Romanum museum sive Thesaurus eruditae antiquitatis in quo proponuntur, ac dilucidantur gemmæ, idola, insignia sacerdotalia, ... instrumenta musica, vota, signa militaria, marmora & c. ... Opera, et studio Michaelis Angeli Causei De La Chausse. Tomus

발행: 1746년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

duxit, o coegit de vira , o moribus, rebusque bonis, o malis quae rere . Apollinis oraculo judicatus fuit sapientissimus a resertenim Coelius Rhodiginius lib. I 3. Iect. ant. cap. I. Chaerephonti cuidam Socratis perfamiliari Pythiam respondisse , haec verba: Sapiens quidem Sophocles , sapientior vero Euripides, o omnium sapientissimus Socrates. AEqualem semper vultum sive in prosperis, sive in adversis rebus servavit, unde Flinius , Ferunt inquit) Socratem clarum sapientia eodem semper Cisum Sultu, nec aut hilari magis, aut turbato. Duas habuit uxores Xanthippem, ex qua natus est Lamprocles, & Myrtonem Aristidis justi filiam, ex qua filios suscepit Sophroniscum, & Menedemum . vel Μenexenum. Audivit magistros philosophiae Anaxagoram, Clazomenium, Damonem,& Archelaum. Plurimos habuit discipulos diversarum sectarum institutores, inter quos primum tenet locum Plato Academiae Princeps, a quo Socratis dissertationes commemorantur . illum enim nihil umquam scripsisse constat. Tandem ab Anyto, & Melito accusatus, quod novam religionem vellet introducere, in vinculis diu fuit, cumque ad mortem condemnatus esset, sortique animo ut scribit Valerius Μaximus lib. . cap. 2.) o consanti vultu potionem Seneni e minu carnificis accepisset ι admoto jam labris poculo , uxori Xanthippae inter flatum, o lamentationem vociferanti innocentem eum perimi . Quid ergo inquit, nocenti mihi mori satius esse duxisi Oimmensem illam sapientiam, quae ne in ipso quidem Sitae excesu oblia misci sivi potuit. Tanta fuit deinde Atheniensibus de morte Socratis poenitentia, ut paullo post omnia gymnasia facerent claudere , illius accusatores Μelitum morte , Anytum eXilio punirent, ipsique statuam aeream Lysippi opus dedica

rent.

TABULA XVII.

MAgistrum sequitur discipulus, sapientissimum videlicet Socratem divinus Plato Academiae Princeps na tus Athenis patre Aristone anno secundo Olympiadis LXXX. Aristocles prius vocabatur, deinde ob latos humeros Platonis nomen sortitum fuisse narrat Suidas. Πράέ A'ς ο-

κλης

32쪽

Sectio I. Gemmae antiquae . I s

πλατην - λογιις, Πλ ωνα κληλινα. Aristocles primo es dictus ι sed

ob latitudinem pectoris Plato es cognominatus: alii si amplitudianem orationis Platonem dictum viunt Etenim Platonis, infantis ore apes consederunt, singularem praedulcis eloquii portendentes suavitatem, si fides Plinio lib. II. cap. II. & Valerio ΜaXimo lib. I cap. 6. Tanta eum facundia instructum fuisse scribit idem Valerius Μax. lib.8. cap. I. Ut f ipse Pupiter coelo descendisset, nec elegantiore , nec beatiore facundia usuru1 vider rur . Caput ejus comatum. & barbatum exhibetur in hac gemma, prout illum habuisse docet AElianus reserens primam inter Platonem, & Aristotelem dissensionem ex barba.& capillis ortam . cum Aristoteles contra Platonis morem radi, & tonderi solitus fuerit. Octogenario major decessit teste eodem Maximo loco citato . Altero etiam o octogesimo anno decedens sub capite Sophronis mimos habuisse fertur: sic ne extrema quidem ejus hora agitatione studii vacua fuit. Platonis imagines annulis insculptas gestabant Academici, ut & Zenonis, &Aristotelis Stoici, & Peripatetici. Audiamus Epiphanium de Carpocratianis, Gnosticis, & Basilidis sectatoribus haeresi 27. Philosophorum imagines ab illis adoratas esse scri-hentem . Habent depictas coloribus imagines, quidam etiam aurem, aut argenteas, Cel ex alia materia sactas, quas se Fesu e ses a mant, easdemque a Pontis Pilato ad Christi similitudinem octas, quo tempore inter homines degebat. Sed ejusmodi imagines occultas habent, necnon or Philosophorum quorumdam, ut 'othagora , Platonis, Aristotelis , aliorumque, quibus eas, quas dixi, Chrisi eruies miscent, or erectas fimul omnes adorant, ad easque

Gentilium ritus insituunt.

ΡUlcherrima; Alexandri Magni, ejusque matris Olym- .piadis imagines Cameus exquisitissimi artificii nobis

exhibet. Ille hic est . qui olim in celeberrima. Mantuae Duciun gaZa cum plurimis propemodum antiquae, & modernae magnificentiae monumentis. asservabatur ι. at illa superioribus annis in miserabili urbis excidio direpta multorum dein-

33쪽

de Principum cimelia exornavit; iste vero cameus clarissimae memoriae Regin Christinae thesauro accessit, in quo etiam rarissima ex quovis metallo , moduloque numismata, gemmae pretiosissimae, eximiae Graecorum , Romanorumque Sculptorum statuae, bibliotheca selectissima, plurimae celeberrimorum Pictorum tabulae, ditissimaque peristrom,

ta omnium oculos mirum in modum etiam nunc alliciunt.

Alexandri Magni res gestas Plutarchus, Q. Curtius, aliique scripsere. Is Jovis Ammonis filius perhibebatur, 1 quo in

draconem commutato Olympias ejus mater compressa fuerat 3 ideoque serpentis imaginem & galeae, & pectori inscubptam exhibet haec gemma, ut & Ammonis caput humero, quod historiam a Plutarcho allatam mirifich confirmat. Fisidio Philippi Alexander , ait Valerius Maximus lib. 9. cap. s. Fovem Ammonem patrem ascivit. Imagines Alexandri Magni sive in numismatibus, sive in gemmis, ut faVOra-hilia amuleta, gestabant veteres, de quibus mentionem facit Trebellius Pollio in Macrianis . Alexandrum Magnum Mace

. donem sinquit Cisi in auro, o in argento; mulieres er in reticulis, o dextrocheriis, o in annulis, ct in omni ornamentorum genere ,

exsculptum semper habuerunt: eo usque, ut tunica, or limbi, o penulae matronales in familia ejus hodieque sunt, quae Alexandri e giem delitiis mariantibus monstrent. Hanc superstitionem reda guit Jo. Chrysostomus homil.23. ad populum Antiochenum his verbis . uuid vero diceret aliquis de his, qui carminibus , orligaturis utuntur, o de circumligantibus aurea Alexandri Mace-

donis numisimata capiti, zel pedibus t Dic mihi, istaene sunt spes no-sra, ut pol crucem, o mortem Domini gentilis Regis imagine spem salutis habeamus. Ysimachus filius Agathoclis fuit unus ex successoribus Alexandri Μagni, & sorsan ob tanti Principis memoriam cornua & ille gestat arietina . In sacris litteris cornu est symbolum supremae potentiae, & vox, Keren, significat tam illud, quam coronam. Ferunt Lysimachum ab Alexandro Leoni objectum, quod venenum Callistheni propinasset,

TABULA XIX. .

34쪽

Sectio Ι. Gemmae antiquae. 1

manum quodam amiculo convolutam in Os leonis intulisse, illiusque linguam abripuisse. Fuit deinde ut prius Alexandro dilectus, & post illius mortem Pergamo praefuit.

I Mago C. Coelii Caldi in sarda gemma pulcherrima, &artificiose elaborata . ut puto, emcta est.. Consul fuit anno V. C. DCLIX. quam dignitatem tamquam novus homo, ut scribit Cicero de petitione consulatus, eloquentia sua adeptus est. In perduellionis judicio tabellam exhibuit cumia. duabus litteris L. D. hoc est, Libero, & Damno a quae signatae sunt in illius argenteo nummo a filio, vel nepote in ejus m

moriam percusso ..

TABULA XXI

P Raeclara Pompsi Μagni lacta ignota esse nemini satis

constat; unde aliqua de illius effigie, pauca de rebus ab eo gestis hic referam. Vellejus lib. 2. scribit Pompsum Magnum fuisse forma excellentem , non ea, qua flos commendatur aetatis, sed ex dignitate constanti. Plutarchus in ejus vita postquam de illius ortu, & natalibus quaedam retulit, subjungit eum ab adolescentia tanto decore vultus extitisse, ut Alexandro Magno similis vulgo crederetur, & a quibusdam AleXander appellatus fuerit. Vultus tamen juvenilis Pom- pej, cum Alexandro consormitas ex hac gemma elici non potest, cum in ea Pompejus aetate jam provectus repraesen tetur, tum etiam quod de illa perfecta similitudine Pluta chus omnino non conveniat: sed capillitium paullatim assurgens, quod praetulisse Pompsum narrat idem Plutarchus, cum imagine in hac gemma efficta plane concordat. Valerius MaXimus lib. 8. cap. I s. pauca de praeclaris ejus gestiS, sed memorabilia narrat his verbis: Eques Roma s pro Consisti in Hispaniam admersius Sertorium par, imperio cum Pio Metello Principe cimitatis mipus est: nondum ullum honorem auspicatus bis triumphavit: initia Magistratuum d siummo Imperio cepit: tertium Consulatum decreto Senatus solus gessit: de Mithridate, o Tigrin Tom. I. C ne,

35쪽

18 Romanum Musteum.

ne , de multis praeter ea Regibus, gentibus , plurimi sique cietitatibus, o praedonibus, unum duxit triumphum. Musdem laudes , & res gestas paucis etiam perstrictas, resert Plinius lib. T. cap. 26.

TABULA XXII.

I Mago Μ. Tullii Ciceionis eloquentiae Romanae facile Principis hic exhibetur, cujus linguam dictam fuisse divitem scribit Coelius Rhodiginius lib. 23. lect. ant. cap. Post detectam Catilinae conjurationem patris patriae nomen ei a Senatu concessum fuit, quod nullo umquam , sit Camillum excipiamus, quem Livius narrat a militibus in triumpho, sed non ex decreto Senatus, patrem patriae appellatum fuisse. De hoc illustri titulo Ciceroni concesso mentionem facit Juvenalis lat. 8. sed Roma parentem. ἹRoma patrem patriae Ciceronem libera dixit. Egregium illius elogium vide apud Plinium lib. I. cap, JO.

TABULA XXIII.

D Brutus ab A. Postumio Albino adoptatus hujus praeis

A nomen secundum morem adoptionum retinuit. Fuit unus ex percussoribus Caesuis, qui eum in testamento suo secundum haeredem scripserat. Consul designatus fuit in annum DCCXI. quem tamen lege Pedia damnatus non iniit. Ultimus Romanorum dictus est, teste Caelio Rhodiginio lib. II. lect. ant. cap. 8. Plura vide apud Velidum lib. II.

TABULA XXIV.

CN. Domitius Ahenobarbus, cujus effigies in cam eo sculpta extat in Μuseo nostro, fuit Neronis Imperatoris proavus , & unus eX conjuratis Caesaris. Praefuit classi, quamare Ionium aliquando tenuitieam deinde M. Antonio tradidit ejus partes post Philippense bellum secutus, si fides Dioni lib. 48. & Suetonio in Nerone cap. 3.T A-

36쪽

Sechio I. Gemmae antiquae. sTABULA XXV.

V Eneranda C. Iulii Caesaris hic exhibetur imago, Primcipis non sortitudine modo, sed & eloquentia, praeclarisque animi dotibus commendabilis. Vidit illum Gallia empugnatorem , Germania, & Britannia debellatorem , Pha salici campi victorem . AEgyptus Vindicem , & ultorem . Africa, Syria, Pontus, & Hispania invictum semper, Roma clementissimum experta est , conspexitque quinquies triumphantem, teste Suetonio. Dignus sane videretur clarissimus Princeps potito Imperio, si patriae libertati imperium

non repugnasset.

TABULA XX CL

TIberius Liviae Augustae filius, extinctis C o. & Lucio,

Caesaribus, Iuliam eorum matrem sibi ab Augusto in UXOrem traditam accepit, ab eoque adoptatus . ejus in I inperio successor fuit. Primis Imperi, mensibus vitiorum sum rum dissimulationi studuit, seque erga singulos humanissimum, & adversus convitia patientem praebuit dicens in civitate libera linguam , mentemque liberas esse debere . Speciem quamdam libertatis induxit, multaque statuit ad Urbis,& Reipublicae utilitatem; sed tandem vitia male diu dissimulata profudit, omnique libidinis, avaritiae, & crudelitatis genere contaminatus, obiit in Villa Luculliana anno Impe-

Tii XXIII. aetatis vero LXXVIII. Auctor est Suetonius.

TABULA XXVII.

HAEc praeclara Lucii Veri effigies ex carneola pulcherrima , & faberrime sculpta desumpta est, quae olim eX tabat in selectissima bonae memoriae Cardinalis Maximi Bibliotheca . Lucius Verus a M. Aurelio adoptatus Lucilla ejus filia in uxorem illi tradita Imperii ab eodem consors factus est. Bellum Parthicum per Legatos suos confecit, Pa tumque est ipsi nomen Armeniaci, Parthici, & Medici, ut scribit Julius Capitolinus. Princeps mollis, & voluptatibus deditus anno Imperii XI. improvisa morte Occubuit. Tom. L C a TA .

37쪽

χ o Romanum Mustum.

TABULA XXVIII.

Optimo patri Μ. Aurelio successit pessimus filius Commodus nomine, sed factis Populo Romano maxime incommodus , impurissimus , & crudelissimus Imperator Carnisex Senatus Vulgo appellatus, teste Lampridio. Fuit ea dementia linquit Capitolinus ut Urbem Romam Coloniam Com.

modianam Cocari moluerit. Etenim se in nummis Herculem

Romae Conditorem declarat. Μulta cognomina sibi sumpsit, sed praesertim Herculis, de quo scribit idem Lampridius : Aecepit satum in Herculis habitu, eique immolatum est ut Deo. Tandem omnibus ob crudelitatem exosus iacta in eum conspiratione , conscia ejus concubina Marcia, anno Imperii XIII. strangulatus est. Egregia haec sculptura in herillo, Vel aqua marina, ut vulgo vocatur, custodiebatur in celeberrima gaza Cardinalis Carpinei. qui nobilissimum suum

ingenium ostendebat in amore, & studio eruditae antiquitatis . Possidebat Princeps Eminentissimus mustum rebuS praesertim sacris resertissimum, nummosque cujusvis formae, &metalli rarissimos , inter quos centum & amplius maximi moduli inspicere mihi licuit quae omnia modo a Benedicto XIV. in Bibliothecam Vaticanam translata adservantur conciliatore Raphaele Fabretto Alexandri Papae VIII. a Secretis, viro summae doctrinae, & in omni scientiarum genere versatissimo, qui & ipse suam in re antiquaria peritiam tribus de Aquis, & Αquaeductibus veteris Romae diLsertationibus, Columnae Trajanae expositione, aliisque suis eruditissimis operibus exhibuit. Plurimae quoque statuae nobilissimas ejusdem Cardinalis ardes exornabant, sed maXime Annii Veri fratris Commodi natu minoris caput marmoreum a cujus etiam Principis pulcherrima, & a temporis diuturnitate nil quidquam detrimenti passa essigies pariter madimorea eXtabat penes Illust. Abbatem Isidorum Huari, Virum comitate. & urbanitate commendabilem, veterisque memoriae studiosissimum, quippe qui seriem numismatum lectissimam , variaque antiquitatis monumenta in suo cime-

38쪽

Sectio I. Gemmae antiquae. 2 2TABI LA XXIX.

R Ara esse Didii Iuliani ex quovis metallo numismata n runt omnes, qui ea tractant ι at gemmae illius vultum repraesentantes eximiae sunt raritatis ι unde hanc imaginem in pulcherrima carneola sculptam extantem in Μusto nostro hic exhibemus. Interfecto a militibus Pertinace Iulianus Imperium a Praetorianis nundinatus Tribuniciam potestatem accepit: audita deinde . in Syria C.Pescennii, & in Pannonia Septimii Severi electione, ab omnibus destitutus tertio Imperii mense occisus est.

TABULA XXX.

SEptimius Severus Imperator ab exercitu Pannonico sare lutatus, Romae Juliano, Pestennio in Oriente, & Albi no in Gallia interemptis solus Imperio potitus est. Filios Camracallam , & Getam Imperatores moriens declaravit. Εboraci in Anglia morte sibi medicorum ope accelerata, Cara calla, ut creditur, instigante obiit anno Imperii XvII.

TABULA XXXI.

ELegabalus Μaesae artibus ad Imperium evectus se Caracallae filium publicavit, unde Antoninus a militibus. appellatus est. Pessimus Imperator ad omnem lasciviae, &crudelitatis speciem progressus cum Soemia matre post aninum Imperii tertium trucidatus est.

TABULA XXXII.

SAbina Trajani neptis , Matidiae filia, Hadriani uXor

morosa foemina paullo ante mariti obitum extincta est. Illius imaginem non ob raritatem, sed propter insolitum eam Pitis Ornatum, variosque capillorum implexus hic apposuimus , de quibus jucundissime more suo Iuvenalis sal. 6. Tor premit ordinibus , tor adhuc compagibus alium Edificat capudi

39쪽

Σ Σ Romanum Musteum.

Tertullianus lib. de cultu Rem. cap. 7. mulierum vanitatem in disponendis crinibus, alienisque comparandis describit, &arguit his verbis : Quid enim tanta ornanda capitis onerositas salutem siubministrat t uuid crinibus moris quiescere non licet, modo subfrictis, modo relaxatis, modo su citatis, modo elis t aliae gestiunt in eincinnis coercere ι alia ut Tagi, o Solucres elabantur, non bona simplicitate. A figitis praeterea nescio quas enormitates sutialium , atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quoi vaginam capitis, o operculum verticis, nunc in cervicem reistro suggesum , Orc. & mox Si non pudet enormitatis, pudeat imquinamenti : ne exuSias alieni capitis forsitan immundi, forsan nocentis, o gehennae desinati sancto , o christiano capiti siuppares. Comam non ut ornamentum, sed tamquam indicium velaminis esse debere mulieri docet D. Ambrosius epist. I. ad C rinth. cap. II. Mulier sinquit fi comam habuerit, gloria est illi, quoniam coma pro Celamine data est ei. Multa de ornatricibus apud Laur. Pignorium in lib. deservis stl. I9 I.

TABULA XXXIII.

I Sis, teste Macrobio . Saturn. lib. I. cap. 2O. terra est, vel rerum natura subjacens Solir Loto insidet, cujus flos ad Solis praesentiam extra undas emergens ejus motum sequitur ab ortu ad occasum, ut docet Theophr. lib.4. ad indicandum generationem rerum omnium virtute Solaris Genii ex humido emergere. Perseam capiti habet impositam typum silentii, & veritatis, ut monstret sapientiae, & arcanorum majestatem profanorum auribus supprimenda, sacraque mysteria solo silentio veneranda. Vestimento reticulato induta est rerum omnium connexionem denotante, sine qua mundus perfectus esse nequit, ut loquitur Trismegistus in Asclepio. Flagellum, seu scuticam manu tenet ad contrarios Daemones , malosque, & nocivos Genios domandos, & expellendos a sic apud veteres Averrunci Dii dicebantur illi, qui mala imminentia alio avertebant, & pingebantur scuticas, seu baculos manibus gestantes. De Deo super Iotum sedente haec scribit Iamblichus de Mysteriis sect. I. cap. 2.

40쪽

Sectio I. Gemmae antiquae. 23

μαδειν. Confirmat haec etiam sequens Ombolum, quod enim super istum Deus Medeat, hoc ob re significat ejus eminentiam, o pote mriam , quidem tangat lutum; etitan o praefidentiam ejus imtellectualem denotat, er plane empyriam ; omnia enim tu toto circularia sunt, tum folia , tum fructus, cui fla mentis operatio ut quae circulariter moCeatur respondet, per eadem Sidelicet o eodem picto , ordine, ratione sie semper habens . Deus autem ipse per se flos sedet expansius super hoe imperium, o operationem, venerabilis ,

sanctus, in seipso penitus quiescens , quod quidem sedendo fignifi

catur .

TABULA XXXI T

EXhibetur in hac gemma eadem Isis inter quatuor elementa , per Salamandram, Aquilam, Delphinum , &Leonem significata, quorum ipsa uti rerum natura parens se

dominam vocat apud Apuldum lib. II. Metamorph. Οmnia enim componuntur ex quatuor elementi S igne, aere , aqua, & terra, teste Cicerone lib. 2. de nat. Deor. & in ea tandem resolvuntur. Multimammia pingitur haec Dea,prout describitur a Macrobio lib. I. Saturn. cap. 2O. Us cuncta retiagione celebratur, quae es vel terra, Sel natura rerum siubjacens Soli. Hinc es, quod continuatis uberibus corpus Deae omne densietur: quia mel terrae, Sel rerum naturae halitu nutritur unizestas .

TABULA XXXV

CΥbele Leone vecta, tympanum gestans exhibetur in nummis Septimii Severi, & Caracallae. Constat matrem Deum eamdem creditam esse, atque tellurem, tympanumque , quod habet, significari esse orbem terrae, ut docet

SEARCH

MENU NAVIGATION