Theologiæ Moralis Decalogalis Per modum Conferentiarum casibus praticis illustratæ ... Authore P. Fr. Benjamin Elbel De actibus humanis, et conscientia. Nec non de legibus et peccatis, tam in genere, quam in specie

발행: 1737년

분량: 857페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

' Conferentia prima

obiter. Sc praeter intentionem haec eidem acciderint, prout non raro accidere solent honestioribu, matronis r ergo in his circum

stantiis incumbit Confessario paulo exactius indagare in gravitatem delictorum. Secus dicendum foret, casu quo is aliunde satis perspectiim haberet, hanc personam, ut- lpote malitiosam satis Sc vitiis subjectam, similia sne rubore admittere, esse veneri deditam, aut detractionibus assuetam &c. vel si fateatur, se saepitis admisisse tactus lasciuos ad oscula . c. quia his suppositis nulla relinquitur causa dubitandi de gravitate peccato. rum, Sc per consequens etiam nulla obligatio exactius inquirendi.

CASUS SECUNDUS.

S pronius Cururgus non raro vocatur ad medendum, vel quomodocunque demum succurrendum persionis etiam alterius sexus, is

quia nonnunquam contingit, ut teneatur nedum assticere, verum etiam contrectare partes,

a quibus castus oculus meritὸ abhorret; hinc sic ut cogatur satis frequenter sentire rebellionem carnis , motus i civos, distiliationem, immo vero etiam ipsam pollutionem sui corporis: timet proin sibi. suaeque conicientia, e vel maxime, quod . dum audit sie vocari ascurandam huyusmodi faminam, majorem promptitudinem. natura inclinationem M.

Fentire mi νidratur, quam dum postulatur ad

42쪽

De natura actus humani μ. I ssuccurrendum viro. Quid judicabit Confessarius, aut quid consulet tali paenitenti l Confessarius judicabit, Sempronium non peccasse, modo quod valde nota dum in hujusmodi motibus, re delectationbbus nullum praebuerit consensum, nec iisdem volistarie sibi complacuerit, morosδdelectando, motus, aut pollutionem ipsam positive promovendo dcc. Ratio fundamentalis hujus resolutionis haec est: quia nec motus Veneret, neque etiam ipsa pollutio est formaliter peccaminosa, nisi sit voluntaria; 'ad omnem enim actum humanum, re ad omne peccatum formale necessarib requirutur libertas , Ec quidem indifferentiae: atqui hujusmodi actus non sunt Sempronio liberi : non enim in se, Sc directe, uti suppono; neque etiam indirecte, velut in sua causa; quia cum vi sui officii teneatur succurrere, M contrectare hujusmodi partes etiam alterius sexus, vi hujus dici non potest peccare: cumque motus illi ex aspectu, aut contrectatione similium partium naturaliter consequi soleant; hinc plane neque in se, neque in sua causa dici debent voluntarii moraliter, consequenter neque formaliter peccaminosi. Vbdeatur de hoc Laymann l. r. n. a. c. s. n. I , ὲ

Nec refert, qubd Sempronius sibi videatur 1 s .

sentire majorem naturae inclinationem, dum

intelligit, se postulari ad succurrendum foeminae, quam ad succurrendum viro , , non, in

43쪽

rs Conferentia prima

inquam referte tum quia etiam foeminae suo currere, ac mederi malum non est, sed potius bonum, M sin minus ex justitia, saltem ex charitate debitum: tum etiam quia hujusmodi pruritus naturae non est moralis, de liber , sed naturalis potius seu in ipsa natura fundatus, praesertim post lapsum , Scco ruptionem hujus et ergo formaliter malus non est, etsi fatendum, quod possit esse satis molestus castis menti, immo & periculo sus, proptereaque suadendum Sempronio, ut studeat illum per Prationem reprimere pro possibili, Se contrariis protestationibus

animum obfirmare.

At verti, dicet fortassis nonnemo ἔ sentio ego in carne mea tam ardentes stimulos repugnantes legi mentis meae, ut non raro vel ex solo contuitu alicujus picturae minus honestae, aut alterius objem obscaeni, immo etiam ex solo subitaneo aspectu alterius se-Xus, Sc multo magis ex familiari, licet caeteroquin honesta, de inter honestiores usitata conversatione cum illo , aut compressione manus Ecc. lascivis motibus, carnisque Titillationibus agitari me sentiam: an ergo graviter delinquam, si animadversa hujusmodi rebellione non,illicti coetaeam visum, aut cessem a conversatione cum tali persona Non peccas propterea, certe non grν viter. Ratio fundamentalis haec est et quia

s uti suppono, de supponi debet) in hujusmodi

44쪽

modi delectationem libidinosam non consentis, nec assoles consentire: ergo haec tibi non est peccaminosa, utpote non volunt ria directe, Se in se ; neque etiam indirecte, Ec in sua causa; quia ad hoc ut effectus ceu indirecte. M in sua causa voluntarius alicui imputari valeat ad culpam, necessum est, ut is nedum potuerit, sed etiam debuerit non ponere causam: atqui nullo Jure aut Lege obligaris ad non aspiciendum alterum sexum in 'partibus honestis, ad non colloquendum,

aut ad non comprimendum manum reci

quandoquidem hujusmodi actus sint de se

indifferentes : ergo non peccas propterea graviter: secus dicendum foret, si aspiceres tala objectum obscaenum, quod ex sua natura est vehementer allectivum, Sc attractivum advenerem, veluti secundum Doctores sunt aspectus partium verendarum, praesertim inter personas diversi sexus, coitus aec. M sim, lia; tunc utique graviter peccare' ulterius

continuando aspectum, Moculos quasi pascendo deliberate in simili objecto, ex quo advertis tantum tibi imminere periculum ridque a fortiori dicendum, si aliunde scias ab . experientia, te solitum consentire in similes turpissimas delectationes; tunc enim temet ipsum exponis periculo gravis lapsus, immbindlaecte convinceris voluisse has turpitudines, quippe quarum causam efficacem M potuisses, Se debuisses non ponere. Videantur R. P. Elbel, de Actib. Hum. B de i

45쪽

conferentia prima

de hoc Sporer tr. r. c. a. n. a 4. Reiffenu uel tri st. dcl. o. a. n. 7 1 . Babens ub. ubi supra, art. a. n. I s. Vega in surima. pari. a. c. I S. cas. I.

AD certam quandam tabernam C a viduasiolent frequenter confluere hostiles, quibus ipsa liberaliter administrat tam de pins quam etiam de cerepsa, quantum iisdem lubet; unde fit ut alii sese inebrient, alii rixari incipiant. alii turpia loquantur. alii filiam C a ad peccandum follicitare. O seducere nitantur: σquod Caput rei e t Uuperjam sapiὲs deprehendit famulum suum cum ancilla commercio lascivo νΛ. cantem I quia tamen adνertit ex dimistion amuli, utpote summopere necessarii rei domestica. O totam quas domum gubernantis, sicut o ex eo, quod hostilibus negaret vini O cereνi

abundantiam, aliasve inconvenientias interdiaceret, non modicum sibi imminere detrimentum. ideo non absque re anxia sciscitatur. an hac o

similia protinus tura conscientia dissimularepossit. Q- re 'ondebit Confessarius pi . Confessarius recte respondebit, qu6d C a possit quidem ob evitanda illa damna dissimulare M permittere peccata hospitum

confluentium, non tamen inhonestum illud Ee lascivum commercium famuli cum ancilla. Ratio est: quia C ae velut superiorissae&Matri familias incumbit gravissima obligatio justitiae impediendi peccata suorum subin

46쪽

De natura actas humani, M. I 'ditorum, juxta illud, Apostoli I. Timoth. I. Si quis autem seuorum, O maxime domesticorum curam non habet, fidem negarit, ct est infidesidererior: at Verb peccata extraneorum non

tenetur impedire ex justitia, ut de se liquet ;neque ex charitate; tum quia hujusmodi peccata, utputa ebrietatis, rixarum &c. merhper accidens, Sc praeter intentionem C ae sequuntur ex administratione potus φ tum etiam quia sine suo gravi detrimento negare non potest potum ι tum denique; quia vix ulla reperietur taberna publica seu popina, in qua aliqui saltem hospitum non soleant sese ingurgitare usque ad ebrietatem, re postea in rixas, vel alias insolentias prolabi; unde tametsi C a cum suo detrimento potum ne garet, nihilominus hujusmodi bibuli faeilἡ invenirent alios, qui sibi potum administra rent usque ad nauseam: secus dicendum exi. Dimo, si C a bello modo, M sine suo gravi incommodo vel detrimento posset impedire hujusmodi peccata, tunc enim nedum lauda biliter M sancte faceret, sed etiam ex virtute charitatis ad hoc teneretur. Vide Sporer cit. n. a . vel Babens tuber ubisivia n. 13. At, inquies, etiam peccata famuli, & an

eillae suae C a impedire nequit sine gravi suo

detrimento; nam famulus caeteroquin fide lissimus, Ee rei dome1ticae summopere neces sarius a C a correptus, fortassis cederet suo officio. .

47쪽

cessu famuli habeat timere tantum damnum, aut discrimen, quod praeponderet obligationi gravissimae impediendi peccata subditorum; enimverb si famulus iste supponatur esse tam perditae vitae, ut ab inhonesto suo consortio, quantumvis correctus, M admonitus desistere nolit, merith timendum, nae vivendo licentiose Sc scandalose plus malei dictionis attrahat super domum Cajae, quam commodi sua confert industria, praesertim, si C a omnia quasi dissimulando velit connivere quodammodo hujuscemodi damnabili commercio carnali.

3'- Fatendum nihilominus est, qubd si Caja idem proportionaliter intelligendum venit de quocunque alio Patrefamilias , Domino, aut Superiore respectu sibi subjectorum) sua

admonitione, ae correctione nihil possit essei gere, Confessarius eidem aliquid hinc inde dissimulanti minime tamen conniventi, vel approbanti tale commercium possit con-deLendere, idque hac ratione: quia Superiori, aut Superiorissae cuicunque demum, Pe cata subditorum nullatenus imputari possunt aut debent, quando is pro viribus conatus fuit ea impedire, utpote contradicendo, minitando clec. Se ide6 duntaxat aliquid dissimulat, quia id sine graviori. aut certe satis gravi incommodo ac detrimento impedire nequit: ergo neque in nostro casu Cajae imis

48쪽

De natura acti humani, M. af putari possent peccata famulorum. Cavendum tamen merito est, ne forte mentiatur iniquitas sibi, Sc vano timore perterrita, indulgeat plusquam oportet, Praesertim cum

hisce temporibus passim haberi possint famuli non minus utiles ac fideles, quam honesti. de quibus major benedictio speranda.

Certe Tamburinus in Decalog. l. F. c. ι. g. . n. aa. Absolute negat, licitum esse Dominis, famulum cum amasia domi retinere, etsi alios servos vel servas de iacili invenire non

posset ι nam hoc modo cinquit idem nonialum servus est malus, sed Ad securius peccaris , Sc commodius di quid de scandalo quid de periculo contagii totius familiae Apage a te ejusmodi lues.

Corollaria ex dictis in

. ferenda. Olliges ex dictis prim b omnem ad solum actum deliberatum M libere a vo Iuntate procedentem, sive dein sit actus elicitus, sive imperatus, sive etiam imputatus. - utpote directe, explicite, sive etiam indire, che, implicite, tacite, seu etiam interpretative voluntarius &c. esse actum humanum. R

eici facila eruitur ex hactenus dictis r quia omnis , Ec solus talis achias fit ab homine qua homo est, proptereaque eidem ad laudem, vel vituperium imputari valet, uti recte aian a vertit

49쪽

Conferentia prima.

vertit Dorer tr. r. c. a. n. a 3. Ex quo ulterius inseres, δύColliges adb, actus intellectus, cogit tiones , seu etiam incidentias , quantumvis malas, turpes, vel lascivas Me. quae non rarb ex simplici apprehensione eoncipiuntur ante omnem deliberationem, M consensum, non esse amas humanos, neque bonos, auu malos, nisi accedat voluntarium: immb verb etiam motus primus appetitus sensitivi . quem subinde patimur sine advertentia intel4. lectus, idem tenendum est de motu primo primo intellectus, aut alterius potentiae) notuest actus humanus, veluti bene observat Layomann I. l. tr. a. c. a. n. toia ct alii DD. Ratio

est: quia cum tales actus non sint voluntarii. neque deliberate cum advertentia ad bonita tem , vel malitiam moralem ab homine fiant, eo ipso dici nequeunt regulati per rationem rergo nec morales aut humani ; id quod vel maxime notatum, de alte menti scrupulosodirum impressum velim, qui quasvis incidentias turpes aut malas, M vel maxime omnes moram intellectus in iisdem, tametsi ad malitiam non adverterint, illico apprehendunt esse peccaminosas, proptereaque non sinstpermagnis conscientiae suae anxietatibus seledesuper accusare solenti Videantur dethon dicenda inserius Confer. ltava in n. .a ι ε. o. i Colliges tamen 3tio, ad acriam humanum non semper necessarium esse deliberationem'. I ἔ a for

50쪽

De natura actus humani, M. 23 formalem quae tunc fit, quando intellectus secum ipso discurrit, Sc consultat de requa piam agenda, ponderando hinc inde rationes v. g. an hic Sc nunc sit furandum, vindicta sumenda ab hosteὶ Me.) sed sufficere etiam deliberationem virtualem qualis tunc fit, quando quis ex sola apprehensione objecti, sive dein ob evidentiam rei, sive ob acumen intellectus illico concludit, hoc velut bonum esse agendum, v. g. DEum esse ama

dum Sec. aut illud velut malum esse fugiendum, v. g. DEum non esse blasphamandum. non esse adulterandum &c. Ratio autem hujus est; quia stante hac deliberatione vidiluali intellectus sufficienter ostendit volunta-.ti bonitatem, vel etiam malitiam r. ergo si v luntas de se indifferens postea amplectitur alterutrum, talis actus merito reputatur esse moralis, quandoquidem velut regulatus per rationem ab arbitrio humano libere proceru

Colliges, 4ib, ad hoc, ut effectus quis a 3 eunque demum velut indirecte M in causa voluntarius tibi imputari valeat ad culpam. necessario haec tria requiri. I. Ut praevid ris ex tali causa secuturum talem effectum, aut certe de hoc dubitaveris. 2. Ut Potue. ris libere non ponere talem causam. 3. Ut etiam obligatorie debueris non posuisse .il

SEARCH

MENU NAVIGATION