장음표시 사용
201쪽
tas, imo & coronae myrteae in sacris Bacchi meminerunt. Aristophanes, ejusdemque Scholiastes . Idemus equidem hic omnium pulcherrimum simulacrum , scalpro depromtum ex marmore, mollissimum simul, ac robustissimum, nudato corpore, viro dormienti simile, dextrum brachium hederacea corona redimito capiti supponens ad occipitium , tam insigniter omni eX parte elaboratum , ut universi, qua pingendi, qua sculpendi celebriores Artifices in ejus admirationem convolantes unanimi consensione, extiment, laudatissimo id saeculo, ac celeberrima Antiquitatis manu efformatum; nec prae illo quot quot ita Urbe statuae visuntur majorem exhibere artis praestantiam ,
aut documenta meliora ; adeo ut illi nihil ad opus undique absolutissimum ipsa ab arte addi possit. Porro vivum in eo. spirantemque primo intuitu ex primariis Diis aliquem credas expressum; at Seminumen est, appellaturque Faunus, quales sunt Cornigeri, Corniger & ipse, ut Poeta Ovidius
in Oenon. testatur Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta Faunus, in immensis qua tumet Ida jugis.
Faunum Pici filium vetustissimum Latinorum Regem, Faunorum , Satyrorumque Patrem faciunt Mythologi , vereor tamen an recte ι ille etenim qui rudioribus hominibus sortis melioris auctor primus , eos ab agresti, & cyclopea vitae ratione ad placidiorem disciplinam , cultumque reVocaverit,& omnis religionis, & sacrorum fundamina jecerit, inter beneficos potius , mitesque Deos foret enumerandus: Quum econtra nemo ignoret Faunos eX genere Satyrorum es se , &Daemonum chorum implere 3 quique homines attonitos reddere credebantur, & atra munia subire ι hinc facili quidem negocio tales terrificos, infestosque Deos per Vastos camporum tractus, & lucos, sylvasque rudis sibi finxit popellus,
ibi enim & panicos timores muliercularum nostrarum non raro adhuc agnoscere possumus. Ceterum qui adserunt Faunum eundem esse cum Graecorum Pane Veritatem magis acu
202쪽
Sectio II. Deorum Simulacra, M. s s
tetigerunt. Ex his igitur aliisque probare contendit Bochaditus Faunum alium in Latio regnasse, meras esse nugas, ab iis confictas, quos latebat Faunum esse Panem Arcadem .
f Aunum sequitur Satyra, sive Fauna caprinis auribus .& erectis in fronte cornibus insignis, cincta est pelle animalis per ungues ante pectus adstricta more Satyrorum. Bacchantium, Nebridum, aliorumque Liberi patris sequacium , qui solebant se vestire variis Caprorum, CerUOrum, Leonum, & Tigrium pellibus, juxta Claudiani descriptionem lib. I. de rap. Proserp. Lensque fimul procedit Paeehus
Crinali forens hedera, quem parthica velat 'Tigris, or auratos in nodum colligit ungues.
DEpingitur Bacchus ab Herodoto lib. I. cap. 7 . Iae a thyrsum gestans, dextra schyphum. cujus pedibus asesidet Pantheristus. Baccho ejusque sequacibus thyrsum ideo datum esse scribit Phornutus,quod ebriorum pedes suum ossicium dissiciliter peragant, sive, ut docet Lil. Giraldus symtag. 8. quod raro sine rixa compotationes finiantur. Caput habet cinctum mitra more veterum, qui capitis Vinculum adversus ebrietatem subsidium continere putabant . Scyphum seu cantharum tenet, quod usus vini repertor crederetur . Fauno, vel Sileno quasi ebrius innititur, hos Bacchi sequaces suisse narrat Suidas. Panthera ei comes tribuitur, teste Philostrato Imag. lib. Παμαλις- ιῆ σὐ λ . Pantheis ra Bacchis bolum. Ea de causa inquit Oppianus lib. 4. de Venat. quod illa vino gaudeat.
Pantheras etiam dona Bacchi capiunt. Vel ad indicandum efferatas mentes temperato Vini usu Inubceri, Bacchus enim Lyaeus dictus est . quasi lenitatem praestans, si Fulgentio fides lib. 2. Mythol. Sic etiam Tibullus lib. . el. 6. Me
203쪽
Ille facit dites animos Deus, ille ferocem
Contudit, o domina misit in arbitrium . . Armenias tigres, o Disas ille leaenas Vicit, or indomitis mollia corda dedit.
ΙΝ hac Tabula spectanda est Bacchantium cohors. Duae
Bacchae sunt veste eadem videlicet talari, & brevi tunica , pallam quoque seu pallium Variis flexibus corpori, ut Plautina utamur voce centuplicatum habent: Pedes nudi, comae nodo colliguntur ceterum effusae. Iactatio capitis festivae laetitiae modum non eXcedit, facie tantisper ad comites a tergo sequentes refleXa, qui gestus cymbalis ludentium proprius est. Multa porro musices istrumenta, ne dicam pene omnia Liberi, & Cereris sacra laetiora, & augustiora reddebant, veluti tympana, sistra, tibiae . crotola, & alia
id genus, inter quae Cymbala videntur fuisse hisce festis peculiaria . Vocamus cum Pitisco cymbala, non ut aliqui, crotala duo rotunda a & concava vasa aerea, quae inter palmas i nent , & magno simul impetu collidebant, ita ut labrum labro , idest concavi unius orbis peripheria alterius peripheriae responderet, ingentemque crepitum ederet. Hujuscemodi istrumenta inter manus Bacchantium multa penes ΜOntiam conium aliosque videre est . Fuisse haec Bacchi propria poetarum etiam non unus ostendit locus. ara rotunda Cybeles Vocat Propertius lib. q. eleg. I. Vers. 6 I. Cava cymbala recrepantia Catullus de Beren. & Ati, gemina aenea Statius Vm. Thebaid. , de illis fortasse ovidius Fast. IV. Eraque tinnitus aere repulsa dabant. Qui igitur ea pulsabant, alteram ex hisce aereis cuppis laeva tenebant, ita ut concava superficies Coelum aspiceret, alteram deXtra concava parte terram versus atque a sinistro latere cervice tantisper in dexteram partem flexa. Qui corporis gestus,& incessus in nostro marmore Optime observantur.
Cymbalistrias itaque has esse foeminas quisque facile cem sebit.
204쪽
Sectio II. Deorum Simulacra, &c. s II ABULA X.
BAcchica pompa in hoc elegantissimo marmore inspicitur 3 praecipue nobis sese offerunt quamplurimae Satyrorum imagines, ut & in superiori marmore. Omnibus notum Satyros fuisse Bacchi comites. & ministros. Uι Διον-ουοι Σαγυροι , dicit Lucianus . Atque Strabo lib. X. Geogr. in Bacchi ministris numerat Silenos, Satyros , Pacchas , Laeuas, Thyas, Mimallonas, Navaris, Nymphas. Tit ros. Eorum varium habitum formamque describit Norinius in Dionys lib. xiv. vers I 3 o. & seq. Satyrorum etiam fuisse Varia genera jam annotavit Iul. Caec Scaliger lib. I. Poetic. cap. I T. Vides vero in hoc marmore Satyros capri- pedes , uti Lucretius lib. q. vers 384. ait: Haec loca capripedes Sauros , Nymphasque tenere Finitimi fingunt, or Faunos esse loquuntur. Hinc & Graecis dicebantur siVe των Opsi. VideStam SatyrOS, quam Satyras cornutos. Sic enim Satyri a Luciano in Concilio Deorum dicebantur κ idest cornigeri r qualia sere recens natis hordis nascuntur cornua. Quo ad Bacchicum chorum pertinet . atque ad Orgia audiamus Ulpianum Rhetor. in Schol. ad Demost. Orat. adversus Μidiam. Qui Bacchi festum celebrabant, imitatione comitatus ejus in celebrabant et alii Satyrorum, alii Bacchantium, alii Silenorum habitum imitantes, primitias uvarum fructuumque osserentes. Plutarchus indicat Bacchanalibus homines ali. quando personatos incessisse Observatur etiam in praeclarissimo marmore Caprum sacrificio Bacchi destinatum prope Silenum stantem. Quam Vis vero utique ordinarium Bacchi sacrificium fuit hircus , invenimus tamen, eidem aliquando & oves ,& tauros fuisse immolatos. Id quod docet Nonnius in Dionys. lib. I. circa finem. Atque Herodotus in Euterpe commemorat, in honorem Bacchi, die solemnitatis Dorpiae, AEgyptios fingulos ante seres aedium suarum Des jugulasse ..
206쪽
Sectio II. Deorum Simulacra, &C. s y
set in sacris Bacchi, & Cybeles non semper vivos adhibitos fuisse serpentes , sed flagella , quae & manibus tenuerunt, &quibus capita & corpora sua incinxerunt quod anguino ritue loro crinibusque essent conteXta, & ipsa quoque angues appellata fuisse.
CYbele uxor Saturni vulgo repraesentatur cum corona turrita; quia ipsissima Terra habetur, quae urbibus
exculta est, ut notat Servius ad lib. Io. Aineid. Pedem sinistrum rostro navis imponit, forte ut denotet globum terrestrem ex aqua & terra compositum esse, terraeque eXtrem,tates maritimis undis allui. Varia hujus Deae nomina recenset Strabo lib. Io. eamque nominatam scribit Berecyntiam
a Phrygibus, Rheam a Troibus Idam accolentibus , Μatrem Deorum, & Αgdestin, & Phrygiam, Μagnam Deam, a locis autem Idaeam, Dindimenen, Pylenen, & Pessinuntiam . Fuit etiam dicta Ops, quod terrae ope vita hominum sustentetur; Vesta, sive quod terra rebus Omnibus vestiatur. seu quia vi sua stat, ut docet Ovidius lib. 6. Fastor. Μater alma ab alendo; & Pales, quod sit pabulorum Dea; Bellonam quoque, Deam Syriam, & Isidem illam vocat Apule-jus lib.8. Μetamorph.
S Equitur Ceres Saturni & Opis filia dextra facem gerens.
Cererem ea de causa inter Deas relatam scribit Plinius lib. I. cap. 36. quod docuerit molere stumentum, panemque ex illo conficere , cum antea homines glande vescerentur. Ovidius lib. s. Metam. Prima Ceres unco glebam dimovit aratro , Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris.
Unde Frugifera nominata est, habuitque cum Baccho Vini P0tus inventore conjuncta sacra; idem Ovidius lib. .Fastor. Ipse fluos ludos uSae commentor habebat, uos eum Tedifera nune habet ille Dea. Tediserae nomen sortita est, quod filiam Proserpinam Tom. I. H 2 a Plu-
207쪽
a Plutone raptam investigando tedis in Iatna monte accensis universum terrarum Orbem lustraverit, ut notat Appoli dorus lib. I. Biblioth. Sic etiam canit Statius lib. I 2. Theb. uualis ab Alanaeis accensa lampade s axis orba Ceres magnae mariabat imagine flammae Ausonium , Siculumque latus. Eadem legum inventrix credebatur,unde 1Graecis& a Latinis Legifera dicta est.
NEptunus maris Deus hic exhibetur palustribus juncis
coronatus, cum capillo , & barba tortis, ac prolixis , more Deorum fluviatilium , sitnistra elevata forte tridentem gerens, quo tripleX aquarum Virtus innuitur, liquida nempe , foecunda, & potabilis, juxta Fulgentii interpretationem lib. I. Μythol. dextra eXten Sa fluctus marinos compescens, plane ut describitur a Virgilio lib. I. Ameid. Cum hoc Simulacrum temporis injuria ambabus mutilatum sit manibus, quid illis gestaverit, conjectandum; fortasse delphinum tenebat; siquidem tam delphinus, quam tridens Neptuni sunt insignia . Qui Notuno fimulacrum faciunt, inquit Hyginus lib. 2. Astronom. Delphinum aut in manu, aut jub pede constituere Sidemus ι quod N ptuno gratissimum est arbitrantur. Hic Deus dictus est a Graecis Πωεiyων, quod pedibus terram qua
concutio .& χρ , terra flum. Unde scribit Ammian. Ma cel. lib. II. Poetas Veteres, & Theologos Neptunum humentis substantiae potestatem Ennosigaeum, & Sisichthona numcupasse.
MErcurium dixerunt veteres quassi mercium curam somnem enim negotiatorem dici posse Μercurium d cet Fulgentius lib. 6. Μythol. De marsupio, quod gerit, haec Georgius Codinus de Orig. Constant. Til rigos αλον
208쪽
Sectio II. Deorum Simulacra, &C. 61
Mereurium tueri authorem perhibent , es prodem mercatura iquocirca fimulacrum ejus marsupium gestare faciunt. Aristophanes etiam statuit eum iaπο-ον; unde apud Ovid. Μercator hunc Deum alloquens ait lib. s. Fast.
Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro ιEt fac ut emptori merba dedisse juzet.
Et apud Plautum in Sticho act. 3. sc. I. Cum bene re gesta senos conSertor domum a Neptuno grates habeo, o tempestatibus , Simul Mercurio, qui me in mercimoniis vit, lucrisique quadruplicaSit rem meam. Etenim Mercurii duo sunt munera, nuncium Deorum agere,& lucrum afferre Mercatoribus. Bonis nunciis sinquit C. Caesar lib. 3. de hel.civ. asscit homines Mercurius, or nunciis praes. Utrumque autem munus ipsemet declarat expresse apud
Plautum in prolog. Amphit. Nam vos quidem id jam scitis concesum, o datum Mihi esse ab aliis Diis; nunciis prom, o lucro. Hic Deus apud Graecos dictus est, quasi studiorum, litterarum, & eloquentiae praeses juxta Budaei interpretationem in Comm. Illum Jovis & Μ ae filium finxerunt veteres , idest, mentis & prudentiae, ut docet Georgius Codinus,
cujus verba hic refero . Tον Ερμην οι Ελληνες καὶ οι 'Minol των ἀραροων
eundum salsam eorum mothologiam dicunt Mercurium Poetis orMaja filium esse, ides, mentis B prudentiae, nam ex mente odentia oritur oratio. Propterea etiam alatum fingunt, sermone nihil es velocius , unde Homerus Uerba vocat alata. Caduceum ,
quem sinistra manu tenet, apertae orationis rectitudinem mgnificare scribit Caelius Rhodiginus lib. 2I. cap. 6. Serpentes vero implicitos dissidentes orationis virtute conciliari VO-Iuntates . De caduceo meminit Isidorus lib. 8. Orig. cap. II. Mercurius sinquit) Sirgam tenet, quae ferpentes dividit, idest, UMnena ι nam bellantes o dissidentes interpretum oratione sedautur. Unde vocatur hic Deus a Μacrobio lib. I. Saturn. cap. I 2.
209쪽
vocis & sermonis potens. Refert Iamblichus sect. I. de Μyst. cap. I. AEgyptios scriptores Μercurio veluti omnium inventori suos libros scribere solitos fuisse, eumque praeesse sapientiae, & eloquio . Proclus etiam lib. de Anim. & Daem. mentionem de illo facit his verbis. Mercurius ut Povis nuncius paternam animis explicat Soluntatem , atque ita nobis exhibet disciaphnam a atque iterum, ut inquisitionis es auctor, inSentionem Dis praestat alumnis. Scribit Pausanias in Arcad. Mercurium mandata Jovis praeserre, animasque mortuorum ad inferos deducere t eadem leguntur apud Petronium Satyr. cap. IOO. &Virgilium lib. g. AEneid. Tum Cirgam capit: hac animas ille eSocat orco Fadientes, alias 'b trista tartara mittit; Dat somnos, adimitque, or lumina morte resignat. Caduceus erat apud Graecos signum pacis, & Caduceatores vocabantur, qui ad pacem mittebantur legati, ut innuit Amm. Marcell. lib. 2I. Caduceatoribus missis ex more. His injuriam intulisse maximum habebatur nefas, teste Caelio Rh digino lib. 2I. cap. 6. Μercurium Ausonius furem vocat Technopag. Inter Sirtutes quod nomen Mercurio i fur.
Etenim Tiresiae fertur subripuisse boves . tridentem Neptuno , Marti gladium, sceptrum Jovi, Apollini arcum & sag-gittas, forcipem Vulcano,& Veneri cestum. Possidebat olimis Rure aurifex Gallus elegantem aeream Mercurii statuam, aliasque imagunculas rei antiquariae studiosorum inspectione non indignaS. Oc elegantissimum Minervae simulacrum in thesauro Christinae Augustae asservabatur, cujus fere similis imago sub istius Deae vel Aspasiae nomine inter gemmas exhibita est. Galeam habet illa quadrigis, pegala, & sphinge Ornatam, quae Omnia propria sunt Minervae symbola, &quae Sect. I. pro ingenii nostri modulo explicavimus. Go gona ei ponitur in thorace ut favorabile amuletum, cui credebant veteres inesse vim quamdam praestandae securitatis.& abigendi pericula.
210쪽
Sectio II. Deorum Simulacra, M. 6 3TABULA X LS Equitur aliud pulcherrimum ejusdem Μinervae signum
habitu currentis, dextra sorte hastam , laeva gorgonam pectori affxam tenentis : cassidi super impositae sunt Sphingis , & Pegasorum imagines, de quibus alibi. Currit haec Dea vel propter acrem minimeque retrahendum ad res impetum, si fides Phornuto , vel quod ad depellendam injuriam, atque opem serendam satis es instructa, unde Victoria es appellata .
ΡIngitur Diana Ephesia cum multis mammis, velut alma mater, quae uberibus suis alit genus humanum. De illa mentionem facit D. Hieronymus in Epist. ad Ephes. Erat Ephesi Templum Dianae, o ejusdem in ipse Multimammia , ides,
multarum mammarum eruies, quia cutiores ejus decepti putabant eam omnium viventium nutricem .. Celeberrimum hoc Tem
plum in nummis imperialibus occurrit: in eo centum viginti septem columnae fuerunt sexaginta pedum altitudine , singu-Iae a singulis regibus factae, ex quibus trigintasex mirabili artificio caelatae, quales sorte sunt Trajanae & Antoninianae Romae etiam nunc extantes. Elegantem hujus Templi descriptionem . vide apud Philonem lib. de VII. Orbis Miraculis . Plinium lib. I .capclo. & Vitruvium lib. 2. de Architect. cap. 9. & lib. cap. I. qui de Ionica ejus exaedificatione, ambitu , & Architectis plura referunt, & nuper Cl. Marchio Polenus in Diss Acad Corton. . Scribit Plutarchus in opusculo de vitando aere alieno debitores ad hoc Templum confugientes tutos 1 creditoribus, & intactos remanere. Haec Dea coronam turritam gerit in capite, quia eadem credebatur Isis, Ceres . & Cybele sive Terra, quae urbibus exculta est. Et quoniam sinquit Codinus de Orig Constant cujusve urbis sedes terra est, fingitur turrita, quasturbes gestaret. Κῶ
. Audiamus etiam Macrob. lib. I. Saturn. cap. 2O. Isi dem ad instar Dianae Ephesiae describentem Ilis cuncta religione celebratur . quae est vel terra , mel natura rerum subjacens Soli. Hinc es, quod continuatis uberibus corpus Dea omne de eιura quia,