장음표시 사용
31쪽
absoluo insti tuta . . Quare etiamsi, quum de Divinatione scriberet, nostros jam instituisset et inchoasset libros, ut nunc
sunt, eorum non secisSe mentionem existimari potest, quia dubitaret, an umquana esset eos absoluturus. Non absolutos
fuisse hos libros inde quoque colligit Corradus in Quaestura, pag. 265 , quia, si absolvisset cos Cic. non dixisset Quintilianus, Inst. Orat. XII, 3 : α M. Tullius . . . Componere aliqua de jure coeperat . . Ergo, ait Rathius, coepit scribere de Legibus, neque vero librum ad exitum perduxit, quia fortasse ipsi rei tractatio displicuerat, ceperatque consilium
retractandi sui libros de Republica et Academica), a quo laboribus sorensibus fuerit impeditus ad Fam. VII, a), aut
iter in Ciliciam intervenit. Quamquam nuper etiam Censor editionis Schuletianae Gottingensis G. A. I 8aa, Io, qui est C. O. M. ) rationes, quibus hos libros non esse absolutos
a Cicerone demonstrare Voluerit GoerenEius, nondum ab Omni parte esse firmas Certasque Contendit.
De tempore, quo scripti fuerint hi libri, quove sermones hi habiti fingantur, minus etiam Convenit inter viros doctos. De eo quidem nemo sacile dubitaverit, scripsisse eos Ciceronem absolutis de Republica libris et eo quidem tempore quo aliqua Certe ei esset reipubliCae restituendae Spes, quoque his libris conscribendis ipsi rei publicae se prodesse
posse speraret. Turnelii sententiam vides in argumento Commentariis praemisso. Corradus in Quaestura, pag. 265 : Quo tempore, ait, libros de Legibus scripserit Cicero, potest dubitari, quum de libris illis ipse nusquam, quod ego viderim, meminerit. Nisi forte credimus, eum, quum in Cilicia proconsul esset, et hos et libros Augurales scripsisse: alteros, ut cum libris de Republica conjungeret: alteros ut Appium, qui libros septem Augurales ad cum scripserat, remuneraretur. Chapnaannus in Dissert. Chron olog. de aetate lib. cciti. Fabric. B. L. ed. Ern. tona. I, p. I 88 ex ,ilentio de his libris in Epp. ad Att. aliisque rationibus colligit, scriptos fuisse a. II. 7 9, sub autumnum, paullo ante Diuitigod by Corale
32쪽
Tullii mortem, absolutis jam de Divinatione et de Fato libris. Patefieri existimat inde, cur auctor ipse de nostris libris nusquam loquatur; quod autem dicat de Divin. II, 33, 25, de dissensione inter Marcellum et Appium Claudium augures , addens : a sed do hoc plura in aliis . : id factum esse in libro de Legg. II, 13, 32 , ubi dissensionis illius ratio exponitur. Ceterum meminisse ait de his libris Ciceronem Rathius de Orat. I, 4a, ubi sub Crassi persona haec dicit: a si aut mihi facere licuerit, quod jam diu cogito, aut alius quispiam, aut me impedito occuparit, aut mortuo effecerit, ut primum omne jus civile in genera digerat, quae perpauca sunt cons. de Legg. I, 5 , deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat; tum propriam cujusque vim desinitione declaret: persectam artem iuris civilis habebitis u: de eodemque libro Gellium quoque loqui contendit si, a a , α M. Cicero, dicentem, in libro qui inscriptici est de jure civili in artem redigendo verba haec posuit, etc. - Εngel-bron nem autem Quintilianus et Gellius it. cc. de aliis, quam
de nostris libris, loqui videntur; isquo nihil addit de tem pore, nisi libros de Legibus scriptos suisse post Clodii momtem, Clodio videlicet paullo ante occiso II, i ). Quo nihil
est verius. Sed plura etiam exstant in libris Ciceronis vestigia 'emporis. Videlicet intelligitur ex lib. III, I 3, eos scriptos esse post obitum Luculli, qui obiit Cicerone exsulante, i. e. Paullo ante bellum civile inter Caesarem et Pompeium, septem fere annis ante Ciceronis obitum. Scriptos inde exi-
timat Wytten bachius libros de Legibus circa a. Urb. 7o3 47 a. C.) post Ciceronis e Cilicia reditum. Sed omnibus
Probe ponderatis non Possumus, quin Statuamus, annum fuisse U. c. IOI , a. C. 48, aetatis LVI, quo Cicero hos
libros scripserit si , idque iactum esse paullo post Clodii
mortem et causam Milonianam, Cicerone recens augure
33쪽
facto lib. II, i 3, III, 19 , antequam in Ciliciam provinciam prosectus esset. Patet enim ex lib. II, 17 antecessisse Clodii necem; ex III, I 8, Catonem Uticensem adhuc in vivis suisse; ex Ι, ao, libros de Finibus tum temporis a nostro nondum fuisse scriptos, quos in a. Urb. 7o8 incidere constat svid. Goerena. Introd. in libb. de Finibus, Pag. 1 a sq. ); ex II, 13, Marcellum et Appium augures Vixisse quum nostros libros scriberet, qui de Divin. II, 35, mortui dicuntur; libros autem de Divinatione anno aetatis LXm cum amicis communicavit. In his etiam loquitur, II, 9, de Pompeio trucidato; in nostris de Pompeio vivo et florente, I, 3, III, 9, III, Ir. Plures etiam annos inter libros de Legibus et de Divinatione scriptos intercessisse
inde patet, quod in illis de occupata opera loquitur, I, 3, I, 4; in his, II, a, quod omnibus muneribus orbatus sit queritur; in illis, II, i 3, plane aliter de Divinatione sentit, quam in his, II, 33, II, 38, II, 72, et alibi passim : Seu-tentiam enim suam mutaverat, neque vero quod existimabat Wesele-Scliolten si in libris de Legibus ad publicam
utilitatem, in libris de Divinatione ad philosophicam veritatem loquutus est. Accedit sid quod animadvertit Gcerenatus , quod nonnulla loca valde commoto animo sunt scripta, V. c. II, 26, 4I-43; III, 3, 9. 2I, aa, quibus petitur Clodius cum iis, qui huic in consilio, Ciceronem e patria ejiciendi, adjutores fuerunt; quod vulnus refricuit Miloniana causa, in qua Milonem de caede Clodii reum Cicero, sed parum constanter, defendendum susceperat. Inde etiam in Pompeium occultata quidem, sed non obscura admodum, indignatio v. ll. cc. . Denique, quod primarium est, non potest scripsisse hos libros ante annum 7ox, quia
a. Urb. 699 scripsit libros de Republica , de quibus ut jam absolutis loquitur I, 9, II, Io, III, a , neque ante annum
r) In eo Disaert. de Philosophiae Ciceronianae loeo, qui est de divina natura, Pag. 59.
34쪽
7or augur factus est, quum Crassus, cui successit, mense junio anni 7oo ceciderit, causa autem Miloniana mense aprili anni 7oi acta suerit, eodemque Noster anno Occupatum se dicere poterat in causis agendis, quod in annum Oa non cadit. Eo enim anno in provinciam ire coactus
est; et, quum rediisset ex provincia a. Urb. 7o3, bellum civile exarsit, in quo neque magis a. Urh. 7o4 , et otioso esse non licuit. Pompeium enim sequutus post pugnam Pharsalicam, a. Urb..7Oo, Brundusium venit, inde a. Urb. O6 Tusculum et Romam rediit. Quamquam autem inde aba. Urb. 7o7 haud pauca scripsit et rhetorici et philosophici generis; fieri tamen non potuit, ut hos quoque nunc demum libros conscriberet, de quibus scribendis, quum de republica plane desperavisset, ne cogitare quidem potuit. N que aliquis mihi objiciat, fuisse tamen Ciceroni aliquam, brevem quidem, in mediis his turbis reipublicae restituendas spem. Eo enim ipso tempore ita Occupatus fuit, ut otio et
quieti nullum plane diem dare potuerit. Quod vero ait Chapinannus l. c. , fingi his omnibus sermonis habiti
tempus, neque libros nostros Scriptos esse ante annum Urb.
C. 7O9,. quia de Divin. l. c. et in Epistolis ad Atticum de iis non loquatur Noster; id bene resutavit Goer. dicens. sortiores esse rationes psychologicas, quibus ductus eodem anno, quo habitus fingatur Sermo, Scriptum etiam esse librum dixerit, in quo graviter et recens commoti animi manifesta insint vestigia. Tacuit autem illo loco de his libris, quia affecti quidem, neque vero absoluti erant atque Pe politi; cujus rei non desunt vestigia in libro primo, manifesta sunt in libro secundo et tertio. Numerum si quaeris, nihil certius est, quam plures fuisse tribus. Sex suisse libros mihi cum Goer. et Schut2. videtur si)veri simillimum, in qua etiam sententia suit Morabinus. Commode adhibuit Goer. locum, III, ao, 48 , indeque recto
35쪽
emcit, quartum egisse de potestate, quintum de jurs publico, sextum de jure civili ; ut hi dimidiatum librorum Platonis de Legibus numerum emiciant. Quum quintum librum laudet Macrobius Saturnat. VI, 4) , quinque fuisse
libros existimabat Fabricius in Bibl. Lat. l. c. quorum Primi argumentum fuerit de fonte legum omnium jureque naturae; secundi leges de religione; tertii de magistratibus; quartus egerit de potestate magistratuum; quintus de jure populi romani. Quod item Wagnero placebat, qui laudat ad hoc probandum lib. I, cap. 5. Quum Octo placuisset fuisse libros Davisio sq. v. in praef. , ei adstipulans Hulsemannias haec eorum argumenta fuisse existimabat : primi de religionibus, s . de rebus divinis; secundi de magistratibus; tertii de responsis prudentum; quarti de jure militari; quinti de iudiciis; sexti de stipulationibus et contractibus; septimi detestamentis; octasei argumentum fuisse credebat principia juris. Hoc vero est hariolari. Ad inscriptionem quod attinet, eam nos iustam esSe CT
dimus, quae dudum recepta invaluit, atque in omnibus sere libris manu scriptis legitur, de Legibus, quam sine dubio, ut librorum ipsorum formam, ad normam Platonici operis Nοαοι, περὶ Μοαοθεσίας effinxit. Quid quod etIam Chrysippus, quem in philosophica horum librorum parte in primis sequutus est Noster, librum περὶ Μομου scripserat si)y In uno tamen Cod. IIS quum Turnebus invenerit inscriptionem, Dejure ciuιli et logibus, Bathius ex I, 4, 5, 6, Io, Ia, a I; II, I, I 8, colligit, posse hos libros inscribi vel ita, vel ut plerumque inscribuntur, vel de jure cirili, vel denique de jura
et legιbus. Nobis recepta eademque simplicissima ratio Optima videtur. Ciceronem si concedis non absolvisse hos libros, concedas etiam oportet eos ab ipso auctore non esse editos, Sed post obitum ejus demum lucem vidisse. Qua in sententia r CL Baguel de Chrysippo, S CXXV, p. 333, coli. S CXXVI, P. 334.
36쪽
plerosque omnes eorum interpretes et suisse et esse video. Neque alia est causa, unde clarius intelligatur, cur ipse Noster nusquam hujus operis meminerit, neque eo loco,
ubi id potissimum exspectes s de Div. II, 1 ); itemque cur
ne Ciceronis quidem aequalium aliquis ejus mentionem
Illud autem mireris, quod inter viros doctos non Constat, utrum Prooemium habeant hi libri, an non haheant; quum id primo obtutu in oculos in urrere debeat. Factum tamen est, ut Turnebus in primo commentario iustum ti rum librorum esse prooemium prima libri primi capita diceret ; in eo, quem nos ad calcem hujus editionis addidimus, exordium periisse contenderet. Prooemium deesse statuunt item Bathius et Schutzius, qui inde potissimum colligunt, hos libros a Cicerone non esse absolutos, nedum editos. Nobis cum Fabricio, Goerenato, A. Maio in Praef. ad Cic. de B ep. p. II, aliisque non deesse videtur Prooemium. Quae enim in principio libri primi ponuntur quaestiones de poesi Ciceronis et de historia ab eo conscribenda, justi prooemii instar possunt haberi: quod vero subito inducuntur dialogi personae colloquentes, in hoc ipso plans
Platonem expressit Noster, quod in his cum maxime librisse sacere voluisse testatur, ita, ut manifesto Platonicarum Leguin exordium ante oculos habuisse Noster appareat. Quare etiam non moramur Hulsem annum, qui philosophiae laudein, quae est in fine libri primi, esse prooemium Verum nostrorum librorum, ab epitomatore in finem rejectum , contendit. Denique, ut a rebus externis ad interiora, eaque extremo loco consideranda, transeamus, disquirendum est de argumento ipso, quod ad materiam et ad formam. Et sor
t) Quod in Epistolis ad Attἱetim titilla librorum de Legibus inentio fit, id
inde saettim recta existImat sebiitrius, quod annorum I Oo et Ior nullas exstant epistolae ad Atticum aeriptae, qui fortasse eo tempore cum Cicerone in urbe fuit. Quod ipsum firmare ait opinionem, hos libros aeriptos esse a. U. I.
37쪽
mam quidem librorum Platonicam esse s quantum videlicet oratorium Ciceronis ingenium ad eam posset accedere ), nemo facile infitias iverit. Materiam de jure ac lege naturali
sumpsit a Stoicis, a Chrysippo potissimum si , in cujus
libro περὶ est fere totum libri nostri primi argumentum. Quod vero Noster Chrysippum nusquam fere, nisi reprehendendi causa nominat, id inde factum existimamus Cum eren Zio, quia ejus formam, quippe minus probam, quum probare non posset, imitari noluit. Idem vir doctus accuratius do Ciceronis cum Chrysippo eonvenientia exposuit, quod neque repetere voluimus, et unusquisque nunc facilius etiam Cognoscere potest, Chrysippi fragmentis in libro, quem modo laudavimus, collectis. Illud solum monemus, Stoicis notiones Dei, naturae et legis suisse quasi synonymas; quod item reperimus esse Nostro sa). Leges autem ipsas Noster in libro secundo et tertio petivit e cognitione
rerum publicarum quum aliarum, tum potissimum romanae. Persuasum enim ei erat, non quidem omnibus numeris esse abSolutam eam, quae antiquitus obtinuerit, reipublicae romanae formam; sed seri tamen posse, ut ex tanta rerum
omnium perturbatione hoc, quo in his libris demonstratum ibat modo, respublica emergat. Qua in re si quis forte
reprehendat Ciceronem, quod romana instituta, eaque re obsoleta, quasi optime constitutae reipublicae exemplar Proposuerit, quae a civitate, qualem philosophus sibi fingere possit, tam longe absint: is primum meminerit, Cio ronem Romanum esse, qui quibus aucta fuerat respublica patrum moribus disciplina et institutis neglectis, eamdem collabentem videret; romanum dico hominem, quibus ea potissimum placerent probarenturque, quae ad vitae usum
38쪽
converti, et re lactisque effici possent; eum denique, qui, quum ad Platonicam subtilitatem adscendere Neque posset, neque vellet, ne id quidem spectaret, quod ipse reapse ut persectionis quasi finem agnosceret, sed ea monuisse satis haberet, quae reipublicae jamjam vacillanti et collabenti
Exposuimus breviter, quae nobis de his libris praemonenda Visa sunt, rationibus, quibus ducti sive cum aliis sentiamus, sive ab iis recedamus, adumbratis potius, quam copiose explicatis : ita tamen, ut jam judicare possit unusquisque perlectis his Ciceronis libris, quatenus Engethron-nerus Verum viderit, qui contendit, primum non magis Stoicam esse primi libri materiam, quam Socraticam , deinde ipsa Stoica a Nostro non simpliciter, sed ut ab Academico esse recepta, denique materiam horum librorum aeque ac ipsam libri formam, Platonicam potius, vel vere Ciceronia nam eique propriam eSse. G. H. M.
In optIma Introductione, quam Goerengitra horum de Legibus librorum editioni praeposuit, praeterquam supra memoratas q aestionea de auetore, temPore, etc. agitavit, quaesivit quoque de veteribus auctoribus quoa Noster imitatus fuerit. Quem locum exscribere operae Pretium est:
α Sed properamus ad ultimum locum, de quo, quaerendum esse, diximus : α quos Veterum maxime auctor his in libris imitando sequutus sitis. Non autem jam de illa satis acri lite agimus, quae olim inter Turnebum aliosque disceptata est. Facile vicit et ipsa rei veritas, et accurata illius defensio, clareque intellectum est, α in rebus auctorem Stoicos Sequi, in Verbis autem, et reliquo horum librorum habitu , Platonem .: ut nunc quidem ille se ad deridendum
propinarit, qui eorumdem auctorem unius Platonis exemplum in rebus etiam sequutum esse statuat. Ipsa enim hunc
auctoris verba convincent, quibus ita Quintum loqui fecit,
39쪽
II, 7, 17: in hoc admodum delector, quod in aliis rebus, aliisque sententiis versaris, atque ille Plato): nihil enim tam dissimile, quam vel ea, quae ante dixisti, vel hoc ipsum legis exordium. Unum illud mihi videris imitari, orationis
genus u. Quod igitur quum pro certo et ConceSSO Ponimus, hoc nobis docendum relinquitur: . qua ratione ille Platonis exemplo utatur; quemque potissimum Stoicorum, et
. Nullo autem alio libro tam quasi alienus a se Cicero Videtur, quam in his nostris. In dialogi enim scena, dispositione, et reliquo apparatu, ita Platonis vestigia legit, ut in hoc uno sibi placuisse videatur. Tres utrinque ColloCutores, per spatia silvestria ambulantes, interdum residentes, uno aestivo die totam de legibus quaestionem siC absolvunt, ut primo de lege et jure in universum, tum de singulis legibus, prooemio et laude legis ubique adjecta, disserant. N que auctor in his quasi extremis imitationis lineis acquiescit; sed coloribus etiam Platonicis ea exornat, in quibus SuuSesse dici possit. Cons. I, I, 3; ΙΙ, 3, 6, etc. Taceo denique
tot loca ex ipso Vel versa, vel brevius indicata, vel tacite accommodata; aliaque, quae huc trahi possint, unde pressior ubique hujus imitatio appareat. Nihilo tamen minus ea ipsa tam facilis et nihil coacta, tam ingeniosa Solersque reperitur, ut illa Platonis auctor prorsus sua fecerit, incertusque haereas, exemplum , an formam ab exemplo expres-Sam, magis mireris. Ipsa Vero verba, et totus sermonis
tenor, ita Platonis sunt, ut in his paene continua serie Platonica dicendi ratio, quod in paucis modo fecimus, doceri possit. Quid p auctor ipse veritus est, ne ista nimia viderentur ; ideoque se in tertii libri initio excusari inde
. Sed quum Cicero in externa horum librorum quasi facie et sorma Platonis ubique vestigiis insistat, totus tamen in rebuS, quas tractat, diversus est: in his enim Stoicum agit; ut fere in omnibus solet, quae ad morum doctrinam refe-
40쪽
runtur. Quem vero Stoicorum principem in his ille maxime sequatur, hucusque parum quaesitum est, quamvis ista res quaestione haud indigna videatur, Stoicis ipsis plus minus inter se discrepantibus. Chrysippum putamus; et rationes, cur ita putemus, haud improbabiles, hae sunt. Scripserat primo hic ipse librum περὶ Vόμου, cujus initium, quod servatum est, proxime huc pertinet. Cons. Digest. I, tit. 3, leg. 2. Chrysippus sic incipit libro, quem secit, περὶ ἀμου. o
reeiviέω, . En tibi his in Chrysippi verbis fere totum libri primi argumentum i Maxime vero cf. II, 4, 8, 9, ro; quippe
quae paene ex his fluxisse et interpretata osse videantur. Quibuscum si alia Chrysippi loca contuleris, idem etiam magis. Vid. Plutarch. de StoicC. Repp. p. Io D, C, ex illius tertio
του κοσμου διοικησεως. EX his, ut alia, ita hoc etiam intelliges, cur Cicero a deo, hujusque rerum omnium gubernatione omnem disputationem ordiatur. Cons. I, 7, 21, 22, 23 7. Idem, ibid. pag. Io 38, D, ex tertio Ch Si P P. περὶ λκαιοσυ,ης.
talia, Chrysippum quoque in illo de lege libro tractasse,
maxime verisimile est, quum inter Se Cognata Sin , et quodam communi vinculo cohaereant. Eadem igitur quum in primo Ciceronis de Legg. libro, Secundique initio tractata Diuitigod by Cooste