C. Julii Caesaris de bellis Gallico et Civili Pompeiano: nec non A. Hirtii ...

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

quod apud Domitium atque apud se Quaestorem dixissem.

memoriam deponerent neu contra eos arma ferrent, qui

eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi; neu pro iis pugnarent, a quibus contumelia per gae p. pellarentur. His pauca ad spem largitionis addit, quae ab sua liberalitate, si se atque Atti 1m secuti essent, exspectare deberent. Hac habita oratione, uuam in partem ab exercitu Curionis fit significatior atque ita suas

uterque copias educit.

XXIX. At in castris Curionis magnus omnium incessit timor: nam is variis hominum sermonibus celeriter augetur: unusquisque enim opiniones fingebat; et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat. Hoenbi uno auctore ad plures permanaverat, atque alius alii transdiderat, plures auctores ejus rei videbantur Civile bellum genus hominum et quod liceret libere sacere, et sequi quod vellet. Legiones eae, quae paullo ante apud adversarios fuerant nam etiam Caesaris beneficium mutaverat consuetudo), qua offerrentur municipia etiam d. versis partibus conjuncta Neque enim ex Marsis Pelig. nisque veniebant, ut qui superiore nocte in contuberniis. commilitonesque nonnulli graviores sermones militum vulgo durius accipiebant. Nonnulla etiam ab iis, qui dia ligentiores videri volebant, fingebantur. XXX. Quibus de causis concilio convocato de summa rerum deliberare incipit. Erant sententiae, quae conandum mnibus modis, castraque vari oppugnanda cense sent; quod hujusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur. Postremo praestare dicebant, per 'irtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos a suis gravissimum supplicium pati. Porro erant, qui censerent de tertia vigi-Ita in castra Corneliana recedendum ut majotecipatio temporis interjedio militiani mentis sanarentura simul si,quid graviua accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur. XXXI Curio ueramque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri u resse dicebat hos turpissimae fugae ratiotiem habere, illos etiam iniquo oco dimicandum putare. Qua enita, inquit, fi

232쪽

nari posse confidimus aut vero quid proficimus, si aecepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum dis cedimus t Quasi non et felicitas rerum gestarum exerciis tus benevolentiam imperatoribus, et res adversae odia con-eilient Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpena fugam et desperationem omnium, et alienationem exercutus Nam neque prudentes suspicari oportet, sibi parum eredi neque improbos scire, sese timeri quod illis licentiam timor augeat, nostris studia diminuat. Quod si jam, inquit, haec explorata habemus, quae de exercitus alienatione dicuntur : quae quidem ego aut omnino salsa,

aut certe minora opinione esse confido quanto haec disis mulare et occultare, quam per nos confirmari, praestat An non uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus ' At etiam, ut media nocte proficiscamur, addunt quo majorem, eredo, licentiam habeant, qui peccare conentur. Namque hujusmodi res aut pudore, aut metu, tenentur, quibus rebus nox maxime adversaria est. Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam; neque tanti timoris, ut ipse deficiam et atque omnia prius XPerienda arbitror, magnaque ex parte iam me una vobis eum de re iudicium adturum confido. XXXII. Dimisso eoncilio, concionem advocat milituma commemorat, quo si eorum usus studio ad Corfinium Caesara ut magnam partem Italiae beneficio atque auctoritate eorum suam secerit. Vos enim vestrumque factum, inquit, omnia deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa et Caesar amicissime de vobis, et illi gravissime judicaverunt. Pompeius enim nullo proelio pulsus, vestri facti prHudicio demotus alia excessit Caesar me, quem sibi carissimam habuit, provineiamque Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestraeside commisi Adsunt, qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis. Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire, et vos nefario scelere obstringeret Aut quid irati gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos Prodatis, qui se vobis omnia debere judieanta In eo-Tum Potestatem 'eniatis, qui se per vos perisse existimant

An vero in Hispania res gestas Caesaris non audistis D cs Pulsia caercitus t Dups surratos duces Duas receptas movincias t

233쪽

provincia. Haec acta diesus L quibus in eo spectu adversariorum venerit Caesari An qui incolumes resistere non potuerunt perditi resistant Vos auteris incerta vi toria Caesarem secuti dijudieata jam belli fortuna victum siquamini, quum vestri ossieti praemia percipere debeatisi Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt, et prioris sacramenti mentionem iaciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos L. Domitius deseruit Z Nonne extremam pati lar-tunam paratos projecit ille Non sibi clam vobis salutem fuga petiyic Non proditi per illum, Caesaris beneficio ectis conservati t Sacramento quidem vos tenere qui potuit tQuum projectis fascibus, et deposito imperio privatur, et captus ipse in alienam venisset potestatem Relinquitur nova religio, ut eo negle sto sacramento, quo nune tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis, et capitis deminutione sublatum est. At credo, si Caesarem probatis, in me offenditis, qui de meis in vos meritis Praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vostra exspectatione leviora sed tamen sui laboris milites semper eventu belli, praemia petiverunt: qui qualis sit fututus, ne vos quidem dubitatis. Diligentiam quidem nostram, aut quem ad finem adhue es processit, fortu. namque cur praeteream et An poenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum, nulla omnino nave desiderata, transduxerim Quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim Quod bis per biduunt equestri proelio superaverimu Quod ex portu sinuque adversariorum e naves onerarias adduxerim Eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere, neque navibus commeatu juvari possint Hac vos fortuna atque his ducibus depudiatis, Corfiniensem ignominiam, an Italia fugam, an Hispaniarum deditionem, an Africi belli praerudiciat

Equidem me Caesaris militem dici volui et vos me impera. toris nomine appellavistis. Cusius si vosaioenitet vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum restituite nonren; ne ad contumeliam honorem dedisse videamini. XXXIII. Qua ratione permoti milites crebro etiam dxcentem interpellabant ut magno cum dolore inndelitatis suspicionem sustinere viderentur. Discedentem vero

ex concione universi cohortantur, magno sit animo, neu dubitet proelium committeria et suam fidem virtuteriique experiri.

234쪽

experiri. Quo facto commutata omnium voluntate et OPinione, consensu summo constituit Curio, quum primum sit data potestas, Proelio rem committere. Postero die productos loco eodem, quo superioribus diebus constiterat, in ei eouocat, Ne Varus quidem Attius dubitat copias producere; sive sollicitari di milites, sive aequo Ioeo diminicandi detur occasio ; ne facultatem praetermittat.

XXXIV. Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magnoinc dissicili et arduo adscensu. Hanc uterque si adversariorum copiae transire cinarentur, exspectabat quo sequiore loco proelium committeret. i. mu a sinistro cornu P. Attii equitatus omnis, et una levis armaturae interjectu complures, quum se, in vallem demitterent, cernebantur. Ad eos Curio equitatum, et duas inrucrno um cohortes mittit quorum primum im-Petum equites hostium non tularunt: sed admissis equis ad suos refugerunt; reliet ab iis, qui una procurrerant, levis armaturae, circumveniebantur atque interficiebantur ab nostris. Huc tota Vari conversa acies suos fugere et

concidi vidεbat. um Rebilus legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxqrat, quod magnum haberensum in re militari scietiat Perterritum, inquit, hostem vides, Curio. Quid dubitas uti temporis opportunitate 3

Ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites ea, quae

pridis sibi confirmassent, sequi sese jubet, et praecurrit a te omnes adeoque erat impedita vallis, ut in adscensu, nisi sublevati a suis, primi non facile eniterentur ' Sed Praeoccupatus animus Attianorum militum timore et suga et caede suorum, nihil de resistendo cogitabat omnesquo jam se ab equitatu circumveniri arbitrabantur. Itaque prius, quam telum adjici posset, aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit, seque in castra resepit. XXXV. Qua in fuga Fabius Pelignus quidam, ex infimis ordinibus, fle exercitu Curionis, primum agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomine appellans requirebat; ut unus esse ex ejus militibus, et monere aliquid velle, ac dicere videretur. Ubi ille saepius appellatus adspexit ac restitit et quis esset, aut quid vellet, quaesivit, humerum apertum gladio appetit paullumque Γbfuit, quin Varum interficeret. Quod ille periculum sublato ad ejus conatum scuto, vitavit. Fabius a Proximis

235쪽

militibus circumventus interficitur, ae fugiendum mῶtitudine a turba portae astrorum occupantura atque iter

impeditur pluresque in eo loco sine vulnere, quam in proelio aut fuga, intereunt. Neque mulium abfuit, quia etiam castris expellerentura ac nolinulli protinus eodem eursu in oppidum contenderunt. Sed quum loci natura, tum munitio eastrorum aditum prohibebat quod ad μα- Irum egressi Curionis milites iis rebus indigebant, quae ad oppugnationem castrorum erant usui. Itaque Curio exercitum in eastra reducit, stiis malibus praeter Fabium incolumibus, ex numero adversariorum irciter Desinterfeci iis, ae M vulneratis et qui omnes discessu Curionis, multi. que praeterea, per simulationem vulnerum, ex astris in oppidum, propter timorem, sese recipiunt. Qua re animadversu Varus, et terrore exercitus cognito buccinatore in castris, et paucis ad speciem tabernaculis relictis,

de tertia vigilia silentio exercitum in oppidum redueit. XXXVI. Postero die Curio Uticam obsidere, et vallo eircummunire instituit. Erat in oppido multitudo insolens belli, diuturnitate otii Uticenses pro quibusdam Caesaris i se beneficiis illi amicissimi conventus, qui ea

variis generibus constaret terror ex silperioribus proeliis magnus. Itaque de deditione omnes palam loque itur, et cum P. Attio agebant, ne sua pertinacia omnium Drtunas perturbari vellet. Haec quum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt: qui illum cum magnis copiis adesse dicerent, et de custodia ac defensione ui bis

hortarentur quae res eorum perterritos animos eonfir mavit.

XXXVII. Nunciabantur hae eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri non poterat. Tantam habebat suarum rerum fiduciam. Iamque Caesaris in Hispania res secunda in Africam nunciis ac literis perferebantur. Quibus omni hus rebus sublatus nihil contra se Regem nisurum existi mabat. Sed ubi certis auctoribus comperit, minus V et Iamillibus longe ab Utica ejus copias abesse relictio anu nitionibus, sese in castra Corneliana recepit. Huc frumen

tum comportare, castra munire, materiam conferre coepit,

statimque in Siciliam misit, ut ii legiones, reliquusquiequitatus ad se mitteretur Castra erant ad bellum ducen dum aptissima, natura et loci munitione, et maris propi

quitate, et aquae et salis copia cujus agna vis amo

236쪽

p: eximis erat salinis eo eongesta. Non materia multitudine arborum, non frumentum, cujus erant plenissimi agri, deficere poterat. Itaque suorum omnium consensu Curio reliquas copias exspectare, et bellum ducere parabat.

XXXVIII. His constitutis rebus probatisque consiliis, ex perfugis quibusdam oppidanis audit, Iubam revocatuin finitimo bello, et controversiis Leptitanorum restitisse in regno, Saburam ejus praefectum cum mediocribus copiis missuri, Uticae appropinquare. His auctoribus temere

credens consilium commutat, et proelio rem committere

constituit. Multum ad hanc rem probandam adjuvat adolescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae. His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit, ad flumeri Bagradam, quibus praeerat Sabura, de quo ante erat audiis tum Sed rex omnibus eopiis insequebatur, et vi millium passuum intervallo a Sabura consederat. Equites missi nocte iter conficiunt. Imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt. Μuit perterriti profugiunt. Quo iacto ad Curionem

equites revertuntur, captivosque ad eum reducunt.

XXXIX. Curio eum omnibus copiis quarta vigilia exisierat, cohortibus u castris praesidio relictis. Progressus millia passuum vi equites convenit rem gestam cogno, Vit ex captivis quaerit, quis castris ad Bagret dam praesit.

Respondent, Saburam. Reliqua studi itineris conficiendi,

quaerere praetermittit proximaque respiciens signa Videtisne, inquit, milites, captivorum orationem cum perfugis convenires Abesse regem, exiguas esse copias missas, quae Paucis equitibus pares esse non potuerunt. Proinde a Praedam, ad gloriam, properate ut jam de praemiis vestris, et de referenda gratia cogitare incipiamus. Eram per se magna, quae gesserant equites, praesertim quum eorum exiguus numerus eum tam multitudine Numidarum conferretur. Haec tamen ab ipsi, inflatius commemorabantur;

ut de suis 'iomines laudibus libenter praedicant. Multa praeterea spolia praeserebantur. Capti homines equitesque producebantur: ut, quidquid intercederet temporis, hoe omne victoriam morari videretur. Ita spe Curionis ani-

237쪽

am DE BELLO CIVILI

litum studia non deerant. Equites sequἴ jubet sese iudique aceelerat ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere totius noctis onfecti subsequi non poterant atque alii at o loco resistebant. Ne haec quidem res Curionem a spe morabatur

XL. Iuba certior laetus a Sabura de nocturno praelio, ei millia Hispanorum et Gallorum equitum, quos suae custodiae eausa circum se habere consueverat, et peditum eam Partem, cui maxime confidebat, Saburae submittit. Ipse eum reliquis opiis elephantismeo lentius subsequitur; Rspicatus, praemissis equitibus, ipsum fibre Curionem. Sabura copias equitum peditumque instruit atque his Imperat, ut amulatione timoris paullatim edant ac pedem referanti sese quum opus esset, signum proelii datu Tum et, quod rem postulare cognovisset, imperaturum. Curio ad superiorem spem adsita praesentis temporis mpinione, hostes sugere arbitratus, copias ex Iocis superio. Tibus in campum deducit. XLI. Quibus ex oeis quum longius esset progressus, eonfedio jam labore exercitu, vi inistium spatio, consistit. Dat signum suis Sabura, aciem constituit. et cireuise or dines atque hortari incipit sed peditatu duntaxat procul ad speciem utitur i equites in aciem mittit. Non deest negotio Curio suosque hortatur, ut spem omnem in vim tute reponant. Nec militibus quidem, ut densis; neque equitibus, ut paucis et labore confectus, studium ad pug nandum virtusque deerat. Sed ii erant numero cc. Reliqui in itinere substiteraru Hi quamcumque in partem impe eum fecerant, hostes loco edere cogebant. Sed neque Iongius fugientes pῆbsequi, nec vehementius equos incitare poterant. At equitatus hostium ab utroque cornu circum ire aciem nostram, et aversos proterere incipit. Quum eo hortes ex acie procurrissent, Numidae integri eleritate impetum nostrorum effugiebant 'ursusque ad ordines suos se recipientes circumibant; et ab acie excludebant. Sterieque hi loco manere ordinesque servare, neque procur rere et alam subire, tutum videbatur. Host ym copiae summissis ab rege auxiliis erebro augebantur. Nostros .ires lassirudine deficiebant. Simul ii, qui vulnera aeceperant, neque acie excedere, neque indoeum tutum resem

poterant Quod tota acies equitatu hostium circumdata te-

238쪽

nebatur. Hi de sua salute desperantes, ut extremo vitas tempore homines facer*consueverunt, aut suam mortem miserabantur aut parentes suos commendabant, si quos ex eo periculo fortuna servare potuisset Plena erant omnia timoris et luctus. XLII Curio, ubi perterritis omnibus neque eohortationes suas neque preces audiri intelligit unam, ut amiseris rebus, spem reliquam salutis esse arbitratus Proeti mo colles capere universos, atque eo inferri agna jubet. Hos quoque praeo upat missus a Sabura equita9us. Tum vero ad lammam desperationem nostri perveniunt et pa tim fugientes ab eqxiitatu interficiuntur, partim integrLProcumbunt. Hortatur Curionem Cn. Domitius praese tu equitum, eum paucis equitibus circumiistens, ut fuga salutem petat, atque in castra contendat et se ab eo non discessurum pollicecur. At Curio, nunquam amis exercitu, quem a caesare fidei suae commissum acceperit, se in us conspectum reversurum, confirmat; atque ita proeliana interficitur. Equites perp4uci ex proelio se recipioni sect i, quos ad nou ssimum agmen, equorum reficiendorum

causa, substitisse demonstratum est, fuga totius egeretina . Proeul animadversa, sese incolames in astra conserant. Milites ad unum omnes interficiuntur. XLIII. His rebias cognitis, Μ. Rusus quaestor In eanim relictus a Curione eohortatur suos, ne animo deficiant Illi orant atquibbseerant, ut in siciliam navibus re- Portentur Pollicetur, magistrisque imperat navium, ut Primo vespere uines scaphas ad Ilius appulsas habeant. Se tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum, jamque se

Pulverem venientem cernerea quarum rerum nihil omnino aceiderat alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur. Itaque, perterritis omnibis , sibi quisque consulebat. Qui in classe erant, profieisci properabant. Horum fuga navium onerariarum magistros inritabat. Pauci lenunculi md ossicium imperiumque conveniebant. Sed tanta erat completis litoribus contentio; qui potissianum ex magno numero conscenderent ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur, reliqui ob timorem Propius adire tardarentur. '

239쪽

as, DE BELLO CIVILI

X LlV. Quibus rebus accidit, i paue milites Patrenque familiae, qui aut gratia aut misericordia valerent, aut 'naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent. Reliquae copiae, missis ad Varum nodiu legatorum numero centurionibus, sese ei dediderunt. Quorum cohortes militum Iuba postero die ante oppίdiam conspicatus, suam esse praedican praedam, magnam partem eorum interfici jussit paucos eledios in regnum remisit. Cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur, neque resistere auderet; ipse equo in oppidum vectus, prosequentibus com- Pluribus senatoribus, quo in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius Damasippus, paucis diebus, quae fieri vellet, Utieae constituit atque imperavit diebusque post Paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.

I. HICTATOR habente comitiae Caesare, consules a Greantur Iulius Caesar et P. Servilius. Is enim

erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret. His rebus consectis, quum fides tota Italia esset angnstior, neque creditae pecuniae solvepentur constituit ut arbitri darentur et per eos fierent aestimationes possessionum, et re- Tum, quanti quaequo earum ante bellum fuissent, atque eae creditoribus transderentur. Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumque, qui fere bena et eiviles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuemdam existimationem, esse aptissimum existimavit. Item,

Praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum c-τentibus, nonnullos ambitus Pompeia lege tam natos, it Iis teinporibus, quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat. Quae judicia, aliis audientibus judicibus, ciliis sententior ferentibus, singulis diebus erant perfectae, in integrum restituit; qui se illi initio civilis belli ob tulerant, si sua opera in bello uti vellet perinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui et'ss en potestatem. Statuerati enim hos prius judicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos ne aut ingratus inisserenda gratia, aut arrogam in praeripiendo populi beneficio videretur.

II. His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis i die tribuit, dictaturaque de abdicat, et ab

urbe

240쪽

urbe proficiscitur, Brundisiumque pervenit. Eo legionis Tir, equitatum omnem venire esserat. Sed tantum n vium reperit, ut anguste xx millia legionariorum militum et DC equites transportare possent. Hoc unum inopiae navium Caesari ad conficiendi belli eleritatem desui Atque eae copiae ipsae hoc infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis defecerant, longumque timex Hispania magnum numerum deminuerat et gravia autumnus in Apulia cireumque Brundisium, ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus, omnem exercitum val tudine tentaverat. III. Pompeius annuum spatium ad omparandas eo. yia nactus, quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra Athenis, Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia moenice et AEgypto classem coegerat, magnam omnibus lacis aedificanis dam curaverat magnam imperatam Asiae, Syriae, regi busque omnibus, et dynastis, et tetrarchis, et liberis Achaiae populi pecuniam exegerat, magnam societates earum. provinciarum, quas lyse obtinebat, sibi numerare coegerati. IU Legiones effecerat civium Romanorum Ix v ea Italia, quas transduxerat unam ex Sicilia veteranam, quam factam ex duabus Gemellam appellabat unam ex Creta et Macedonia, ex veteranis militibus, qui dimisia superioribus imperatoribus in iis provinciis consederant ii ex Asia, quas Lentulus conscribendas urave . rat. Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia. Achaia, Epiroque supplementi nomine, in legiones dis. tribuerat. His Antoniano milites admucuerat. Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones, sagit arios ex Creta, Lacedaemone, onto atque Syria redisquisque civitatibus ii iistillia numero habebat, sindito.

rum cohortes vi mercenarias ii equites vi millia ex

quibus D Gallos Deiotarus adduxerat, D Ariobarpanes ex Cappadocia ad eundem humerum Cotus ex Thraciae dedirat, et Sadalem silium miserat. Ex acedonia ceterant, quibus Rascipolis praeerat; acellenti virtute; m ex Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi Gabinius praestidii causa apud regem Ptolemaeum reliquerat, Pompeius filius cum classe adduxerat: cce, quoa sayis suis pastorvisque subium coegerat et ccc Tar-

SEARCH

MENU NAVIGATION