장음표시 사용
221쪽
xoo ' DE NATURA eopiosius tenuem lucem illam exhibeant, suam Jobannes Be noullius adnotavit nullo modo ab iis explicari, qui in jugi eL fluvio corpusculorum tenuissimorum lucem Consistere voluerunt. Totius Phaenomeni enodatio ex nostris principiis tam certo fluit, ut etiam intelligatur, quod Cl. Ludolius expcrtus est, Barometrum aucta frictione electrificari.
Idem de subtilist imis iis vitreis bullulis dici debet, quae in aerem projectae disrumpuntur. Etenim frictione aeris, projectae , & in frustra jam dissilientes bullulae vibratorium illum, ac tremulum motum concipiunt, quo electrificantur, & in tenebris lucem aliquam effundunt. Vide ut acute hanc lucem non nisi ad electricitatem pertinere. nec nisi confricatione acris, & vitri haberi evicerit Beccaria in descriptione novi phosphori.
Si planum corpus acutae alicui catenae parti admoveatur conus lucidus, si planae acutum stellula electrica habebitur. Eadem phaenomena in machina inverso ordine prodibunt. Nam primo adversus Waltχium ostendi potest effluxum materiae electricae copiosiorem futurum fore plano aliquo co pore admoto acutae parti catenae clectrificatae, quam si parti planae admoveretur. Planci enim corpore catenae admoto, qua parte Plana est, ad puncta sinsula non nisi ab objectis punctis illabetur aether. Contra si acutae, & conicae parti MFN, A. 32. , idem corpus admotum sit, ad punctum eXtremum F accurrent undique, ex jam dictis, particulae omnes in poris, ac lineis singulis F A, F B Sc. ad cam-dem distantiam dispostae, ac Iuxta concepti motus directionem delatae ulterius obversum conum, ac lucidum exhibe
Deinde si acutum corpus HL P, A. 33. , parti alicui planae AD fiat propius, illico ex puncto N, quod cuspidi re
222쪽
spondet, affluet materia eleelii M. CV Dunctis circumpositis M. & R materiae affluxus tanto fiet minor, qua laxis in ior evadet distantia a puncto P. Itaque conus M P R, qui eodem affluxu gignitur, non nisi circa axem NP erit lucidus,& prae illo, qui eX acutis, angulosisque catenae partibus educitur, satis exiguus. Idcirco stellulae electricae vocabulo a priore secernitur. Omnia inverso ordine in machina, Ac contraria ratione fieri consequitur ex sexta propositione: quae cum tertio experimento sint consentanea iciem Franklinianum theorema positivae, & negativae electricitatis catenae, & machinae confirmant mari me.
Coni prioris lucidi hasς coarctabitur acuto aliquo, aut con vexo corpore communicatione electrificabili catenae cuspidibus admoto, atque aether in proximiores ipsius corporis liartes illabens obversi, & truncati coni figuram referet. Stel-ula etiam electrica in majoribus distantiis circa apicem acuti corporis propius admoti, ubi radii omnes convergunt, sensibilis fieri incipiet. Id, quod consequitur ex principiiS superioribus, Nolletus cum observasset, putavit lucem non a catena electrificata, sed ab admoto corpore profluere. At patet quod antea diximus vaporem electricum a locis, in quibus deficit, ad alia, in quibus redundat, affluere non polie .
Si filum, aut corpusculum aliquod communicatione electrificabile cum aliis Musdem generis corporibus conjunctum sit,& electrificatae catenae, aut machinae propius admoveatur, constanter attrahi debet. Observandum est enim affluxu aetheris impelli aereas particulas, & undequaque dilatari. Id primum ex eo insertur quod aer materiae electricae propagationi resistat aliquo modo, ut dictum fuit, quodque actioni contraria semper , & ae-C c qua-
223쪽
Σox DE NATu RAqualis reactio esse debeat C ii igitur etiam eX crepitu, qui eduetion si irrimae electricae percipitur, & qui impulsi, agi iacique aeris manifestum indicium cst. Confirmatur etiam cxperimentis aliis non paucis, quae Epist. 6. ad Beccarium sin
illatim exposuit Beccaria . Hoc autem posito si duo sint fi-a humida, quorum unum ex electrificata catena pendeat, alterum manu propius, & parallelle admoVeatur, dum a primo ad secvngum transibit materia eicis rica, impelletur undique, ac rarefiet intermedius aer, adeoque alterius circumpositi aeris actione a verticali directione abducentur fila, &versus sese invicem inflectentur. Quia vero electrificatum filum novam semper electricam materiam e catena elabentem admoto filo communicat, quae ad manum pertranseat, &disperdatur; utrumque filum in eodem semper manebit electrificationis statu, neque ulla erit ratio, qua alterutrum recedat, nisi aut catenae electricitas non sit constans, aut tertium e latere filum consimile, vel corpus aliud accedat communicatione electrificabile, cui similiter accedendo secundum filum a priore dividatur. Eadem phaenomena CX ma china eodem modo haberi poterunt dum a filo, quod manu appenditur ad flum, quod machinae adnexum est, transibit aether, & intermedius aer urgebitur, & rarefiet.
Inde intelligitur quod Hauksbejus expertus est, quod scilicet cum ex centro globi vitrei plura ipse alligasset fila libere omnino pendentia, & alia extra globum rursus hic illic in gyrum suspendisset, globo electrificato animadvertit, & quae interius, de quae exterius erant fila erigi singula ad confricatam vitri superficiem perpendiculariter . Valet id ipsum de Corpusculis omnibus communicatione clectrificabilibus , &cum aliis ejusdem generis communicantibus, quorum data semper, & constans esse debet attractio
224쪽
Idem est casus aureae, & quadratae bracteolae, quae infra catenam electrificatam a Cl. Le Cat suspensa est verticaliter, supposita ad datam distantiam tabula metallica, in quam redundans aether transfundebatur . Reselluntur eodem experimento Hausemus, WaltZ, Manestein, aliique, qui materiam electricam in vortices, ac spiras agi consuerunt. Plane enim si is esset motus materiae electricae, bracteolam auream lateraliter impelli, & a quiete sua deturbari necesse esset. Simili experimento Wilson bracteam argenteam duas inter tabulas metallicas, quarum una electrificata erat, suspendit. Unde non video cur Walson inde deduxerit theoriam materiae a fluentis, effluentisque
COROLLARIuΜ TERTIUM. Si filum unum ex machina, alterum Vero eX Catena pendeat, unum videlicet desectu, & excessu alterum sit electricum, majorque habeatur utrobique conceptae electricitatis disterentia, major etiam ab uno aci alterum, si prope sit, fiet excursus aetheris, magi S aer pelletur, ac dilatabitur, omni Rquc attractio evadet major. Universim quia pro majore dinferentia electricitatis copiosior aetheris affluxus, & fortior aeris rarefactio haberi debet, patebit aliud Franklinii, & Beccariae theorema: scilicet corpora omnia versus 1e invicem tendere viribus proportionalibus disterentiae electricitatis.
Si vero minimum, & catenae, aut machinae propius admotum corpusculum cum corporibus aliis communicatione ele-etrificabilibus non communicet, attrahetur primum, tum re- pelletur.
Id locum habet in bracteola metallica, & globulo ex su- here, qui filo serico, & probe sicco suspensus sit, S parum
225쪽
xo DE NATu RAab electrificata catena distet. Primo enim attrahetur globulus, ut in antecedente propositione dictum est. Tum quia non poterit in filum stricum succestive illabentem aetherem refundere, replebitur cito citius, & novi semper a catena advenientis, & in intermediis locis accumulati vi, & actione superata vi, & reactione aeris Circumpositi, repelletur a catena, & lente oscillari incipiet. Quod si interim, dum repellitur , aliud corpus communicatione clectrificabile propius inveniat, cui intus suscepti aetheris portionem aliquam impertiatur : alteri rursus praebere locum, & ad catenam reverti poterit. Sublato corpore electrifcabili non nisi tardius ad catenam redibit globulus, postquam scilicet ambienti aeri,& progressum electricitatis, ut dictum fuit, retardanti communicata portione aetheris antea imbibiti a catena noVum excipiet. Vide epistolam septimam Beccariae. Si globulus suberis propius machinae admoveatur, & portionem aliquam intus contenti inheris communicet ipsi machinae, pericle erit. Similis est casus bracteolarum infra catenam ascendentium, aut descendentium superius, quousque demum qui inter bracteolas materia electrica refertas, & electrificatam catenam accumulatur successive aether gravitatem superet, &vim ad recessum imprimat. Consule hacce in re Musschen-broekium eas. 17. Physicae, & Hainsbrium in Monumentis Parisiensis Mademiae anni 1733.
Ex his colligitur quare corpuscula catenae leviter adhaerentia, furiar, farina &c., concepta jam electricitate repella tur undique, recedant fila a se invicem, aqua saliens in plures, subtilioresque guttulas dividatur, & spiritus vini, aut aqua catenae astu1a dissipetur deinde in pluviam imperceptu hilem, ac tenuissimam. Haec vero, quae certissimis experimentis. detecta sunt, & ex theoria noltra manifeste conseruntur phaenomena, satis refellunt Keillium , Hambergerum, iosque qui ex attractione effluviorum electricorum oriri e- Iectricitatem arbitrabantur .. Cum enim, j ta trigesimum. Keilia
226쪽
Ε et Moxu AE THE S. ΣΟs Keillii theorema, multo magis conferta snt effluvia in minoribus ab emittente eorpore di antiis, quam in majoribus; corpus leve versus densiora effluvia semper urSebitur donee tandem corpori emittenti es via adhaereat, laoc est constanter attrahetur, nec attractionem unquam repulsio excipiet .
Εamdem ob caussam si limatura ferri, aliisque hujusmodi pulveribus catena conspergatur, post electrificationem pulveres avolare omnes debent, saltem ciui sunt crassiores. --que enim expectandum est, quod volebat Nolletus, ut disperdantur singuli, & usque ad ultimum, Cum neque eX Punciis omnibus electrificatae catenae effluere possit aether, neque CX unoquoque poro ea vi effluat, qua sensibiliter putivisculum impellendo finitum motum, ac repulsionem gignat. Id adeo verum est, ut si superstites huc illuc pulveres couligantur, ad ultimum usque avolent. Minime isitur nos ferit, quod affluenti, effluentique materiae patrocinandae addiderat NolletuS.
Si eidem corpori electrificato ad eamdem distantiam diversa
alia admoveantur corpuscula, quae diversimode concipiendae electricitati idonea sint, ea trahentur, repellenturque citius, ac validius, quae validiorem electricitatem imbibent. Id experientiae esse consonum animadvertit Cl. Du Tour. Ego etiam cum in eadem a catena distantia, duobus filis sericis, ac probe siccis, chartae inauratae frustulum, & rectangulam tal-ci bracteolam suspendissem, observavi citissime attrahi chartam, & tacta vix catena repelli longius. At vero laici bracteola nonnisi tardius accedebat catenae, nec nisi elapsis aliquot post contactum secundis lente repellebatur.
227쪽
DE NATURA.2o 6 COROLLARIuM QuARTu M. Oscillationes sortiores erunt catenae, & machinae interposito pendulo, aut si duo hinc illinc constituta sint corpora, quorum unum a vitro, & a re sinis alterum electricitatem participet, unum scilicet positive, S: alterum negative electricum sit, juxta sextam propositionem. Inde eruetur vicissitudinum illarum ratio, quae resinosam, & vitream clectricitatem distinguunt: nimirum corpus electricitate vitrea fimbibitum a vitro cum repellatur, accedere debet corpori resinosae electricitatis: & vice versa corpus resinosa electricitate praeditum ab aliis sui generis repelli, & attrahi ab eo debet, quod electricitatem vitream participat. COROLLARIuM QuINTu M. In recipientc Aniliae Pneumaticae una fere, eademque prOportione acris residui quantitas, & attractionis, rePulsionisque electricae vis deficiet. Id Eps. 3. expertus est Beecaria: cum enim Mercurio ad quinque lineas depresib chartae inauratae frustulum filo serico duos inter globos metallicos suspensum vix sensibiliter agitarctur, Mercurio postmodum ad duos pollices clevato pendulum oscillando ad contactum usque glonorum perveniebat, & sortius semper, ac celerius major immissa quantitate aeris impellebatur.
P RoposiTIO DUODECIMA. Determinare vires electricitatis in humano corpore exercitaS .
Si electrificatae catenae, aut machinae pars aliqua humani corporis propius admota sit, intelligitur facile ex jam dictis extensas nervi papillulas abduci filorum more, impelli, distrahi dcbere, & punctionis sensum imprimere, cum nihil aliud sit punctio, quam sensibilis ne earum expansionum di stractio. Quod si totum humanum corpus imbuatur electri- cir Disiligod by Gooste
228쪽
citate, aether rarissimus, tenuissimusque, & aliae aetheri innatantes aliorum corporum particulae delicatiores fibras aliquo modo impellere, & commovere poterunt, augere tran-1pirationem, accelerare sanguinis, ac fluidorum reliquorum motum: quod adeo verum est ut ego aliquos electrificatione diutius continuata labricitare etiam deprehenderim. Quod ii denique toto corpore electrificato scintillae ex parte aliqua repetitis vicibus educantur, major ad partem ipsam materiae electricae a Tuxus, impetus, ac vis fiet. Itaque si quierunt morbi ex levi aliqua vasorum obstructione, densitate humorum, & tardo motu progeniti, ex electricitate subsidium aliquod capient: accumulato enim aethere, eductisque scintillis ex laesa parte excuti obstruentes particulae, disti pari vitiati humores, aut agitari poterunt. Gravioribu S etiam morbis repetita electrificatione satis mederi innotuit celeberrimis experimentis Clar. Jalleberi, Sauvages, Nollet, Monnier, Boucot &c. Novi ego hominem, qui cum ischiade laborasset Placentiae, repetitis electrificationibus sic convaluit, ut pedes Mediolanum usque devenerit
Ad primum quod pertinet patet ratio, propter quam elonginquo catenae electrificatae admota manu ea sensatio experiatur, quae incidendo in aranearum telas haberetur. Imminuta distantia, & aucta intensitate clectricitatis posse per totum digitum, qui admovetur, & maxime in juncturis singulis, in quibus major periostii, & nervorum delicatissimorum est copia, punctionem percipi, & accurrente undique sanguine intumescentes, & rubicundas maculas relinqui, rei medicae, & anatomicae periti facile intelligent
Augebitur adhuc eadem sensatio si quae catenae, aut machinae accedit corporis humani pars laesis fibris, & jam habitorum vulnerum cicatricibus sit debilior: ut mirum videri
229쪽
Σοδ DE NATu RAamplius non debeat juvenem illum a D. Teske electrificatum, educta scintilla ex eo brachio, quo antea annis duodecim laboraverat, tantum dolorem percepisse. In volucri-hus, atque aliis delicatioribus animalculis electricitas sensibiliores effectus praestat: eductis enim scintillis disrumpi 1anguinea vasa, & interire animalcula compertum est.
Quemadmodum vero noxia aliquando potest esse electricitas ubi major impulsus, ac motus nocet, ita e contrario ubi maiore motu, atque impulsu opus est, utilis, ac salutaris electricitas esse potest. Non igitur contemnendus est ipsius usus in animali oeconomia, atque initio potissimum mor- horum, qui ex vasis obstructis profluunt: licet cnim citissi-inus si motus materiae clectricae, est tamen materia omnis rarissima, ac subtilissima, nec nisi datos obices superare potest. P Ropos ITIO DECIMA TERTIA.
Si interior phialae vitreae superficies filo metallico, & electrificatae catenae, ut moris est, admoveatur, excessu, & postive elcctrifcahitur. Exterior interim superficies negative, de desectu electrica evadet. Dum phiala vitrea, quae Mercurio, aqua, aut globulis plumbeis si referta, unco ferreo de more appenditur, & catenae electrificatae admovetur, aether ex unco in globulos, aquam, Mercurium illabens in interna superficie phialae accumulari debet. Id etiam ex eo eruitur, quod aqua, quae phialam replet, aliquando, ubi validior sit clectricitas, lucida in tenebris conspicitur: quodque si aut filo ferreo, aut aqua utcumque adhaerente interior eadem superficies communicet cum eXteriore, unde aether aliunde estundi, & disperdi possit, experimentum omne evadit nullum. Superest igitur ut probemus, quod licet intus accumulatus aether cum superficie externa non communicet, agit tamen tali ratione Dissiligod by Cooste
230쪽
in vitrum, ut ab externa superficie repellatur tantumdem aetheris , quantum intus accummulatur, adeoque interior s perficies excessu, & positive, exterior vero negative ,& defectu elestrica evadet. Id quinto experimento a nobis praemisso ostenditur: etenim si quae planis superficiei exterioris partibus admoveantur acuta corpora lucidum conum videndum praebent, & si quae corpora acuta, & communicatione electrificabilia externae superficiei adnexa sint, admota iiDdem plana stellulam electricam exhibent: & contra si quae acutis, electrificabilibus, adnexisque superficiei internae corporibus admoveantur plana conum lucidum, si 'uae acuta planis stellulam reddunt. Haec in interna superficie sicuti in catena positivam electricitatem produnt, negativam vero iuexterna sicuti in machina.
Si ex analogia, & similitudine effectuum liceret aliquid de caullae similitudine conjicere, ex his omnibus deduci posset
accumulatum interius aetherem ita in vitrum, quod interius minime permeat ut dictum est, agere ut vibratorios motus excitet. Plane vibrationibus tremulis, ac brevissimis vitri, &aliorum orisine electricorum corporum aetherem pelli undique 'iropositione tertia demonstratum a nobis est. Cum itaque accumulato in concava superficie vitri aethere a superficie convexa alius pellatur, vi oratorios in vitro motus ille aether excitare debet, quibuS Cum aether in vitro contentus projici nequaquam possit a concava superficie, in qua accumulatus, & successive a catena adveniens superest, ab exteriore, & convexa, cui nullum impedimentum imminet, projiciatur.
Iisdem positis dico quod si qui homines la tangant, & dum
primus scintillam ex clectrificata catena educit, ult'mu, convexitatem phialae manu teneat; eo ipso tempore exeullio ha-