Ertiam ejusdem Minervae exhibemus imaginem eX tantem pariter in gemma exquisitissimi artificii, quae penes Abbatem Robertum Harpeur Anglum Romae olim aD servabatur . Fere similis gemma vulgata fuit a Baudelωtio, & Gronovio, demum a Cl. Philippo Barone de Stosthin suis gemmis scalptorum nominibus insignitis, quod so san in nostra gemma, quae eadem est, incuria est praetermissum . Imago huic fere similis e nobilissimo Rondaninio Μusto gemmarum antiquarum elapso saeculo ditissimo desumpta visitur in Iconographia Caninii sub Aspasiae ninmine , sed verisimilius est illam ad Μinervam referri, nisi
24쪽
velimus dicere Aspasiam sub ejus imagine repraesentari . Etenim quatuor symbola super ejus galeam posita Μinervae ascripta fuisse constat. No Obuam in signum sapientiae ei consecratam scribit Fulgentius lib. 2. Iu hujus etiam tutelam noctuam Colunt, quod Japientia etiam in tenebris proprium fulgorem possideat. De Sphinge loquitur Pausanias in Attici describens
signum ex auro, or ebore factum , in galeae cono vhinx eminet. Pegasus Minervae attribuitur, vel ut sapientiae, famaeque symbolum, vel quia illa Pegasum a se domitum fraeno illi imposito Bellerophonti tradidisse sertur, unde Fraenatrix dicta est, cui Corinthios Templum extruxisse narrat idem Pausanias in Corinth. Quadrigas ei convenire scribit Cicero lib..de natura Deor. quinque Minervas recensens , inter quas unam Jove, & Coriphe Oceani filia natam, quam Arcades Coriam nominabant, & quadrigarum ferebant inVentricem
ΙΝ hac eximia scalptura exhibetur Apollo laureatus, juvenili sorma, citharam tenens : imberbis quidem repra sentatur, quia, ut docet Fulgentius lib. I. . Mithol. Sol, qui idem est cum Apolline occidendo,. o renaticendo emper es ju-τenior , sive quod numquam in sua virtute deficiat, ut Luna, quaecre cit, o minuitur. Crinitus. pingitur, & ob promissos capillos dicitur intonsus. HoratiuS car. lib. I. Od. 2I. . Dianam tenerae dicite mirgines, Iutonsum pueri dicite Conthium. Acersecomes. Vocatur ab Homero hymn. in Apoll. αηερ - σβη ,. velut intonsus, & liber ab omni perturbatione. Pausanias in Eliac. pr. & Diodorus lib. . Apollinem citharae Primum fuisse inventorem reserunt: sed quare illius simulacrum manibus citharam tenens fingatur , rationem hane reddit Suidas , quod Apollinis simulacrum ut Sol intelligatur, & dicatur esse universitatis hujus harmonia, cum caeteris enim stellis commixtus animalia gignit. Fulgentius Vero lib. I. scribit Apollinem ideo cum decachorda pingi cithara, ipsum
25쪽
ipsumque novem Musis decimum adjici, quod humanae vocis decem sint modulamina . Credebant veteres Apollinem eumdem esse atque Solem, sive oculum Mundi, & cum omnia facile videret, illum ideo finxerunt divinationibus praeesse, caputque illius laurea corona cinxerunt. Etenim laurus vaticinationis erat symbolum, & ex ejus crepitu, dum ardebat, Observabantur rerum eventa 3 nam, si in ignem injecta strepitum ederet,felicillimum erat signum.Tibullus lib.2.el.6. si laurus bona signa dedit, gaudete coloni. Contra, si tacite conflagrasset, finistrum omen reputabatur. Propertius lib. 2. el. I 6. Et tacita extincto laurus adusta foco. Scribit Fulgentius lib. I. laurum pulvinari subjectam vera somnia ostendere, & Alciatus.
Praeficia Centuri laurus fert signa salutis . Subdita pulvillo somnia vera Dcit. Sic & vaticinaturi laurum comedebant . Idem Tibullus
sic isque sacras innoxia lauros Haec arbor utpote saluberrima tribuebatur etiam Apollini indicandae medicinae causa, cujus praeses hic Deus habebatur . Laurus enim, si fides Galeno simpl. med. lib.6. desticcat, calefacit, attenuat, aperit, ProVocat, incidit, emollit. digerit, & flatus pellit. Illa etiam in aqua madefacta eamdem aquam salubrem facit, teste Constantino Caesare lib. a. de agricultura cap. 6.
F Erunt scriptores Aisculapium ex Apolline, & Coronide
natum medendi artibus praesuisse, tantaque illarum peritia excelluisse, ut nonnullis defunctis vitam restituerit, eaque de causa fulmine a Jove percussum, ab eodem immortalitatis deinde factum fuisse participem, ut narrat Lucianus in Dialog. Pindarus vero poeta Lyricus citatus a Tertulliano in
26쪽
exhibetur hic Deus, etsi semper adolescentis Apollinis filius, unde scribit Arnob. lib. 6. adv. Gent. in ancipiti relinqui, uter eorum sit pater , uter filius , imo an sint generis, & cognationis unius. Asculapii simulacris baculum in manu ab tribuitur , quasi aegrotantium sustentaculum : serpens vero baculo circumvolutus, quod hi, qui medicina utuntur, renoventur ut serpentes, & quasi senectutem eXuant. Ovid. lib. 3. de arte am. Anguibus exuitur tenui cum pelle senectus . Resert Plinius lib.29. cap. 2 . serpenti multa inesse remedia, ideoque Aasculapio dicatum fuisse: eidem etiam tribuitur cOrona lauri, quod ei jus divinationis adjungitur, eumdem enim esse atque Apollinem docet Macrobius Saturn. lib. I. cap. 2O. & Apollodorus ab eo citatus tradit in libris , quibus titulus est mulo , A1sculapium ea de causa divinationibus. & auguriis praeesse, quod medicus commoda, & incommoda in corpore futura praenostere debet, juxta illud Hippocratis oportere medicum dicere de aegro, τε τα me γεγονοτα , κω τα μίλλοντα g παλαι , idest : , 'vae fuerint, qua mox ventura sequentur. Scribit Caelius Rhodiginus lib. 2I. lect. ant. cap. I s. in templo a sculapii, quod in Epidauro erat, aegrotos cubare solitos , ut per somnium bonam valetudinem a Diis ostensam conjectare possent a quod Jam hlichus de Μysteriis sect. 3. cap. 3. his verbis confirmate
b AE culapii Templo per Aomnia dimina morbi sanantur ι ipsaque
medendi ars consitutis observationibus nocturnarum apparitionum iu diminis somniis comparata es. De hoc ritu meminit etiam Plautus in Curcul. act. I. sc. I. . . . . quia hic Leno aegrotus incubat
ΗΥgiaeam finxerunt veteres Asculapii filiam, eamquq ut salutis Deam venerati sunt: salus enim gignitur eX aere puro , Risculapius autem plerumque habebatur pro Tom. I. B aere,
27쪽
aere , unde Pausanias in Achaic. scribit: A cmo MMον ιανο αεσα
ADculapium aliud nihil quam aerem est e, ex quo bona Saletudo , Pana Grieti H Mam appellant, tam homini, cunctis aliis animantibus existeret: spollinem , qui Sol ipse est . jure patrem Wculapii perhiberi, quod annmersarias mici situdines cursu con Leiens suo aeri salubritatem impertiat. Serpentis Asculapio. &Saluti dicati meminit Macrobius Saturn. lib. I. cap. 2 O. docens ideo simulacris eorum jungi dracones, quod hi ad Solis,& Ludae naturam referuntur. Es, inquit, insculapius vis salubris de jub antia Solis 'bUeniens animis, corporibusque mortalium . Salus autem naturae Luuaris effectus es, quo animantium corpora juvantur salutiyero firmata temperamento . Ideo ergo tam lacris eorum jureguntur figurae draconum, quia maestant, ut humana corpora Telut infirmitatis pelle deposita ad pristinum reumescant vigorem, ut revizescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta. Tibullus lib. I. ei. g. Serpens novus exuit annos. Salutis augurium apud Romanos celebrabatur, quod intermissum, renovavit Augustus, teste Suetonio in ejus vita cap. 3 I. Sym-holum autem prosperitatis fuisse apud AEgyptios liquet ex historia Antiochi Soteris, qui adversus Galatas pugnaturus, hoc signo vexillis imposito, datoque militibus pro tessera, de quo faciendo se per somnium ab Alexandro Magno monitum fuisse simulavit, insignem retulit victoriam, cujus rei signum in quibusdam Antiochi numismatibus apparet . Est autem triangulus triplex invicem insertus, constans ex quinque lineis, in quibus ΥΓΙΕΙΑ inscribitur. Narrat Caelius Rhodigbnus lib. 22. lecti ant. cap. 2. mulieres apud Sicyonios Hygiae simulacro capillos dicare solitas, quos in ejus honorem sibi rescindebant.
Notissima est Sileni effigies, fuit enim simus, & calvus;
garrulum, & nugacem, sive loquacem describit illum
28쪽
Sectio I. Gemmae antiquae . II
Suidas . Silenumque a verbo ira garrio, nugor, dictum asserit. Bacchi nutricium, magistrumque fuime docet Diodorus lib. q. cap I. Plurimumque ad virtutem, & gloriam, resque bellicas ei profuisse scribit. Philosophiae quoque illum operam dedisse innuit Ailianus lib. sermonem ejus ad Midam Phrygem habitum referens. Accipimus eX Athenaeo Deipnosoph. lib. 4. Silenum fistulae multis compactae calamis inventorem fuisse, illius vero, quae cera conjungitur, Marsyam: sed utrumque cum Apolline contendisse notat Pausanias in Corinth. Hedera, qua Silenus in hac gemma coronatus exhibetur, fuit Baccho sacra ι illius frondes adve sus dolorem, & gravitatem capitis 1 vini potu molestam prodesse credebant veteres, eaque de causa hederaceis praecipue coronis caput cingebant. Ex Athenaeo Deipnosoph. lib. I s. Silenum in gratiam Bacchi Aratus inter sidera trans latum dicit.
BΑcchae fuerunt Liberi patris comites, quae, teste Suida,
ferebantur quodam affatu divino repletae. Bacchumi apud Indos bellantem secutae sunt foeminae, ut verbis D. Aingustini utar, non tam virtute nobiles, quam furore. Dictae sunt Bacchae a verbo bacchari, quod idem est ac furere ; et nim orgia Liberi patris velut per furorem magnis clamor,hus celebrabant, pampineisque, & hederaceis utebantur coronis. Scribit Eusebius lib. 2. cap. s. Bacchas in orgiis celebrandis Evam conclamare solitas, quae vox Hebraice cum aspiratione graviori foeminei sexus serpentem significat , ideoque hanc Vocem clamare, quia saepe in dictis orgiis. erant coronatae serpentibus.
in tuor Bacchas sorores recenset Fulgentius lib. 2. Μythol. quarum proprietates erudith describit his verbis r uuatuor flunt ebrietatis genera, ides, prima vino lentia, secunda rerum oblisio,. renia libido, quarta infania 3 unde Tom. I. B ab er no-
29쪽
om nomina haec quatuor 'Bacchae acceperunt. Bacchae dictae sunt quasi vino vacantes s prima Ino, οινος Graece, Latine minum dicimus: secunda Autonoe, quasi ἀναονοη, ides , stipsam non cognoscens : tem Semele, quasi μ λυον, nos Latine corpus solutum dicimus,
er ipsagenuisse Liberum patrem dicitur, idest ,-libidine nata ebrietas: quarta Agaze, ideo inseniae comparatur, quod caput filii Ciolenter abstidit. Dicta confirmat S. Petrus Chrysologus serm. 27. de Vitanda ebrietate illius furores describens. Ebrietas, inquit, citam mater, parens litium, furoris genitrix , petulantiae dejormiter es magistra: hanc qui habet, se non habet rhane qui habet, homo non es: qui habet, non peccatum facit, sed es ipse peccatum: ebrietas es Daemon blandus, Senenum dulce. Coluntaria, metitatus hosis, illecebra hone alis, o pudoris
AFricam Graeci Libyam appellavere inquit Plin. in proem.
lib. s. qua mare ante eam Libycum incipiens AEgyptio finitur . Hanc tertiam orbis partem ab uno Abrahae posterorum, cui nomen erat Afer, denominatam fuisse credit Iosephus: alii vero ab α privativa, & Graeco vocabulo . κη, quod latigoris horrorem significat, sic dictam autumant. Nutrit haec regio Dracones, Elephantes , Capreas, Bubalos, Leones, Pardales, Camelopardales, & alia diversa ferarum, monstrorumque genera, ut colligitur ex Strabone. Narrat cissilianus lib. 3. Anim. cap. 3 I. in Africa multos gigni Basiliscos, eosque Galli cantu terrore percussos emori. Reperiuntur etiam ibidem insensissima Scorpionum genera, de quibus latissime Plinius lib. II. cap. 23. qui scribit lib. 8. cap. II. Elephantes perpetuo cum Draconibus bellantes in Astica reperiri. Hanc regionem Leonibus, & Elephantibus abundare tradit Manilius lib. q. Et masos Elephantas habet, seu que Leones In poenas secunda fluas parit horrida tellus. Unde non mirum est, si in multis Hadriani, Antonini, & S veri numismatibus repraesentetur Africa sub figura muliebri eum proboscide in capite ι & similiter in moneta aurea Cestiae
30쪽
Sectio I. Gemmae antiquae. 1 3
stiae gentis, & in argentea familiae Hippiae . in quibus facies muliebris exhibetur, ut in hac gemma, gestans pro calantica eXuvias capitis elephantini cum eadem probolcide. Constat enim veteres hoc symbolo semper Africam denotasse, utpote Elephantium feracem, unde pedites Mauri pellibus animalium hujusmodi pro clypeis utebantur.
Solon patria Salaminius suit unus ex septem Graeciae S pientibus, Atheniensis Philosophus, & Legislator, cujuS dictum erat, fruste te ipsum. Vixit Athenis Olymp. XLVII. Vel, ut aliis placet, LVI. Tempore Pisistrati Tyranni insidiis petitus in Ciliciam sponte secessit, ibique urbem de suo nomine Solensem denominatam condidit. Dicunt alii civitatem hanc in Cypro condidisse, in qua deinde annorum LXXX. decessit. Sed quanta discendi cupiditate flagraverit, colligitur ex Valerio Maximo lib. 8. cap. I. supremum illius Vitae diem reserente his verbis Quum asidentibus amicis . o qumdam de re semonem inter se conferentibus, fatis jam pressium cap terueret,. interrogatus , quapropter id feci et, responditur cum Ulud, quidquid es, de quo jam disputatis, Percepero , moriar. ΜΠ grasset profecto ex hominibus inertia, si est animo Sitam ingredere-m r , quo eam Solon egressus est. Illius supra caeteros. Graeciae sa-Pientes praestantiae meminit Ausonius in Sapient. De more Graeco prodeo in scenam Solon, Septem Sapientum fama cui palmam dedit. Multa de illo Plutarchus, & Diogenes LaertiuS.
Socrates Sophronisci statuarii, & Phanaretae obstetricis filius natus est Athenis Olympiade LXXVII. tempore belli Peloponnesiaci. Simum, & calvum, Silenoque similem describit illum Suidas . Philosophiae partem illam, quae de moribus agit, moralisque propterea dicitur, praecipue coluit . Socrates philosophiam primus devocavit e Coelo ait Tullius lib. I. Tuscul. o in urbibus collocaυit, G in domos etiam intro-