C. Julii Caesaris de bellis Gallico et Civili Pompeiano: nec non A. Hirtii ...

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

tur, non legumina recusabant pecus vero, enus rei summa erat ex Epiro copia, magno in honore habebant.

XLVIII. Est etiam genus radicis inventum ab iis, qui fuerant cum valerio, quod appellatur Chara quod 3d. Inistum laete multum inopiam levabat. Id ad similitudinem panis essiciebant. Mus erat magna copia. Ex hoc effectos panes, quum in culloquiis Pompeiani famem nos, yris objeetarent, vulgo in eos jaciebant, ut spem eorum

minuerent.

- XLIX Iamque frumenta maturescere in*piebant atque ipsa spes inopiam sustentabat quod celeriter se habi-

Iuros copiam confidebant. Crebroque voces militum in viailiis .colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros; frequenter etiam ex perfugis cognostehant, equos eorum vix tolerari, reliqua vero jumenta interiise uti autem ipsoavaletudine non bona, quum angustri loci, et odore tetro, et multitudine cadaverum, et quotidianis laboribus insuetos operum, tum aquae summa inopia effectos Q ormnia enim flumina atque omnes rivos, qui ad 're pertine-hant Caesar aut averterat, aut magnis operibus obstrux Tati Atque, ni erant loca montuosa et ad specus angustiae vallium, has sublicis in terram demissis praesePsexat, terramque aggesserat ut aquam continerent. Itaque illi necessario loca sequi demissa ac palustria, et puteos fodere, cogebantur. Atque hunc laborem ad quotidiana Pera addebant: qui tamen fontes a quibusdam praesidiis mherant longius, et celeriter aestibus exarescebant. At caesaris exercitus optima valetudine summaque aquae copia

utebatur tum comme/tus omnigeuere, Praeter frumentum,

abundabat quibus quotidie melius succedere tempus, m joremque spem maturitate frumentorum proponi videbant. L. In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur. Illi, quum animadvertissent ex g. libus, noctu cohortes nostras ad munitiones excubare, silentio aggressi universas intra multitiidinem sagittas comjiciebant, et se confestim ad suos recipiebant. Quibus re- hus nostri usu doliti, haec reperiebant remedia, ut alio loco ignes facerent, alio excubarent. 4LL Interim certior factus P. Sylla, quem distedens cactris Prasiecerat caesar, ausili cohorti velut cum legioni-

262쪽

bus i cujus adventu facile sunt repulsi Pompeiani. Neque vero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt:

primisque dejectis, reliqui se verterunt, et loco cesserunt. Sed insequentes nostros, ne longius prosequerentur, Sylla revocavit. At plerique existimant, si acrius insequi voluisset, bellum eo die potuisse finiri Cujus consilium reprehendendum non videtur. Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris. Alier omnia agere ad praescriptum alter libere ad summam rerum consulere debet. Sylla a Caesare castris relidius, liberatis suis, hoc fuit contentus, neque proelio decertare voluit quae res tamen fortasse aliquem reciperet casum; erimperatorias sibi partes sumpsisse videretur. Pompeianis magnam res ad . receptum dissicultatem asserebat Nam ex iniquo progre si loco in summo constiterant. Si per declive sese reci-

Perent, nostros ex superiore insequentes loco verebantur. Neque multum ad solis occasum temporis supererat Spe enim conficiendi negotii, prope in noctem rem deduxerant. Ita necessario, atque ex tempore capto consilio, Pompeius tumulum quendam occupavit: qui tantum aberat nostro castello, ut telum tormentumve missum adjici non posset. Hoc consedit loco, atque u communit, omnesque ibi copias continuit. LII. Eodem tempore duobus praeterea loeis p natum est. Nam plura castella Pompeius pariter, distinendae

manus causa tentaverat ne ex proximis praesidiis suecuris

x posset. Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis

sustinuit cohortibus sit, atque eam loco depulit. Alte ooermani munitiones nostr. egressi, ompluribus interse iis, sese ad suos incolumes receperunt. LIII. Ita uno die vi proeliis factis, et ii ad Dyrrhachium, iii ad munitiones, quum horum omnium ratio haberetur, ad duorum millium num*ro ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures. In eo fui numero Valerius Flaecus L. filius, ejus qui praetor Asiam obtinuerat signaque sunt sex militaria relata. Nota tri non amplius xx omnibus sunt praestis desiderati sesin castello nemo fuit omnino militum, quin vulneraretura

quatuorque ex una cohorte centuriones oculos amiserunt.

Et quum laboris sui periculique testimonium afferre vellant, millia giuarum irciter xxx in castellum conjecta

263쪽

Caesari renumeraverunt scutoque ad eum stato Scaevae centurionis, inventa sunt in eo foramina ccxxx. Quem Caesar, ut erat de se meritus, et de republiea donatum Inillibus ducentis seris ab octavis ordinibus ad rimipilum se transducere prohunciavit. Mus enim opera cactellum conservatum esse magna ex parte constabat cohortemque postea duplici stipendio, frumento, ut spectariis militaribusque donis amplissime donavit. LIV. Pompeius noctu magnis additis munitionibus, Teliquis diebus turres exstruxit. Et in altitudinem pedum diu effectis operibus, vineis eam partem castrorum obtexit et v intermissis diebus, alteram noctem subnubilamna fius, exstructis omnibus castrorum portis, et ad impediendum obiectis, tertia inita vigilia, plentio exereitum eduxit, et se in antiquas munitiones recepit. . tolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum, ut demonstravimus, Teceptis, tentandam sibi Achaiam, ac paullo longius progrediendum, existimabat Caesar. Itaque eo Fusium almnum misit, et in Sabinum et Cassium cum cohortibus adjungit. borum cognito adventu Rutilius Lupus, ut Achaiam missus atompeio obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut Achaia Fusium prohiberet. Talenus Del- Phos, Thebas, Orchomenum voluntate ipsarum civitatum recepit, nonnullas per vim expugnavit reliquaseivitates, circummissis legationibus, amicitis Caesaris conciliare studebat. In his rebus fere erat Fufius bceumtus. LVI omnibus deineeps diebus Caesar exercitum in aciem sequum in locum produxit, si Pompeius proelio decertare Vellet ut paene castris Ρompeii legiones sui ji-xet tantumque a vallo ejus prima acies aberat, ut ne in eam telum torn entumve adjici posset. Pompeius autem ut famam et opinionem hominum teneret sc pro castris exercitum constituebat, ut tertia acies vallum contingeret, omnisque ejus instructus exercitus telis ex vallo adjectis protegi posset. LVI l. Haec quum in Aehaia atque apud Dyrrhachrum gererentur, Scipionemque in acedohiam venisse constaret; non oblitus pristini instituti Caesar, mittit ad eum Clodium suum atque illius familiarem, quem ab illo trans-ditum initio, et commendatum in suorum necessariorum

264쪽

numero habere instituerat. Huic dat literas mandataque ad eum: quorum haec erat summa Sese omnia desaee expertum nihil adhuc arbitrari factum, vivo eorum, quos Messit auctores fias rei voluisset quod sua mandata perseere non opportuno tempore ad Pompeium vererentura Scipionem ea auctoritate esse, ut non solum libere, quae Probasset, exponere; sed etiam ex magna parte compellere, atque errantem regere posset praeesse autem suo no mine exercitui ut praeter auctoritat*m, vires quoque affcoercendum haberet quod si fecisset, quaelem Italiae, cem provinciarum, salutem imperii uni omnes aeceptam Telaturos. Haec ad eum mandata Clodius refert. e Primis diebus, ut videbatur, libenter auditus, reliquis a colloquium non admittitur . Castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus infectaquere, sese ad Caesarem recepit. LVIII Caesar, quo facilius equitatum Pompeianumaa Dyrrhachium contineret, et pabulatione prohiberet, aditus. duos, quos esse angustos demonstravimus, magnis operihus praemunivit castellaque his locis posuit. Pompeius. ibi nihil pr 'fiei equitatu cognovit paucis intermissis di bus, rursum eam nav/us ad se intra munitiones recipit. Erat summa inopia pabuli, adeo, ut foliis ex arborib strictis et teneris arundinum radicibus contusis equos at rent. Frumenta enim, quae fuerant intra munitiones sata, consumpserant; et cogebantur Corcyra atque Masenania, longo interjecto navigationis spatio, pabulium sup Portare quoque erat ejus rei minor copra, hordeo ada gere, atque his rationibus equitatum tolerare sed postquam non modo hordeum, pabulumque omnibus in locis,

herbaequeoeseetae, sed etiam fructus ex arboribus defietebat, corruptis equis macie conandum sibi aliquid Pompeius de eruptime existimavit. Lix. Erant apud Caesarem ex equitum numero An hroges duo fratres, ostillus et Egus, Adbucilli filii, qui priticipatum in civitate multis annis obtinuerat, singulari virtute homines quorum opera omnflaua Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His domi ob haseausas amplissimos magistratus mandaverat; atque eos e tra ordinem in Senatum legeddo curaverat; afrosque in

Oassa ta hostibu capim praemiaqut m pecuatariae magnae

265쪽

tribuerat, locupletesque ex egentibus effecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesa em in honore erant, sta e-a.- pud exercitum cari habebantur. Sed freti amicitiacae aris, et stulta a barbara arrogantia elati despiciebant suos, stipendiumque equitum fraudabaes, et praedam minem domum avertebant. Quibus illi rebus permoti uni versi Caesarem adierunt, palamque de eorum injuriis sunt questi et ad elera addiderunt falsum ab his equitum numeram deferri, quorum stipendium averterent. LX. Caesar neque tempus illud animadversionis esse era 3stimans, et multa virtuti eorum concedens, rem distulit zotam illos seeret castigavit, quod quaestui equites haherent monuitque ut ex ima amicitia omnia exspe rent,

et ex praetςritis suis ossiciis reliqua sperarent . Magnam

stamen haec res illis offensionem et contemptionem ad ommes attulit. Idque ita esse quum ex aliorum objectatioribus, tum etiam ex domestico judicio atque nimi con-ιcientia intelligebant. Quo pudore adducti, et fortasse se non liberari, sed in aliud tempus reservari arbitrati, discedere a nobis, et novam tentare fortunant'. novasque exin

Periri amicitias constituerunt et cum paueis collocutiaelientibus suis, quibus tantum facinus com ttere aude-hant primam conati sunt praesectum equitum C. Volu arum interficere, ut postea, bello consecto, cognitum est; ut cum munere atrino perfugisse ad Pompeium viderentur. Postquam id diffellius visundi est, neque facultas perficien-ἀi dabatur, quam Mimas potuerunt Pecunias mutuati. perinde ac datia ac e et fraudata restituere vestent, mulin in coemptis e. s, ad Pompeium transieri ni cum iis,

quoa sui consilii partieipes habebant. LXI. Quos Pompeius, quod erant honesto timo nati, et ῆnstrum liberaliter magnoque comitatu et mullis jumemetis venerant. virique fortes habebantur, et in honore pud Qesarem fuerant quodque novum, et praetin' --εietudinem aeciderat omnia sua praesidia circumduxit, am que ostentavit. 'am ante id tempus nemo aut miles, aut eques a Caesare ad Pompeium transierat quum Paene uotidie a Pompeio ad Caesarem perfugerent vulgo vero in Epiro atque tolia conscripti milites, earumque -- Sionum omnium, quae a Caesare tenebantur. Sed hi,

266쪽

nctum non erat seu quid a peritioribus rei militarisaee- siderari videbatur temporibusque rerum, et spatiis iocorum, et eustodiarum, Varia diligentia animadversa, prout e usque eorum, qui negotiis praeerant, aut natura. aut studium ferebat, haec ad xompeium 'omnia detule t. LXII. Quibus ille cognitis, eruptionisque jam ate

capto consilio, ut demonstratum est, tegmenta galeis milites ex viminibus facere, atque aggerem comportare ju-het. His paratis rebus, magnum numerum levis armaturae et sagittariorum, aggeremque omnem noctii in captas et naves actuarias imponit; et de media nocteis hortes x e maximis astris praesidiisque deductas, ad eam partem munitionum ducit, quae pertinebant ad ma-xe, longissimeque a maximis castris Caesarra aberant. Eodem naves, quas demonstravimus ggere et levis armatum militibus eompletas, quasque ad Dyrrhachium naves Iongas habebat, mittit et quid a quoque fieri velit, praecipiti Ad eas munitiones Caesari Lentulum Marcellinum quaestorem cum Iegion a positum habebat. Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Posthurnum adjutorem summiserat. Hi Eirat eo loco fossa pedum II et Vallu contra .h-mun altitudinem pedum x tantundemque ejus a

a amm in latitudinem patebat. Ab eo, intrermisi spatio

Pedum si alter conuersi in contrariam partem erat vati IuM: humioge pauli munitione. Hoc en superioribus dies a tisaeo caestir, navibus nostri circumvenirentur, d η em polow iecerat,stum; ut, si ancipiti proelio diae Maratur, possiet resistia Sed operum magnitudo et cchi tinens omnium dierum labor, quod millia passauis in v - .cutin xum munitiones erat complexus, pertilendi spatium non dabat. Itaque contra mare transversum ritu , qui has duas munitiones contingeret, nondum perfecerat. Quae res nota erat Pompeio, delata per Allobroses perfugas ; Aguumque nostris attulit incommodum. Nam, ut ad x re nostrat.cohortes Ix legionis eaeqbuerant, accensere subito prima luce Pompeiani exercitus . novusque

eorum adventus exstitit; simi atque navibus circumveti milites in ante xiorsm valIum tela jaciebant: seissaeque aggere complebantur et qgionarii, interioris munitionis

267쪽

,6 DE BELLO CIVILI

telisque terrebant; magnaque innititudo sagittariis ruma utraque parte circumfundebatur. Multum autem ab ictu lapidum, quod unum nostris erat tesum, viminea tegumenta galeis imposita defendebant. Itaque, quum omnibus rebus nostri premerentur, atque aegre resisterent animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum est atque inter duos allos, qua perfectum Opus non erat, per mare navibus expositi in aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione dejectos terga vertere coegerunt. LXIV. Hoc tumultu nunciato, Marcellinus cohortes subsidio nostris Iaborantibus summisit quae ex castris fugientes consipieatae neque illos suo adventu confirmare potuerint, neque ipsae hostium impetum tulerunt. Itaque quodcumque addebatur subsidio, id corruptum timore sugientium terrorem es periculum augebat. Hominum enim multitudine receptus impediebatur in eo proelio, quum gravi vulnere esset asseetus aquilifer et viribus deficeretur, conspicatus equites nostros Hanc ego, inquit, et vivus multos per annos magna diligentia defendi, et nune moriens eadem fide Caesari restituo. Nolite, obsecro, committere, quod ante in exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur, incolumemque ad eum referte. Hoc casu aquila conservatur, omnibus primae cohortis centurionibus interfectis, Praeter principem priorem. LXV. Iamque Pompeiani magna caede nostrorum cas--tris arcellini appropinquabant, non mediocri terrore illato reliquis cohortibus. Et M. Antonius, qui Proximum Ioeum tenebat praesidiorum, ea re nunciata, cumino.

hortibus xii descendens ex loco superiore cemebatur. u. jus adventus Pompeianos compressit, nostrosque firmavit, ut se ex maximo timore colligetrent. Neque multo post Caesar, significatione per castella fumo facia, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis, eodem venit. Qui cognito detrimento, quum animadvertisses Pompeium extra munitiones egressum eastra secundum mare, ut libere pabulari posset, nee minus aditum navibus habere, uommutata ratione belli quoniam propositum non tenuerat, juxta Pompeium munire jussit. LXVI. Qua persecta munitione, animadversum est a

speculatoribus Caesaris, cohortet quasis , quod instar le-

268쪽

gionis videretur, esie post silvam, et in vetera eastra duei. Castrorum hie situs erat. Superioribus diebus, quum sua legis, Caesaris objecisset Pornpeianis copiis, atque opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco

posuit. Hae silvam quandam contingebant, neque longissio mari passibus D aberant. Post mutato consilio quibusdam de aviis, Caesar paullo ultra eum locum cactra transtulit, auelique intermissis diebus, haec eadem Pompeius occup verat et quod eo loco plures erat legiones habituruS, relidio interiore vallo, majorem adimetrat munitionem. Ita minora castra inelus majoribus castelli atque areis locum obtinebant. Item ab angulo astrorum snistro munitionem ad flumen perduxerat, ireiter passus C. quo liberius ac sine periculo milites aquarentur. Sed is quoque, mutato consilio quibusdam de causis, quas conmemorari neeesse non est, eo loco excesserat. Ita complures dies manserant castra. Munitiones quidem in

tegrae omnes erant.

LXVII. Eo signo legionis illato, speeulatores Caesari

venuneiarunt. Hoc idem visum ex superioribus quibus. dam castellis confirmaverant. Is loeus aberat a novistomis peti castris eirciter passus D. Hane legionem sperans Caersa se opprimere posse, e eupiens ejus diei detrimentum sarcire, reliquid in opere cohortes ii, quae speciem munia tionis praeberent; ipse diverso itinere, quam potuit oce litane reliquas cohones numero xxxiit, in quibus erat legio x, multis amissis enturionibus, deminutoque milutum numero, ad legionem Pompeii castraque minora duplici acie duxit. Neque eum prima opinio sesellit. Nam e Pervenit prius, quam Pompeius sentire posset; et tametsi

erant munitiones castrorum magnae, tamen sinistro cornu,

ubi erat ipse, celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit. Eia objectus portis eritius Hie paullisper est Pusnatum; mam irrumpere nostri conarentur, illi eastra defenderent, fortissime T. Micione, cujus opera prodatum exercitum C. Antonii demonstravimus, e loco propugna te. Sed tamen nestri virtute vicerunt excisoque EricioὸWlino in majora castra, post etiam in eastellum, quod erat inelusum majoribus eastris, irruperunt; et quod eo pulsa legio sese eeeperat, nonnullos ibi repugnantes intersee

LXVIII. Sed fortuna, quae plurimum potest quum in

reliquis

269쪽

reliquis rebus, tum praecipue in bello parvis momentis

magnas rerum commutationes Scit ut tum accidit. Μunitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra demonstravimus, dextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt secutae, num ouam quaererent, castrorumque eam munitionem esse arbitrarentur. Quod quum aD set animadversam conjunctam esse flumini, protinus his munitionibus, defendente nullo transcenderunt: Omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.

LXIX. Interim ompeius, hae longa satis interjeet

mora, et re nunciata V legionem, ab opere dedu ms stilo suis duxit eodemque tempore equitatus ejus nostris equitibus appropinquabat, et acies instructa a nostris, qui castra occupaverunt, ceraehatur omniaque sunt subito mutata. Pompeiana enim legio celeri spe subsidii con- firmata ab Decumana porta resistere conabatur, atque ultro in nostros impetum faciebat. Equitatus Caesaris, quod angusto itinere per aggeres adscendebat, receptui suo timens initium fugae faciebat. Dextrum cornu, quod erata sinistro seclusum, terrore equitum ammadverse, ne intra munitionem opprimeretur, ex parte, qua proruebat, sese reeipiebat ac plerique ex iis, ne in angustias inciderent,

a pedum munitionis sese in fossa praeeipitabant: primiseque oppressis, reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu nilites, quum ex vallo ompeium adesse, et suos fugere cernerent, Veriti, ne angustiis intereluderentur, quum extra et intus hostem haberent, eodem, qua venerant, receptui onsulebant et omniaque erant raunultus, timoris, fugae Plena adeo ut, quum Caesar signa fugientium inanu prehenderet, et Onsistere juberet, alii, dimissis equis, eundem cursum con Merent; alii ex metu etiam' sma dimitterent, neque quisquam omnino innsisteret

LXX. His tantis malis hae subsidia sucturrebant; quominus omnis deleretur exercitus, quod Pompeius insidias timensa credo, quod haec praeter spem acciderant, ejus, qui paullo ante ex castris fugiente svos conspexerat, munitionibus appropinquare aliquandiu non audebat equitesque erus angustiis portisque a Caesaris militibus occupa.tis, ad insequendum tare; bantur. Ita parvae res magnum In utramque partem momentum babuerunt. Munitio res

270쪽

enim a castris ad fimoen perductae, expugnatis iam eastris Pompeii propriam et expeditam Caesaris victoriam interis pellaverunt. Eadem res, celeritate insequentium tardata, hostris salutem attulit.

LXXI. Duobus his unius diei proeliis Caesar desider

vi milites ccc eLx, et notos equites R. elginatem Tuticanum Gallum, Senatoris filium, C. Felginatem Uacentia, A. Gravium Puteolis, M. Sacrativirum Capua, tribunos militum et centuriones xxx. Sed horum omnium pars magna in fossis munitionibusque et fluminis ripis oppressa suorum terrore ac fusa sine ullo vulnere inisteriit, signaque sunt militari xxxii amissa Pompeius eo Proelio Imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit, atque ita se postea salutari passus est. Sed neque in literis, quas scribere est litus, neque in f stibus insignia laureae praetulit. At Labienus, quum ab eo impetravisset, uti.

hi eaptivos transdi iuberet, omnes productos ostentationis, ut videbatuν, causa, quo major perfugae fides haberetur, commilitones appellans, et magna verborum contumelia interrogans, solerentne veterani milites fugere, in omni um conspeci intersieit.

LXXII. uis rebus tantum fidueiae ae spiritus Pompei

vinis accessito ut non de ratione belli cogitarent, sed vicinse jam sibi viderentur. Non illi paucitatem nostrorum militum, non iniquitatem loci, atque angustias PraeoccuPatis castris, et ancipitem terrorem intra extraque munitiois nes, non abscissum in duas partes exercitum, quum alter alteri auxilium ferre non postsit, causae fuisse cogitabant. Non ad haec addebant, non concursu acri facto noo proelio dimieatum sibique ipsos multitudine atque an , gustiis majus attulisse detrimentum, quam ab hoste accepissent. Non denique communes belli casus recordabantur, quam parvulae saepe causae, vel falsae suspicionis, vel te roris repentini, hi objectae religionis, magna detrimenta intulissent: suoties vel culpa ducis, vel tribuni vitio, in exercitu esset offensum sed proinde, ac si virtute vicissent, neque ulla commutatio rerum posset accidere, per orbem terrarum, fama ac literis victoriam ejus diei concelebr

XIII. Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam belli rationem existimavit. It Me uno tempore, Praesidiis omnibus deductu, et oppug-

SEARCH

MENU NAVIGATION