Vita SS. Patriarchae Romualdi Camaldulensium fundatoris per Sanctnm Petrum Damianum descripta

발행: 1666년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

iturum se cum eis incunctanter asseruit, &vt navim inquirerent, iussit. Audicias hoc Parentinus Episcopus nimio moerore perculsus est. Inueniens quoque monachoS propter nauigium discurrenteS, multis co- tumeliarum eos dehonestauit iniuriis. Hoc

etiam cunctis iuxta portum manentibuSpromulgauit edictum, ut quicumque RΟ-mualdo navim dare praesumeret, ipse quo que Una cum ipso irrevocabili profectione demigrans, Parentium ulterius non red, rct . Festine igitur nuncius ad Pol ensem Episcopum mittitur, Ut beato Vim nauigium mittere non moretur. Spepe namque prςfatus Episcopus adhortarus illum

fuerat, ut nequaquam de cetero in tam

Obscuro recessu inclusius lateret, sed illuc potius se conferret, Vbi animarum lucrumco piosius facere potuisset, ne videlicet sicut carbo soli sibimet arderet, sed magis, ut re vera lucerna super candelabrum posita, omnibus, qui in domo Dei sunt, radios suae lucis infunderet. Dum igitur nuncius, qui missus fuerat, cxpectaretur ; Romualdus his, qui secum Crant,fratribus ait: Noueritis proculdubio, quia frater ille tardius veniet, & in alia naui nos ire prius quam ille reuertatur,opo tet . Adussiente autem sancto die Domi

nico , in ipso primae lucis crepusculo dixit

72쪽

a 11ltenti ubi cuidam flaim, nomine Ingebberto, qui postea Archiepiscopus in Gemtibus f ctus est; Respice, inquit, procul in

a anuc spatijspari aduersu nos velocitate tendentes, quar um nos definite debet una susci pere. Qui curiosius i ii tendens, & expansis oculorum radijs solli cite cucta perlustrans, aliquod remigandi signum omnino Videre non potuit iAt cum dies iant iamque claresceret, ecce extremo videt intuitu duas nataes eminus aduentantes, &prae nimia adhuc longinquitate, quasi totidem Volucres app retes. Quibus tandem subeuntibus portum , interrogati remiges, utrum Romualdum cum suis in propria Velleat naue suscipere, i noua mox repleti laetitia, se & su omnia in plus potestatera constituunt, & beatos se fore tam pretiosis margaritae pondere prositentur . Illo itaq; die minas aeris sormidantes ire n*j uerunt. Roinualdus autem exhortatus est eos, ut statim in spe diuinae gratiaeliter inciperent, spondens Cis, quia nullum omnino periculum substinerent. Illi tamen tota die ibidem commorantes, nocte nauigare coen runt . .

Circa diluculum autem subito venti is' uiunt, tempestas oritur, mare ab imo fum rdo versatur. Iam vero furentes

prin

73쪽

procelle ipsos quoque remiges transvolat& nauim hinc inde concutientes, totas pq- ne tabulas laxant. Videres itaque homines, alios q uidem se ad natandum exuere, alios vero diuertis se palustribus rei Careo , quosdam autem, ut supernatoe fluctibus possent, remos, aut lignum aliquod illictu tenere. Cumque in tanto discrimine non iam dubiu disperatis omnibus naufragiuimmineret, illico Romualdus ad solita vi- 'delicet orationis armamenta cucurrir, &reclinato paululum capitio, capite deueXo

in gremium, preces sub silentio ad Dominum fudit: deinde Ansoni Abbati, qui co: minus assidebat, secure praecepit, dicens

Denuncia nautis, Ut nequaquam timeant' ,

sed omnes se incolumes euasuros absque ulla penitus ambiguitate cognoscant. Vix modicum post hoc, & ecce ultra omnium spem absq ue ullo humano studio ipsa seonauis dirigit, & mox in portum Capreolae ciuitati. delapsa, celeriter subintrauit. Tucomnes liberatori . Deo dignas reserunt gratias,& manifeste se de faucibus mortis ereptos Romualdi meritis profitentur.

74쪽

C A P. XXXIV.

V En iens itaque Romualdus Bifurcu,

visis omnium fratrum cellis, quia Iupet altione quadam ambitiosis videbam tur, in nulla earum habere hospitium vωluit, nisi in illa solumodo in qua Petrus Vin 'eius discipulus habitabat ; Vir iquidem mirabilis abstinentiae , multaeque ratremitatis, qui cellulam sibi ad o Haliarionis exemplum Vix Vmquam largiorem fieri quatuor cubitis permitte-Dat. Referebat autem postea idem vendirabilis vir, quia dum B Romualdus cuinipio maneret, & psaImos uterque inter se vicariis versibus alternaret,iricies in nocte, vel eo amplius se Romualdus ad requisita naturς ire simulabat, quoniam afluentiu lacrymarum inundantiam, atque singultus cohibere non poterat. Cumque ibi Romualdus aliquandiu morarerur, Sc fratres non solum de spirituali certamine, Verum etiam , ut sibi Abbatem praeferrent,& communia cuncta facerent, admone

ret; illi, quia suum habebat unusquisque 'rustentatorem, & prout cuique libuerat proprij sequebatur arbitrij libertatem, RO

75쪽

66 VITAmualdi praecepta suscipere non lanagnope

re curati ruit.

De aduentu eiusdem ad Vallem de Castro, multo anima rem fru- per eum facto.

XXXV.

ROm ualdus tergo sterilitatis impatiens

anxia cςpitauiditate perquirere, ubi terram potui siet ad proscrendo S. animaru fructus idoneam inuenire. Misit ita tu nuncios ad Camerinae prouinciae Comitcs Q ii audito nomine Romualdi, nimio rc-pleti gaudio, cuncta suae virtutis ossecunt Praedia, non modo siluarum, dc monti umised si sibi etiam placeret agrorum. Postre-- repertus est in eorum possessione locus eremititicae conuersationis Catis cogruus, montibus undiquθ vallatus', & silvis. In medio vero ampla quaedam planicies non solum proserendis frugibusxapta, sed perspicuis etiam sentium aquis irrigua . Hic itaque locus vallis de Castro antiquituS vocabatur, ubi iam parua erat Ecclesia in qua conuersarum quarumdam mulierum Videbatur esse conuentus. His itaque loco cedentibus constructis cellulis illic habitu e cum suis discipulis, vir venerabiliS ccu

76쪽

pit. Ibi intem quantos animarum fructus petillia Dominus acquisierit, quis valeat, vel atramento describere, vel lingua pro 'ferre 3 Cepere namque homines adpen, rentiam hinc inde confluere, sua pauperibus misericorditer erogare, alii seculti m omnino relinquere, & ad sanctς conue sationis ordinena, spirim fervido festinare,

Erat enim Vir beatissimus quasi unus de Seraphim,quia & ipse flamma diuini amo

ris incopara bili ter aestuebat, & alioS quocumque pergeret, sanctae praedicationis facibus incendebat. Saepe namque dum praedicationis Verba proferrct, tanta ill compunctio in lacrymas excitabat, ut sis bito interruptum sermonem relinquens, aliquorsum repentino impetu velut amens

aufugeret. Na & si quando cum fratribus equitabat, longe post alios venienS , semperque psallenS nihilominus ac si in cellam resideret, iugiter lacrymas effundera non

Inter caeteroS autem praecipue singulares Clericos,qui per pecunia ordinati fuerant, durmima leueritate corripiebat, &eos nisi ordine iponte desereret omnino damnabiles, & haereticos asserebat. Qui nouarn rem audienteBoccidere illum moliti sunt. Per totam namque illam Mona chiam, usque ad Romualdi tempora, Vul'

77쪽

68 V ITA

sata consuetudine, Vix quisquam nouerat; Simoniacam haere sim essC peccatum . Qui dixit eis: Canonu mihi libros afferte, &virum vera sint. quae dico, vestris attestam tibus paginis comprobate . inibus itaque diligenter inspectis ,& crimen agnoscunt,& errata deplangunt. Constituit itaque Vir sanctus plurcs CanonicoS,& Clericos qui laicorum more saeculariter habitabant, Prς politis obedire, & communiter in congregatione iuuere docuit. Nonnulli quoque Epitcopi , qui per Simoniacam haeresim sacras Sedes inuaserant, ad eum causa paenitentiae concurrebant, Qui etiam V nerabili Uiro se committentes , & Episcopatum termino statuto deserere, & ad sanctae conuersationis se promittebant ordine festinare . Ex quibus tamen Vir sanctus quamdiu vixit, nescio si vel unum conue tere potuit. Est enim venenata illa haeresis, prae sertim in Episcopali orain tam dura a& ad conuertendum rigida,ut semper prinmittens, semper de die in diem producens, atq ue in futurum procra stinans, facilius possit Iudaeus

re ad Fidem conuerti, quam

hqreticus latro plene ad poenitentiam

78쪽

De fure , frangentem cellam Gregorij per spirari dit. illaesum dimisit. h

C A P. XXXVI. ΙΝ eisdem quoque partibus Vir sanctus

Monasterium condidit puellarum. Sin lemni quadam die dum Vir venerabilis iblic cum iratribus in capitulo resideret, &eos salutaris doctrinae dapibus satiaret repente ipsum interrumpens sermone,anxiae quadam animaduersione exclamare coepit, & dicere: Agite nunc, inquit, agite. αquantocyus properate , quia iam fratris Gregorii cellam fur frangit hic autem Gregorius Archiepiscopus in Gentibus postmodum consecratus est in qui protinus exilientes ad cellam perniciter currunt, et sure iam parietes infringentem inueniunt. Quem capientes ad magistrum pertrahut, et quid de tam sacrilego raptore facien' dum essct inquirunt. Qitibus Vir sanctus c pit hilariter dicere: Et ego, fratre gnOro, quid de tam malo homine possimus facere. Eruimus sibi oculos 3 sed postea non videbit. Incidimus ei manum 3 sed amplius non laborabit, ac per hoc forsitan fame peribit. Si pedem truncamus, ambu E 3 lare

79쪽

lare non poterit. Sed Intro cum minate, & cibum illi prius apponite, v t o uid de cofaciendum sit, interim peptractemus. Et ita Vir sanctus exultans in D omino, postquam cibari latronem fecit, deinde mode- ste correptum, & dulcibus verbis admoni-rum, redire ad propria in pace permisit. De Monasterio Vrbis veteris, quod construxit.

C A P. XXXVII.

Postremo dimissis in valle de Castro

nonnullis de suis discipulis, ad regionem se Vrbis veteris contulit , & in posses sone Pharulphi :Comitis Monasterium , multis quidem suffragautibus, i d eo ma xime expensas praebente, consti uxit. Tan' tus namque in sancti Viri pinctore faciendi fructus, ardor incandue i, Ut estςctis nil ι quam contentus, dum alia faceret, ad fa- lcienda mox alia properaret; adeo ut puta' lretur totum mundum in eremumν velle conuertere,& monachico ordini omnem

populi multitudinem sociare. Multos de- nique illic de seculo abstulit, quos per. plura sacra loca diuisit.

80쪽

. De silio Comitis. qui Oecum post mose

C, A P. XXXVIII.

Nonnulli quoque nobilium filii, com

temptis parentibus ad Virum be tis Iimum fugiebant Ex quibus etiam filius Guidonis Comitis fuit, qui in ipsa pu ritia non'longo tempore postquam mona- chus factus est, ad mortem veniens , vidit duos iniquos spiritus , quasi nigerrimos vultures terribiles in se oculos infigentes. Cumque hoc assistenti sibit B. Romualdo puer ediceret, protinus addidit: Ecce Magister, tanti nuc Aethiopes intrant, Vt iam totum aedi ficium repleant Exhortatur autem, Ut confiteretur quid deliquisset, hoc solummodo crimen felix ille peccator cumagno terrore confessus est, quia iussus fuerat a Priore, nescio quot scopas accipere, quas nec dum acceperat. Roinualdo igitur sibi tanti facinoris veniam indulge te in pace defunctus est. Postera vero die caecus quidam, prςbendarius videlicet Patris eius, ad sepulchrum illius venit, & altiori voce clamauit: Ν Dcmine, inquit meus, si cum Deo es ,sicut eredo , prCCC

SEARCH

MENU NAVIGATION