Problemata ex omnibus prope scientiis sumpta, quae a Francisco Pontio patritio veneto Aloisij F. Patauij, ac Venetiis publice disputanda proponuntur

발행: 1559년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

LAURENTIO PRIOLO

REIPUB. VENETORUM

PRINCIPI SERENISSIΜO,

B T v s est consuetudo, Princeps illustrissime, quae cum multos abhinc annos initium nacta sit, ad hanc usque diem, grauissimorum hominum usu confirmata est; ut,

cum quispiam philosophiae,

ac bonarum artium disciplinis diu operam dederit, & in iis quosdam se iam progressus secisse existimauerit: is in celebri aliqua urbe problemata nonnulla in publicu proponat; quae dum tueatur, peritiae suae periculum omnino faciat. A qua nullo pacto mihi recedendu esse visum est. neq; tam eam certe ob causam, quoniam sex ijs annis, quibus Patauij studiorum gratia vitam quiete dego,

multum iam me profecisse putem: quam ne, aut ipse memetipsum contempsisse, aut praeclarum hoc institutum neglexisse iudicarer . Cum primum autem id animo meo decretum, atque si tutum fuit: illud mihi in mentem venit, non doa et futuros

3쪽

futuros mihi permultos obtrectatorum morsus. Siquidem multi sitiat homines, quibus haec disputandi ratio nequaquam probari potest . totam nanque tenuem , atque puerilem es se dicunt, pompae potius, quam pugnae accommodatam,

qua Sophistarum sorsan refellantur ineptiar ; sed nihil selidi,ac certi omnino stabiliatur. Alij autem

reperiuntur, qui inani tantum vocum senitu ob-

Iectentur: nitidum, inquam, ac purum eleganSm dicendi genus ament, ita suscipiant, reliqua autem omnia despiciant: Non deerunt etiam, ut opinor, qui me arrogantiae insimulabunt: quippe quod de abditis, reconditisque rebus, id autem est, de sacrae philosephiae arcanis, deque altissimis omnium scientiarum dogmatibus , in cel . berrimis Venetiarum & Patauij urbibus, inque amplissimo eruditissimorum hominum coetu, disputationem proponere non dubitauerim. Cum igitur haec animo agitarem, nequaquam illis mihi respondendum esse duxi, qui uel sola eloque tiar specie decepti,uel maximae rei uim non agno

stentes, in hunc disputandi usum, & grauiores maioresque disciplinas quodam quasi impetu seruntur. hoc nanque crimen, si ullo tamen modo cri men dicendum est, communemihi est, cum clarissimis multarum aetatum viris, philosephisque nobilissimis: cum quibus malo equidem

Vehementer

4쪽

vehementer uituperari; quam una cum iis meis vituperatoribus uel non mediocribus laudibus ornari. Verum illud mihi molestius accidit,quod id oneris uiribus meis omnino graue , iuuenili hac aetate siusceperim . qua quidem in re multis

urgeor dissicultatibus. si nanque illi me parem dico, impudentis pene, & nimium salterii mihi ipsi blandientis ; si imparem fateor, imprudentiS,& temere res arduas Bbeuntis notam effugere non possum. Quid itaque faciendum ξ conquerar ne ξ cum assiduam hanc meorum laborum, ac multarum vigiliarum curam in id diseriminis ad ductam uideam; ut inde mihi dedecoris non mediocre periculum immineat; unde non parum certe laudis me consecuturum sperabam: uel miseram potius calamitosorum horum temporum co-ditionem doleam)quibus nihil tam omnino pium ostendi potest, nihil tam fructuolum, nihil tam firmum, quin quorundam hominum malevolentia atque liuore dilaceretur; atque, si fieri potest,

deleatur. Uerum enimuero cum diutius mecum cogitavem, & cogitando animaduerterem, Voluntatem vel Blam in rebus maximis plurimum laudis acquirere; atque in iis exercitationibus, quae literarum sunt, illud accidere, ut qui uictus est, plurimum lucri plerunque faciat, cum doctior inde recedat: ob id haud ueritus sum tametsi

iuuenis

5쪽

iuuenis pene rudis, ac meae imbecillitatis conscius sim, in hanc aciem uenire, haec Omnia proponere , summosque uiros prouocare. Quod te auspice, Princeps illustrissime, tuoque quasi numine afflatus in primis ausus sum. te nanque, q uae tua est incredibilis humanitas,summa cum sapientia iuncta, egregiaque erga parentem meum,

meOSque omneS tua uoluntas, nunquam mihi de futurum puto. NICOLAVs etiam optimuS patruus, qui, te iubente, hoc tempore PATAVII PRAETOR est,quique in Rep.administranda semper tecum maxime coniunctus fuit, ut me semper

ad aliquod edendum ingenij specimen hortatus

est: ita in tanta rerum dissicultate, nunquam ce te me deserturus est. Locus autem is exposcere

uidetur, ut de te, tuisque laudibus aliquid dicam: quod libentissime equidem facerem. quid enim mihi gratius accidere posset, quam uirum principem, atque Venetiarum Principem,& LA vRE N-TIvM PRIOLVM ad clium extollere Θ cuius e celsa uirtute, altoque animo factum est, ut inter se quae maxime dissidere, semper uisa sunt, egregie consociata sint . ea autem sunt, non tam agendi ratio, cum contemplandi ut, quam summa sopientia , cum summa potestate. difficile nanque habitum suit, ut qui in rebus uersaretur agendis, is cognitioni, atque contemplationi operam na

uare

6쪽

uare posset: multo autem dissicilius semper iudicatum, ut, qui rerum omnium affuentia, summis. i. . . .'p- οῦ , amicis abundaret, &In altissimo rerum culmine collocatus, is eam moderationem adhiberet, qua in sui admirationem omnes homines traheret. hoc abs te factum, hoc admirabile, hoc incredibile omnino esse statuo. Sed quo iam progredior ξ epistolam ad te scribo, tuum auxilium imploro, non autem laudationem conscribo. Complectere igitur Princeps optime, atque amplissime, quem tibi addictum, tibi deuinctum, penitusque uideS tuum, tuoque nutu, tuaque auctoritate, quod facile potes, me, atque mea omnia tuere. Data Patavij m. nonas Maj. M D L I X.

7쪽

PROBLEMATA

MATHEMATICA is x Geometriari 2 Stereometria. 22 Persiectiva. a Mechanicis . a s Arithmetica. asAlgorismo. Musica Asronomia 323 3T

META PHYSICA. 12 1 . MORALIA.

Oeconomicis. 343 Politicis . 36s

8쪽

Problemata logica .

o M o in medio mundi, quasi inmundana stena spectator , corruptibilis , & aeternae naturae Vinc

lum, in ipse, & per ipsum cuncta perspiciens, & quae vult intelligit,& quam vitam appetit, consequitur. α : N O N est autem illi se ipse quicquam prox, mius;& ob id si in sui cognitionem se conuerterit, in se, tanquam in paruo mundo, rerum omnium formas , ex diuini intellectus lumine illustratas . conspiciet; iurem totius mundi miraculum, iuxta

Trismegistum, nuncupabitur . . -

3 VεRVΜ, quia ab eius ortu, ea humiditate replentur eius senseria, quod ex animarum per flumen letharum transmigratione innuerunt Plat nici qua male affectis organis, interiores menti deseruientes facultates obumbrantur: ideo ante omnia exercitio quodam excitandus est homo, one veluti ebrius,& amens inanem vitam traducati. 6 EXERCETUR Vero mirum in modum, si ante teras distiplinas facultati logicae operam naua uerit. hic enim fallaciam distursus corrigit,hom nemque ad maiores disciplinas conducit. ex cuius desectu antiquos philosephantes in quapiui imos incidisse errores testatus est comentator eta. A Incipit

9쪽

3 INCIPIT logica a praedicamentorum libello. isagogicus enim liber Porphyrij, logices pars

non est . quorum praedicamentorum subiectum non sunt voces,ut opinati sunt Burieus, & SimpliciuS : non sunt conceptus, ut Scotus, & Parisiemses: non sunt omnia mundi entia, ut Eustratius ;sed secundar intentiones: quan uis nihil prohibet nullum in illis subiectum esse, iuxta Alexandrum. 6 H o R v M prsdicamentorum natura univoca est: univoca illa dicuntur, quorum nomen comminne est, & secundum illud nomen ratio substantiar. quam desinitionem aequivocis posse conuenire, pro uirili tuebor. 7 PRAEDICAMENTA, licet ex omnium Peripat licorum sententia denario numero constitua tunad unum tamen redigi posse existimo, simulq; ad tria. ualeat autem Scotus, & Avicenna,qui ad pauca respicientes', hac in re, Peripateticorum principem accusare sunt ausi. 8 HORuM autem primum stubstantiam esse cuncti asserunt: ego uero, quanuis substantiam, inter caetera mundi entia principem locum obtinere crediderim: cum Averroe tamen nouam in m dium afferre opinionem haud verebor; nempe ad relationem,tanqua ad commune,& univocum genus, praedicamenta esse omnia reducenda.s SuasTANTaA, de qua, crassa quadam Minerua,

10쪽

3 in iis libris egit Aristoteles, sub se diuinas mentes

non continet. Deum enim, & diuinas mentes in

aliquo reperiri praedicamento, Platonis & Aristotelis philosephia non admittit. IO Cuius praedicamenti differentias tum in Obstantiarum numeru esse redigendas,tum a substatiarum consortio secludendas defendo;quod etiaanimaduerterunt Scotistae.

II CΑKTgstv M substantis proprietas, tametsi uulgo affertur illa, quod eadem numero subsistens contraria suscipiat: ego tamen,pace omnium philosephorum, cum nemini philosophadi uia sit interclusa nullam ab Aristotele de quarta specie

proprietatem allatam fuisse sustineo. 12 HANC naturi ordine quantitas insequitur: quae ad numerum, & ad magnitudinem univoca est; licet secus Averrois celerit. de quibus quantit tis speciebus uberius suo loco, ubi mathematica problemata subiungemuS.I3,NvMERus quanuis de eorum genere, que positione carent, ponatur ab Aristotele: eius tamen dogmati non aduersatur,quin oppositam partem tueri possimus;quod etiam admittunt Mathematici, concedentes dari numeros lineales, supericiales,& cubos. IA NEQUIT autem quantitas tum magis & minus, tum contrarietatem suscipere:tametsi haec omniaia A 2 accuratius

SEARCH

MENU NAVIGATION