Vita SS. Patriarchae Romualdi Camaldulensium fundatoris per Sanctnm Petrum Damianum descripta

발행: 1666년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

laude, quam magnus vir gloriosius Magister eorum fuerit, demonstremus 3 quate. nus dum celsitudo citentium auribus sidcilium insonat, quam excellas Doctor eorum fuerit, ex schola, quam tenuit, innotescat, '

De S. S. Damne, ct Benedicto Martyribus.

Cti A P. XXVIII.

bitante Bus clauus Rcx preceS Imperatori direxit, ut sibi spirituales viros miti rei, qui Regni sui Gentem ad Fidem vo- Carent. M ox Romualdum Imperator a greditur, & concedi sibi de suis Monachis, qui illuc destinari utiliter valeant, deprecatur . Ille vero nullistiorum hoc praecipere Veut ex praelationis auctoritate voluit, sed in eorum voto ponens, siue manendi, siue abeundi, eis optionem dedit. Ignorabat enim ex tam metuendo negotio voluntvrem Dei, & ideo non illud suo,sed fratrum potias arbitrio committebat. Interrogam re igitur cos, & humiliter obsecrante , tan- dem duo solummodo sunt sex omnibus inuenti, qui se ultro ad eundum promptos offerunt. Quorum unuS IoanneS, Benedi

ctus alter vocabatur . Hi itaque ad BuS

62쪽

clausi euntes in eremo prius,eo substent te, manere coeperunt,& Vt pnedicare posmmodum possent. Sclauonicam linguam laboriose discere studuerunt. Septimo ucro

anno, cum iam loquelam terrae plene cingnoscerent, Vnum ad Romanam Vrbem

Monachum mittunt, & per eum 1 summae Sedis Antistite praedicandi licentiam piniunt. Iniungunt etiam,vi nuncius ille albquos secum de B .Roinualdi fratribus d ceret, Qui cremiticae conuersationis edocti,

cum eis simul in Sclauorum partibus livi bitarent.

Busciauus autem volens coronam suit Regni ex Romana auctoritate suscipereis, praedictos venerabiles Viros obnixa coepit supplicatione deposcere, Ut ipsi plurima eius dona Papae deferrent, & coronam sibi a Sede Apostolica reportarent. Qui R gi petioni assensum penitus denegandes, dixerunt z Nos in sacro ordine positi sumus tractare nobis 1ςcularia negocia minimo ilicet: & ita relinquentes Regem ad cella reuersi sunt. Quidam vero Regis agnosscentes consilium, sed quid sancti Viri res ponderint, ignorantes copiosum auri pOR' - GS, quod mittendum Apostolico: fuerar, secum eos detulisse ad cellulam opinati sunt, Deinde intra seco qntione pacta condicunt, v t noctu eremum latenter ino

63쪽

gressi, & monachos interficerent,& pecuniam asportarent, Quos cum Beati Uiri tetantes irrumpere persensissent, aduentus eorum calidam protinus agnoscenteS,Con. fessionem inter se facere, & sanctae Crucis . se coepere Vexillo munire. Erant autem ibi. duo pueri eorum obsequio ex aula Regia deputati, qui proiit vires dabant, stare pro . Sanctis, & furibus resistere ni si sunt. Fures vero reperto tandem aditu irruenteS,Cxtra ..ctis gladiis OmneS pariter occiderunt.Tunc thesauriim anxie perquirentes, sed euertis omnibus nihil inuenientes, ut tanti reatus ierimen obtegerent,& humana suspicio no. armis, sed flammis potius, quod factum fuerar, deputaret, cellam incendere,& ipsa conati sunt Martyrum cadauera conflagrare. Sed admoti ignes amissis naturae viribus, nil omnino consitimere vllis hominu sudijs potucre. Ita enim eos ipsa etiam pa-aietum materies repellebat, ac si pro lignis durissimi silices essent. Frustrati itaque fures in fugam se conferre nituntur, sed &hoc illis G diuina prouidentia denegatur. Tota siquidem nocte per fruteta nemorii, per latitudinem saltuum, per Opaca silua- . Tum viam anxiati sunt quaerere,qua tamen nullatenus valuere errabundis vestigijs imuenire. Sed neque pugionta in vaginas r

64쪽

vero Sanctorum iacebant corpora copiosulumen usque in diem splendescere, & dulcissima Angelicae cantilenae non dolijt sua

Adveniente autem die, quod factu fudirat, Regem latere non potuit. Qui illico ad Cremum cum numerosa populi multi nid, ne festinauit, & ne fures euaderent facta corona hominum totam siluam undique circumcinxit. Qui tandem reperti sunt manifesti criminis rei,& ad gladios suos adhuc. diuina ex ultione ligati. Rex autem quid de eis faceret, habita consideratione deli beratas, hoc posset O decreuit, ut nequaquam eos, sicut merebantur, occidi praeciperet , sed ferreis catenis vinctos ad sepulchra Martyrum destinaret, quatenus aut ibi usque ad obitum in vinculis miserabibliter viverent, aut si sanctis Martyribus albter videretur , ipsi eos sua misericordia liberarent. Qui cum ad Sanctorum tumulti fuiment ex praecepto Regis attracti, mox

ineffabili diuinitatis omnipotentia fractis sunt nexibus absoluti. Deinde facta super corpora Sanctorum Basilica, innumerabi lia non solum tunc, sed & nunc ibi fiunt ex diuina virtute prodigia.

65쪽

De Monacho per Angelum de careere liberato. i

C A P. XXIX.

custodiri praeceperat, ut si Busiclauus Roma m nuncios mitteret, in eius illico ma- nibus deuenirent. Monachus ergo, qui . nu per missi is a sanctis Martyribus fuerat, demum captus est, & mox carcerali custodiae mancipatus . Nocte vero illum Amgelus Domini in carcere visitauit, & com summatos esse eoς, quorum legatione fuimgebatur, admonuit: statimque aperto di-- innitus carcere, praeparatum sibi essis nauigium in fluuio,quem transis iturus erat, asseruit. Quo

festinans Monachus Angelicae pro missionis

Fidem

Veram esse

IMperator autem Heinricus Busclaui consilium non ignorans, undique vias

66쪽

De Monasterio functi Adelbenti constrvcto ict prophetia S. Romualdi aduersus

Vm moraretur autem Romualdus adhuc in Pereo, Imperator Otto Monasterium ibi ad honorem S. Adelbediti, eo suggerente, construxit, cui contigua Classensis coenobii praedia contulit. & ea

sibi ex Fiscali possessione in Firmensis Mo

narchiae partibuS recompensavit. Abbate ergo illic ex Romualdi discipulis constituto, & fratribus aggregatis, coepit eos Ro- inualdus sub magna tenere custodia,& doceba eos sub regulari vivere disciplina . Praecepit etiam Abbati, Ut in eremum secedens, per totam hebdomadam in cella consisteret: diebus vero Domiuicis fratres ad Μonasterium veniens, visitaret. Qui sancti Viri iussa contemnens, coepit Bec lariter vivere, & pede operis semel exorbitante a rectitudinis tramite, liam longius declinare. Videns ergo Romualdus quod, - secundum suae voluntatis ardorem ibi laborare non posset, Regem protinus ad ijt, ct acceptae promissionis exactor, Vt Romonachus neret , insistere vehementius

67쪽

e pit. At ille facturuinis quidem , quod

exigebatur, asIeruit, si tamen prius Roma. quae sibi rebellabat, impeteret i & ea deuicta, Rauennam cum Victoria remearet. Cui Romualdus, si R Cinam inquit, ieris, Rauennam ulterius non videbis: & apertissime illi mortem propinquam esse dinnuncianS, quia eum reuocare non potuit, proculdubio de eius certus interitu, dum Rex Roinam properat, Romualdus Πν uim ascendenS , ad Civitatem Parentium tranSfretat. B ex itaque secundum beati Viri prophetiam, vix a Roma reuerti inc1piens, mox languore correptus, apud Pae ternum defunctus est . . L

Vbi gratia perfectionis S. Romurido diuinitus est concessa.

C A P. XXXI.

R Omusdus alitem tribus annis in pa

rentinae ciuitatis finibus habitans, in uno Monasterium construxit, j& Abbatem in eo cum fratribus ordinauit, in duobus vero inclusus mansit. abi nempe ad magnae perfectionis cumulum pietas ibi una diuina prouexit , ita ut sancto assi tus Spiritu, & nonnulla ventura projicinret , & multa veteris , ac noui Testamenti O

68쪽

S. ROM VALDI. Sp

ti, occulta mysteria radijs intelligentiae penetraret. Anxiabatur autem ibi aliquando in lachrymas erupere, sed nullo Valebat conanime ad contriti cordis compuntionem venire. Factum est ergo quadam i

die dum in collula psalleret, ut in hunc. psalmi veri siculum incidisset: Intellectum tibi dabo, & instruam te in via hac, qua

gradieris, firmabo super te oculos meos. Repente igitur tanta libi lacrymarum essu-sio orta est, & ita mens eius ad . intelligendas diuinae Scripturae sententias illustrata: ut ex codem cie, & deinceps quamdiu. vixit, & quandocumque Voluisset, uberes sibi lacrymae facillime fluerent, lapi rima illum Scripturarum mysteria non laterent. Frequenter enim tanta illum diuinitati s contemplatio rapiebat, ut quasi totus in lacrymas resolutus, aestuante inenarrabili diuini amoris ardore , clamaret: Chare Iesu chare, mel meum dulce, des,derium ineffabile, duleedo Sanctorum , suauitas Angelorum,& coetera huiusmodi,

quae ille sancto Spiritu dictante in iubilum

pr oferebat; nos humano sensu exprimere talia non valemus. Sicut enim Apostolus dicit: Nos sicut oportet, orare nescimus-

sed ipse Spiritus orat pro nobi, gemitibus inenarrabilibus. Et ideo Romualdus Missam celebrare coram pluribus numquam

69쪽

6o VITA

volebat, quia se a lacrymarum inundantia Continere non poterat. Vnd e etiam possmodum prae nimia iam consuetudine Vir simplicis animi putans gratiam sibi diuinitus praerogatam, omnibus csse concessam, dicebat plerumque discipulis. Cauete ne multas lacrymas effundatis, quia & visium minuunt, & verticem laedunt. Vbicumque autem Vir sanctus habitare disponeret, Oratorium cum altari primitus intra cὀllulam faciens, deinde se recludens, aditum damnabat.

Dr prophetia S. Eomualdi, disic putorum praenumciauit

aduentum.

CAP. XXXII.

MIserunt aliquando ad illum fratres,q ui morabantur in solitudine, q uae

Bifurcum dicitur, consiliu flagitantcs,quae . liter conuersari in eremo deberoer, quali ter diabolicis impugnationibus resistere se potuissent. Quorum nuncii cum ad Monasterium, a quo Romualdi cella longius aberat, peruenissent, illico venerabilis Vir per spiritum eorum cognouit aduentum,

'praecepitque Abbati Anioni, qui sibi tunc assistebar, dicens: Vade,& pulmentum fratribus

70쪽

S. ROM UALDI. 61 tribus praepara, qui de longinquis partibus

aduenerunt: Qui continuo coepit eum deridere, & dicere: Quia vere falsus Pr pheta esset. Postiemo tame vel ut coactus ad Monasterium veniens, eos, quos Vir sanctus praedixerat, orantes iam in Ecclesia reperit. Quos videlicet Romualdus multo sal utaris doctrinae sale condiuit,multis denique contra antiqui hostis insidias virtutum armis iustruxit, & postquam eos de omnibus subtiliter docuit , cum multa COS ad eremum alacritate romisit. De reditu eius d Parentis , O nautis eius meritis de periculo

C A P. XXXIII.

Α Lio quoque tempore rursus p dicti

fratres ad eum nuncios dirigunt, dc de eadem re consilium maiori adhuc anxietate requirunt. Quibus Vir Venerabilis ait: Ego nunc libellum de pugna dae' monum scribo, quem Vobis, cum redieristis, dabo, vel certe ipse vobiscum forfi-tantvenio. Hoc illi audientes, protinus in faciem se prosternunt, & ut cum illis ire dignaretur, importuna admodum sup'

plicatione deposcunt . Aὶtera vero di

SEARCH

MENU NAVIGATION