Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

4 Conferentia prima

actus humanus omnis actio, quae fit ab limmine, veluti est V. g. comedere, bibere S C. qui sunt actus homini communes cum bria tis; item omnis actio quae fit a solo homine. uti est v. g. ridere, loqui 3cc. qui actus,si fiant . sine deliberatione, vel advertentia, uti fieri amant v. g. ab amentibus, aut infantibus cicc. . Potius merentur appellari actus hominis.

quam actus humani. ,.

3. Illud porrb observandum hic venit, quod

actus humanus proprie talis alio nomine vocetur actus moralis, id est, regulabilis, vel potius regulatus per rectam rationem; in hac quippe regulatione consistit moralitas, de hoc ipso, quod operatio ab homine ex praevia apprehensione Judicii, ae deliberatio. ne voluntatis processerit, dicitur moralis, sive dein bona sit, sive non. QuaereS ado, quaenam requirantur adactum humanum p6 Duo necessarib requiruntur, scilicet I. ut fi t ex ratione, id est, ex praevia apprehensione honestatis, vel inhonestatis &c. a. ut fiat libere, id est, ab homine praedito libertate ad agendum, vel non Scc. Caeter imqubd 4n homine etiamnum post lapsum Adami detur liberum arbitrium, seu libera voluntas agendi, vel non agendi, jubemur credere fide Catholica, jux illud Num. 3o. in arbitrio viri erit, ut faciat, me non faciat: esto multi hae retici moderni temporis conina . i uadi-

32쪽

De natura actus hamani, M. stradicant, contra quos, ait, Sporer cit. n. F. in sine efficacissime argumentaberis, si prointerve negantem libertatem hominis tamdiu hene fustiges, donec fateatur, te habere liberum arbitrium, M pro libitu posse caedere , vel non caedere, adeoque a caedendo cessare.

aeres tertio, qualis cognitio requiratur ad actum humanum Cognitio omnium ad actum huma. s. num qua talem concurrentium, utputa objecti, finis, tu circumstantiarum, Ita omnes. Ratio facile eruitur ex jam dictis: quia actus humanus debet esse voluntarius, Ec liber; at, nequit esse voluntarius sub ea ratione, sub qua non est cognitus: ergo nec humanus. Ex quo liquet, qubd, si v. g. contrectes, aut usurpes rem alienam, sed ignorans esse alienam, non committas furtum: vel si quidem agnoveris esse alienam, at invincibiliter Ignorasti. esse sacram, non commiseris furtum Sacrilegum formaliter tale; quia actus sub ea ratione ι sub qua non est cognitus, nequit imputari homini ad laudem vel vituperium. Quaeres 4tb. quid sit voluntarium 'ου. Voluntarium improprie, Sc latius ac- ς.eeptum dicitur illud, quod procedit a potentia appetitiva ex praevia cognitione Ialtem sensitiva, M phantastica objecti, quo modo sumptum coincidit cum spontaneo, ix de

33쪽

ε . conserentia prima

animantia sponte, Sc improprie loquendo voluntarie feruntur in pabulum Sec, verti voluntarium perfectum, M pro εprie tale illud sol im dici meretur, quod prci cedit a voluntate ex praevia cognitione intellectiva. Unde etiam advertendum, quod aliud sit voluntarium,cte aliud politum et si haec duo nonnunquam soleant confundi) volun- Marium quippe debet principiative, α effective procedere a Voluntate, non item volitum: quorum differentia in exemplo hoc magis patefit t etenim si v. g. filius deponat votum solemne Religionis, & Parens in eodem sibi complaceat, approbetque&c. hoc votum dicitur filio, utpote de cujus arbitrici effective processit, voluntarium, Parenti autem dici non debet voluntarium, quia ipse non vovit, sed potius volitum, eb quod illud ceu emissuma filio voluerit. sibique in

eodem complacuerit.

Quaeres sto i 'notuplex sit volunt inclum tW. Voluntarium proprie tale varie dividi solet, scilicet I. in perfectum, de imperia

chum. a. In necessarium, Sc liberum. 3. Informale, M habitualei ac virtuale. q. In elicitum, Sc imperatum. s. In Physicum, morale. s. In expressum, M tacitum. sve interpretativum. 7. Denique in voluntarium in se, sive directum, re in alio, sive in. directum. It in re communis DD. nomina

34쪽

De natura actus humani. m. Ttim Babenstuber tr. a. dis'. r. a. l. n. q. EX-plico brevissime singula Hembra.

quod procedit a voluntate cum perfeci a cognitione finis r imperfectum vero, quod ex imperfecta cognitione procedit, veluti procedere solent actus primo primi. II. Voluntarium necessarium est,quod procedit quidem a voluntate cum- α ex inclinatione appetitus, quia voluntas se ipsam com Placenter determinat, at non cum indifferentia ad oppositum, quo modo amor divinus procedit a voluntate D. liberum vero appellatur, quod procedit a voluntate cum indifferentia ad oppositum, veluti amor creatus a nostra voluntate procedere solet. III. Voluntarium formale est, quod pro-eedit a voluntate actu, exercite influenter habituale vero , quod voluntas semel actu voluit,ae hactenus non retractavit; ut si quis semel volui suscipere Baptismum. nec hanc voluntatem retratiavit, dicitur eum habitualiter volens, proptereaque ad huc valide bap tigaretur, esto hic βc nunc nihil de eo cogita. rei ; utputa si baptizaretur in amentia, aut d liquio Scc. virtuale voluntavium appellatur, quod fit dependenter ab actu voluntatis physice praeterito, non retractato, sed etiamnum permanente in aliquo suo effectu, vel determinatione, ut si Sacerdos facta intentione celebrandi Missam.induat se sacris vest,

35쪽

8 Conferentia prima / hus, procedat ad Altare, consecret Ecc. Tametsi actu consecrans sit distractus, nec se amplius reflectat ad priorem intentionem,ribliuio minus consecratio talis censetur virtualiis ter voluntaria, utpote facta vi re virtute pri ris intentionis adhuc perseverantis in illa serie actionum, ut puta induitione paramentorum, progressu ad Altare Sec. quae omnia fiunt vi intentionis pri is factae; unde etiam Voluriis tarium habituale a virtuali differt in eo, quod hoc posterius adhuc active influat, non item illud prius, velut jam animadvertimus. parri

i, Theolog. Sacram. Confer. a. n. ar.

IV. Voluntarium elicitum nuncupari solet omnis ille actus, qui a volintate procedit ex praevia cognitione finis. eique physice inhaeriret, uti sunt electio, intentio dcc. Imperatum dicitur, quod fit ab aliis potentiis ex imperio voluntatis. uti sunt scribere, legere Scc.

U. Voluntarium ρ' cum est, quod physice morale vero, quo a moraliter, Mimpum lative procedit voluntate: & hoc subdiuiditur in voluntarium propria , Ec in Voluntarium aliena voluntate: sic vota anobis emista dicuntur nobis adhuc moraliter voluntaria Sc quidem voluntate propria, quippe quae manet iisdem adstricta, quamdiu non rela- Iaraturi peccatum vero Ad se dicitur nobis voluntarium voluntate aliena, sicut Δc dispositio Tutoris dicitur voluntaria pupillo.

saltem in favor bilibus

36쪽

De natura actus humani cte. C 'VI. Voluntarium expressum dicitur, quod verbis vel aliis signis ex instituto significatur. uti solet significari consensus in matrimo.

nium e voluntarium autem tacitum reputatur,

quod . esto non sit expressum verbis, aut alii signis ad hoc institutis, nihilominus propter factum aliquod , vel facti omissionem, fictione juris, aut prudentum Judicio censetura voluntate procedere; quo modo Peccata subditorum censentur voluntaria Superiori . quando is non contradicit, nec se opponit. tametsi facile id posset, juxta illam os. R. 3. in b. qui tacet, consentire videtur: de qua fusus agunt SancheZ l. r. de mair. dist. F. θ b.

item Sporer tr. I. c. a. n. a I. Laymann. l. t.

tr. a. c. R. n. 3.

VII. Voluntarium directum sive in se est. quidquid a voluntate ex proposito fit, inten,

ditur, vel imperatur, sive dein ab operante proeedat immediate, ut furtum a fure, sive etiam mediate, ut mors a propinante Venem nUm ex intentione occidendi. Voluntarium

indirectum sive in alio quod etiam volunta rium in causa nuncupari solet) est illud, quod quidem per se non intenditur, nec imperatur, voluntate, huic tamen merito imputat ut ex eo, qu bd velit aliquid aliud, vel causam aliquam, ex qua praevidetur consecuturus talis effectus; ut si scias te assuetum rixis, Mblasphemiis in ebrietate committendis δc ni

hilominus te inebrias, hujusmodi blasphe

37쪽

IO , Conferentia primamiae tibi censentur indirecte M in causa voluntariae r si scienter velis occidere mulierem gravidam, convinceris saltem indirecte voluisse occidere saetum, quem praevidisti non posse vivere, nec pervenire ad lucem occisi

Matre.

Quaeres gib, an, vel qualiter homo sit liber in suis operationibus t f. ig Ante responsionem notandum, a Docto-eibus triplicem distingui libertatem. Primata dicitur libertas servitute, sive civili. qua gaudent ii, qui non sunt mancipia; sive moraliqua gaudent justi, qui non sunt subjecti peccato, juxta illud Apost. Rom. 6. liberati a peccato, servi facti estis justitia. ada est libertas

a coactione, qua quis operatur sine vi aut violentia ab extrinseco sibi illata: &haec coinc, dit cum stontaneo. 3tia est libertas a necessitate naturali, qua agens est ita indeterminatum , M indifferens, ut positis omnibus ad agendum requisitis possit agere, vel non agere sin quo consistit libertas exercitti seu comtradictionis vel etiam agere hoc. aut ejus ΟΡ- Positum, ut uta amare, vel odisse cin quo consistit libertas contrarietatis ,r seu etiam β'

cificationis hoc supposito Sc notato.

F- Ηρ. Homo defacto est liber libortate indisserentiae, tam quo ad exercitium, quam quo ad specificationem. Ita hodie fides Catholica, α Catholici omnes. Ratio

38쪽

De natura actus humani, M. Ratio hujus inde colligitur et tum quia alias homini frustra praescriberentur Leges aut praecepta, si huic non esset liberum, ea adim plere; δc hoc ipso nihil amplus posset mereri, aut demereri. Tum etiam quia experiemi palpabili constat, dari in nobis consultationem de rebus agendis, Vel non, deque Uariis mediis, quam postea subsequitur mediorum electio: ergo datur in nobis hodiedum vera libertas in ordine ad operationes ab arbitrio nostro dependentes. Videatur de hoc

Herin pari. a. tr. a. dis'. a. a. n. o.

Quaeres 7timo, qualis libertat requiratur ad actum humanum i κ. Ad actiam humanum requirItur libertas indifferentiae . nec sussicit sola libertas a coactione. Ita catholici unanimiter. Ratio

hujus de facili potest colligi ex Bullis Pii U.

Ex omnibus, ct Gregorii VIII. Provisionis no . . tra Scc. in quibus damnantur sequentes pro positiones: quod voluntarie sit, etiamsi necess-tate fiat, libere tamen fit. Item sola violentia re. pugnat libertati hominis naturali. Tum etiam

ex eo r quia teste SPOrer tr. I. pmem. c. a. n. q. omnium sensu Sc consensu actus humanus dicitur, eo quod sit ita proprius homini. ut dependeat ab ejusdem arbitrio, ut fiat, vel non fiat: atqui ad hoc necessum est, ut sit liber nedum a coactione, verum etiam a necessitate, ita scilicet, ut positis omnibus ad agendum requisitis possit fieri, vel non fieri ergo &c.

39쪽

It . Conferentia prima

. ' V. H. Proponuntur, & breviter re

solvuntur Casus practici concernen-nentes libertatem actuum humano

rum.

Tisia fatetur se semel maritum suum conentasse ad gravem iracundiam, eo quod cer. tum quoddam vasculum fregerit. a. Semel ab alio quodam osculum accepisse, simulque inho. note contrectaramfuisse, 9 3. denique deprori. mis sivis nonnunquam male fuisse locutam. Quid judicii de tali poenitente. O de peceatis mox enumeratis ferendum est II. Concludendum, rem esse dubiam, an Titia in his graviter deliquerit, necne; quia - verb juxta alibi dicta, Confessario ceu Judici spirituali in eumbit discernere inter lepram M lepram, de statu scilicet poenitentis, praesertim an is venialiter duntaxat, an Vero moris taliter peccaverit o hinc oportebit pauibacuratius examinare Titiam ἔ an Intenderii fractione vasculi virum suum graviter exacerbare vel non quod quidem rarius fieri assolet a mulieribus, proptereaque non illicbpraesumendum est) 2. An osculum, M prae- . sertim tactus impudicos voluntarie ac deliberate admiseriti Ande proximo suo fuerit male

40쪽

De natara actus humani, M. I male locuta in materia levi cluntaxat, an verbin materia gravi etsi hoc: quoties id contigerit 3 Ratio est: quia tametsi mox enumerata peccata, aut de se sint, aut certe possint esse gravia; nihilominus cerib compertum habemus, talia in praxi saepissime fieri absque os fensa gravi, vel quia poenitens non habuit

intentionem exacerbandi graviter Scc. vel graviter damnificandi infama Sec. vel etiam quia oscula aut tactus contigere praeter, aut omnino contra intentionem mulieris praesertim conjugatae. Unde liquet rem de gravitate peccati formalis ab hoc poenitente commissi esse incertam, Sc hoc ipso. cum

sine difficultate fieri possit, paulo exactius

indagandam. Dices: Ergone Confessarius semper tene tur inquirere, an poenitens graviter delique- rit, Vel non tNon utique semper, sed tunc duntaxat, quando non licet praesumere, sed potius prudenter dubitare, an hoc, vel illud peccatum in his circumstantiis, ab hac persona commissum Ecc. ascenderit ad gravitatem formalem peccati mortalis, vel non; veluti fit in hoc casu nostro, ubi merito dubit te licet, an Τitia intenderit voluntarie mariis tum concitare ad gravem iracundiam, item an haec persona, utpote jam matrimonio

juncta illud osculum Se tactus deliberate admiserit &c. an verb ex improviso duntaxat, obiter,

SEARCH

MENU NAVIGATION