Disquisitiones Plinianae in quibus de vtriusque Plinii patria, rebus gestis, scriptis, codicibus, editionibus, atque interpretibus agitur auctore Antonio Joseph comite a Turre Rezzonici ... Tomus primus secundus

발행: 1763년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

6 DISQUISITIONES PLINIANAE LIB. I.

potius historiam, quam ad argumentorum vim spectant, unde omnes facili negocio res in operis corpore pertractatas assequantur. Id igitur primo loco animadvertendum est, neminem ex antiquis seniorem Plinium Ueronensibus adscripsisse; imo ii omnes, qui avunculi Plinii patriam ad notarunt, Comensem testantur; sive illum cum sororis filio conflatum ad Trajani imperium usque deducant, sive naturalis historiae scriptoris unice, debitisque ejus vitae temporibus meminerint. Nullam igitur de natali solo quaestionem invenio, antequam memoratus Iohannes Veronensis Ecclesiae Μansionarius utrumque Plinium veterum errore coninfundens illum omnium primus patriae suae dicavit; ac subinde novis auctus notionibus. avunculum a sororis filio distinguens pugnantia adeo de Patria, cognomianibus, officiisque vulgavit, ut fabellas undique concinnasse potius, quam vera posteris tradidisse appareat. Nonnullis tum senioris, tum junioris Plinii codicibus Iohannis Mansionarii deliramenta praefiguntur, quae a Lincolniensi, L in Bodlejano, & Vaticanis exemplaribus desumpta hujusmodi sunt . si Brevis adnotatio 3 de duobus Pliniis Veronensibus oratoribus ex multis hinc inde collecta per Ioannem Mansionarium Veronensem. ,, Plinii duo fuisse noscuntur eodem nomine & praenominibus appellati, hoc titulo: Cajus Plinius Secundus Veronenses Orator. In priori Plinio hoc nomen Secundus denotat praenominationem, in altero vero innuit ordinem numeri, ut sit a primo secundus. Iunior Plinius titulum habet talem: CH. Plinii Secundi Oratoris Veronenses, novocomenses quod videlicet praenomen novocomensis potius quam gentile insinuare videtur, quod novus habitator Comensis fuerit, &praecipue juxta lacum larium, qui Cumanus dicitur, M ubi fundos amplissimos habuit, ut colligitur ejusdem Plinii minoris epistola ultima quarti libri ad Suis ram. Quod autem suerit Veronen. ponit libri sexti epistola ult1ma ad Maximum. Major Plinius Ueronensem fuisse ostendit in principio prohoemii librorum nat ratis historiae ubi introducens exemplum Valerii Catulli Poetae Veronensis eum conterraneum suum vocat scribens ad Vespasianum Augustum. Fuerunt ambo Plinii magni Philosophi, & summi oratores, achistorici, nobilissimo genere orti Equites Romani, & Senatores, & ad omnia dignitatum ossicia meritis exigentibus promoti . si Prior Plinius fuit Avunculus Iunioris, & ille ex sorore nepos, ut testatue

se ipse Iunior libro tertio Epistolarum epistola quinta ad Μarcum ubi de pes mori Plis

saturi ca , ubi Mansionarii adnotatio cum hae epigraphe legitur. Breυis animadverseo de duobus Pliniis germensibus Oratoribus ex multis hinc inde colletia per Iommem Mansonaνium Veronensem. 2 Quam exeribimus adnotationem invenies in eodice membranaem Uatieano, qui olim ad Nicolaum Perotum Ar ehiepiseopum Sipontinum spectavit, & integram naturalem historiam complectitur. Codex numero I9 2. signatur,& Manlionarii verba seeundo solio praefiguntur. Canetus dolius Monaehus illius notionem Scipioni inflato sup ditavit. Quae inoeulata existit altero ehartaeeo varieano eodiet numero a ques. ab hae satis distat. ut paullo intra constabit. Primae convenit, quae Plinii junioris epistolis praefigitur, extatque in recondita Eleorialensi Bibliothectrunieὸ in eo differt, quM anetoris nomen minime praeseri, & titulum apponit: is Breve iudieium ad discretionem duorum secundorum, & primo de Maiore Avunculo. ,, Lineosniensis, uti ex integro Mansonarii labore per Thomam Heamium Heame vulgato; in codiana igitur ratione Uossius legit Animaduerso 'Lodiees Uatitani habeat Adnoratio.

Pliniorum

ee Bodlejano titulus desideratur α4 ex Vatieanus tque r. hine collecta, atque ita pariter Cartaceus Io s. Paullo differt Codex Bodlejanus, euius, & Lincolnienss diversas lectiones omnes habes apud Heamium. In hoc ultimo desiderantur voces quod videlicet praeuomen novocomensis potius quam gentile ins Me υidetur: legendae tamen sunt Bodlejani, & Romanorum auctoritate, ouamvis Mansionarii nugae nugarum appellandae. 6 Barbaro voeabulo, de quo vide Iosephum stampam in annotationibus ad Poetam Anonymum, qui sesquipedalibus, imo gothicis versbus patriae exeidium cecinit, initiumque feeit. - Bellum quod asit populus eum gente super Olim Cumanus era. b γs, a Da mp. latia. L I. b I Rer. Itat. serit . ram. V. pag. 4or.

22쪽

DISQUISITIONES PLINIANAE LIB. I. 7

,, Plinio sic refert Pergratum es mihi quod tam diligenter libros Avunculi mei Iectitas, is ut babere omnes velis, quaerasque qui sint omnes et fungar judicis partibus, atque etiam , quo snt ordine scripti notum tibi faciam est enim hoc quoque sudios non injueundo se regnitio. Scripsit autem Plinius major, ut breviter ex praefata epistola colligi- ,, tur de jaculatione equesri librum unum, de vita Pomponii Secundi libros duos: bellorum ,, Germaniae factorum uin libros XX. in arte rhetorica de insiturione oratoris libros se VI. dubii sermonis libros octo 'in Tempore Neronis Imperatoris Historiarum a fies ne Aufidii Bassi libros XXXI. naturalis historiae libros XXXVII. & multa alia is quae non habentur: de hoc resert Suetonius Tranquillus quod valde miratur se virum militaribus ossiciis deditum tanta componere potuisse etiam rationeri vitae; nam ut dicit idem Suetonius in libro de Viris illustribus dum idem Pliis nius legiones in Siciliam dueeret, eruptione favillarum ab Aetna erutantium praefocatus,, interiit anno vitae suae quinquagesimo sexto, oe in Sicilia tumulatur cui consonat Pliis nius Nepos ejus in praefata epistola ad Μarcum dicens. Miraberis quod tot voLis mina, multaque in his scrupulosa, bomo occupatus absolverit. Magis miraberis si scieris

,, illum aliquandiu dictasse. - ω decessise anno sexto, oe quinquagesmo. De morte ve- ,, ro ipsius quia praesens erat junior Plinius scribit plenissime ad Cornelium Tari citum libri VI. epistolarum epistola XUI.,, Plinius junior majoris Plinii ex sorore Nepos, sic bonarum virtutum stu- 'se diis est avunculum imitatus, ut esset idem numero, si non posset in altero. se Nam & iste per omnia ossicia Romanae Vrbis est promotus. Consul fuit. Deis inde Africae Proconsul, & postmodum Praeses Hispaniarum. Hic ut scribuntes Hieronymus, Beda & Vincentius, Hugo, & alii in Chronicis & Eusebius Cae-- fariensis libro III. Ecclesiasticae Historiae, dum Ρraeses esset Hispaniarum visi dens Christianos sine causa crudeliter interfici, scripsit Imperatori Trajano, ut

se persecutionem cohibere dignaretur; eo quod nihil contra Romanas agerent Is,, ges. me solum invenitur in eis quod nescio quem Christum eorum Deum, ut dicunt, ,, antelucanum adorant. Hic senex Romae decessit. Scripsit autem & iste libros Hi

se storiarum a principio Μundi ad tempus suum LXXVII. in quibus imitatur a-- vunculum, ut ipse dicit libro V. Epistolarum Epistola VIII. ad Capitonem ;- ait enim me ad hoc studium Historiarum impellit domesticum exemplum. A-- vunculus meus idemque per adoptionem Pater historias equidem religiosissime si scripsit. Fecit etiam Plinius iste Epistolarum suarum ad Septitium libros VIII. Li se brum Virorum illustrium a Phoca Rege Albanorum usque ad Cleopatram in ,, XCVIII. capitulis, secundum ipsorum Virorum numerum: in quo vitas ipso- se rum&merita mirabili, & aperta brevitate describit. De tripartione Orbis libros

AM NOTATIONES. a Plinius serIpsit indicis, quod Mansionarius eorrumpit, ut multa alia, hie iuxta apographum exseripta. ae a Plinius haec . 3 Ineptε verbum factorum addit Mansionarius, uti etiam tot falsa, quae infra exploduntur. c4ὶ Vitiosi interpunctione Imperatoris Neronis historias a fine Aesidii Bassi Plinium seripsisse affirmat, quanda or

tio dubii sermonis voluminibus tempore Neronis evulgatis adaptatur. csa Paullo diversa in codire Bodleiano, quae in idem tamen collimant. Μansionarius Plinii senioris elogium. quod Suetonias conseripsit, eertε ob oculos habet, ubi is Plinius seeundus Novo mensis equestrihus militiis industriε sun- ω ctus procurationes quoque splendidissimas, & continuas summa integritate administravit,& tamen liberalibus an, is bus tantam operam dedit, ut temeia quis in ocio plura seripserit is Quae autem addit de Sicilia, legionibus, Aetise , & Plinii tumulo, mi non portenta videbuntur; tum magis eum innitia a Suetonio tradita fateatur Attamen Viro docto Isaaeeo Casaubono adeli plaeuerunt. ni in non afferendo Suetonii labore; sed tu deperdito ex omni pa te, Virorum illustrium volumine extitisse crediderit. Easaubonus fabulam ab Aehille statio umeὸ desiuinit. Statium verb illam a Mansionario in Vatieanis eodd. descriptam hausisse eonjiciendum videtur. Post Statium Andreas The- vetus erassiore, galliaque minerva Plinium Aetnae incendio absumptam pariter affirmavit ca . t 6 eo ea as actitasse. ad Tom. UIII. HE. I in

23쪽

8 DIVISITIONES PLINIANAE LIB. LM VI. Item in Poemate floruit. Hic Avunculi vitam imitatus & mores, etiam in se otio aut scripsit, aut legit. Et si erat etiam in venatu seu itinere quemadmo-ἡ dum & Avunculus, notarium habebat, cui equitando dictabat, ut de se dicitis ad Cajum Tacitum primi libri epistola sexta. Haec & alia epistolarum ejus liis bris, & in his quae superius memoravimus, diligens lector inveniet is

Huc usque ineptissimus Mansionarius; cujus fabulas non ea ratione in operis nostri exordio ingerendas putavi, qua Hearnius tot tantaque portenta inter auctorum testimonia, qui Plinium Caecilium laudarunt, parum sane prudenter consa ei navit O . Ubi enim aliquis brevem hanc Μansionarii adnotationem, non Pliniorum elogium; sed errorum labyrinthum appellaret; vehementer vera, meo quidem judicio, proferret. Nobis tamen Pliniorum patriam, res gestas, scripta,& mortem contexturis haud modicam attulit lucem, unde conjiciamus, quo eKsonte portenta de naturi historiae scriptoris morte ab Achille Statio, Theveto, Casaubono vulgata manaverint. Admirari igitur nunquam desinam Mansionarii adnotationem nullis animadversonibus castigatam in Oxoniensi editione prose

ri; illiusque partem, tanquam aliquod lectu dignum a Io: Alberio Fabricio recenseri D; sed hac in re Fabricio imposuerunt Vossit verba qui tamen opus Mansionarii minime laudavit ); unde latinae Bibliothecae auctor, non ignoto Polyhistorum fato labitur; ii enim, ut infinitam ostendant eruditionem, quot quantaque ab aliis relata calamistris inurunt, de quibus dici potest.

Parturient montes, nascetur ridiculus must Hanc, quam subjecimus Io: Veronensis Μansionarii adnotationem, secundis curis ab illo emissam conjicerem; nam in Plinii chartaceo Vaticano codice sub numero I9 s s. alteram intolerabilioribus mendis consarcinatam me legisse memini , quae parem titulum prosert. Brmis annotatio de duobus Pliniis Veronen us ex multis bine collecta per Iobannem Maso. Veronensem: ibi cum auctor de epistolis Plinii junioris dissereret; ereditur inquit haee oe alia in corpore dicti libri epistolarum. Ego Udi oe in aliis, s quis dili gerit inspiciat inveniet. Creditur communiter quod in utroque Plinio hoe pronomen secundus praenominationem notet, oe s dioatur quod junior Plinius fuerit ex sorore Nepos oe se praesens sequatur familiam non matris dicatur e dicatur quod fuit Aius ejusdem Plianti adoptantis adoptivus, qui sequitur agnatonem adoptantis praesens ut ipse inquit in episeola VIII. libri quinti. Septem sunt mirabilia Mundi artifeialiter fabricata. Vita C. Plinii ex catalogo Virorum Illuserium Tranquilii Plinius Secundus Noemonensis se . Haec verba item per errorem irrepsere, nam reliqua de mirabilibus Mundi assuit, &subinde vitam Plinii a Suetonio conscriptam integram addit, ubi illum Novoco- mensem fuisse testatur. Quod sterit Μansionarii ingenium; quantum ex detectis utriusque Plinii scriptis, atque temporibus profecerit, lectores ex tam fabulosis commentis satis dispicient. Nos cum disputationis historiam hoc loco potius tradamus, quam argu

24쪽

DIS.IS ITIONES PLINIANAE LIB. L smentorum vim perpendere velimus; post Iohannem Μansionarium de Siccone

Potentano loquemur.

Hic vir quantum Mansionario praehabendus Veronensium & ipse caussam suscepit, & quidquid Plinium Novocomensem fuisse a Tranquillo, & Eusebio ut

ipse ait) appellatum non ignoraret; nihilo tamen minus ex conterranei vocabu

lo, & vulgatissima fama, atque ex librorum inscriptione naturalis historiae a ctorem Veronensibus adjudicavit. a Nicolaus Perotus, Archiepiscopus Sipontinus horum quoque caussam in Cornucopia juvit D; iterumque in Plinianae praefationis commentariolo tuetur, quo Aleriensem Episcopum Iohannem Andream Buxium duobus ac viginti erroribus arguere gloriatur; Commentariolum post annum I 47s. edidisse, infra colligimus. Io: Antonius Pantheus Veronensis in confabulationum libello, quem de Thermis Caldarianis exaravit, Hermolaum Barbarum Tarvismum antea, & subinde Veronensem Episcopum, Antonium Beccariam, seque ipsum dialogo disserentesessingit; ibique Plinium Veronensem e celeberrima Secundorum familia ipsissimo Polentani errore assirmavit. Conterranei vocabulo, ac demum lapidi potissimum innititur, quem ad Plinium naturalis historiae scriptorem spectare conjecit. Elogium cum nuper in aede Divi Blasi repertum testetur; pateret circa annum I 478.

quo lapis repertus illum memoratas confabulationes vulgasse, ubi vera de lapidis inventione Palermus retulisset u); nihilo tamen minus longe antea suas Pantheus confabulationes exaraverat, cum librum de Veronae laudibus, annumque 1478. praecesserint.

Alterum postea opusculum scripsit Pantheus, cui de Veronae laudibus titulum fecit: Tum omnium Sanctorum Ecclesiae Archipresbyter, ex Hermolat Episcopi favore Canonicum Subsellium in Tarvi sina Cathedrali occupabat. Libellum Andreae Bardo quem juris humani, divinique consultissimum, ac Domus Mercatorum V ronae praetorem appellat) elegantissimis typis nuncupavit. In hocce opusculo impressoris nomen, locus, ct annus desideratur; cum tamen Domitium Calderi num m. L B novissi-

ANNOTATIONE s.

g sieeus Polentanus, sive Xiem Polentonus, ut a plerisque dieitur: meia Polemo minus rect8 ab Andre Sehotis a pellatur: te Primus iam inde, ait, a retractis a fuaed magorum minorum siteris, o discipimis meia Polemo nescio quis r onuetant nonnulli X ieconem e Principe Polent I familia originem deduxisse; unde Polentanus potius quam Polenis tonus appellandus sit. De nobilissima Polentarum familia, eonsule Ravennates Historias. Hie dieitur Aiem Riguas Polentonus ab Antonio Teisserio; suitque Patavinus, eiusdemque Reip. Scribat vid. Scardeonum, Vossium &e.ca Peroti hujus nomen in antiquioribus libris unim e scriptum invenio, quam lectionem sequitur Polyearpus Pater m a Si plerique malunt geminare ; uti plaeuit Torquato ex eidem sente Episeopo Amerino. Perotus illium genere apud Sentinum Umbriae alias oppidum, quod nune Lamferratum dicitur, inter primos bonarum literarum restitutores annumerandus, Theologus ae Rhetor disertissimas ab Ughello appellatur. d Hune Paullus Iovius paedagogum,& eum inopia eolluctantem depingit. Anno r438. Sipontinus Archiepiscop. renunciatus obiit ann. IMO. Praeter memoratos eonsule oldoinum, Iacobilium &e. 3 Illustris Marehio Μasseius Caldarianas confabulationes Pantheum admodum iuvenem exarasse asserit. se Id ante

annum IMO. a Pantheo peractum nonnulli affirmant ex memorato elogio, quod Palermus M. I478. repertum indi

sitat. Hic enim eum de ver Plinii patria, eaque Ueroni seriberet anno Iω8., lapidem iam annos cxxx. effossuram aedi id Diui Blasi teste Pantheo adnotavit r Vertim aliqua, ni fallor, miniis rect8 apud Palelmum oecurrunt, eum Pantheus Hermolai Barbari senioris Veronensis Episcopi a seeretis, iunioris Hermolai dum iu Patrui aula educaretur diligens in literis praeeeptor evaserit. Senior Hermolaus fato cessit an . I4 r. Ante emortualem igitur Patrui diem Caldarianas eonfabulationes digessit Pantheus; unde Scipionis Massei sententiae aecedo, ut auctorem tu Primo iuventutis tare eonstitutum, memorato operi manus admovisse statuamus. Legimus apud Clariss. Faeeiolatum h ubi iurisprudentiae professores Patavini Gymnasii reeenset ad annum Isia is Ioannes Antonius Panteus Veronensis is Graeee Latineque doctus ius Ponti fietum per hos annos in Gymnasio ex leuit. Postea ab epistolis fuit Hermolacidi Barbaro Episcopo Tarvisiano is p portet ordinem invertere, antea enim ab Epistolis postea Pontificii iuris N

25쪽

1o DISQUISITIONES PLINIANAE LIB. I. novissime vita functum innuat: anno I 477., quo Domitius ad plures transiit, vel huic proximo librum a Pantheo publici juris factum conjicimus. o Hoc quoque loco civibus suis Plinium annumeravit; sed multa in Caldarianis

confabulationibus opinata resecavit; novisque argumentis modo patriae suae, modo Comensium caussam adjuvit. Naturalis enim historiae scriptorem ex quadam illius essigie Veronae adhuc permanente hisce verbis sibi vindicavit. se Plinius senior, non tam hujus picturae, quae vetustissima est, quam omnium is veterum, neotericorumque, & sui ipsius testimonio Veronensis est, quum Catul- , tum sibi conterraneum in naturalis historiae praefatione appellaverit. Lubet hic, subdubitatiunculam inter nonnullos nostri Aevi doctissimos Uiros quaesitu non ,, indecoro subortam enodare. Alii enim Eusebii, & Tranquilli non parvo testi- ,, monio innixi Plinium Novocomensem dictitarunt: alii autem ipsius auctoris cerisse liore asseveratione in suae narrationis exordio Veronensem autumant. Licet ,, haec sane parva non sit provincia, talibus utrimque patronis sustentatam litem ,, dirimere: tamen si pacata animi moderatione a me verum audierint, me fortassisse honorario jure justὸ judicantem non aspernabuntur. Resectis singulis, quae in se medium non tam pensiculate, quam minus scrupulose ab eruditis, superioribus is annis ultro, citroque allata junt, hoc ingenue serendum arbitror, Eusebium, is Tranquillumque non inscite Plinium nostrum Novocomensem appellasse, quip- ω pe quum in liquido sit ea civitate donatum fuisse, & grande peculium, exub se ransque arvorum solum in Comensi agro possedisse, quo quidem incolatu Novi

es comi nomenclatura ab extrariis potissimum nuncupatus sit. Huc usque Pantheus: Caetera enim, quae de conterranei vocabulo addit, jam ex superioribus dictis innotescunt; quae vero de quatuor, & decem Secundorum Epigrammatibus Veronae, S in Veronens visendis ad rem minime faciunt. Quamvis igitur seniorem Plinium Comensi civitate donatum aerei, & nescio qua nam fretus argumentatione crediderit δ/; inde tamen apparet Pantheum Eusebii-Chr nici sententiam avunculo Plinio unice adaptasse, & Plinii senioris vitam, ubi N Vocomensis appellatur, tanquam genuinum Suetonii foetum recepisse. Laudem procul dubio modestiae, & Christianae tranquillitatis ab omnibus assequetur Io: Antonius Pantheus, qui literariam hanc disceptationem, summa verborum, animique moderatione tractavit. A Panthei instituto longe abfuit Veronensis alter

Matthaeus Rufus, quamvis iisdem sacris initiatus uin, iisdem quoque principiis i niti debuisset. Illud sane in Ruso satis mirandum notavi, quod suffurata Calderia narum confabulationum supellectile in harenam descendens Panthei recordati nem nusquam ingerat; quasi durehendi potius in furto maluerit, quam mutuum reddere. Vix enim aliquid de suo insignis hic Plagiarius addidit praeter maledi

auctor typis Antonii Mistomimi eoneessit anno I489 Verhm eum operum editici saepe p trahatur: neque ordiu rib, tempore, quo scripta sunt librariis permittantur; aliunde Calderint obitus petendus erit, nempe a Iambo Philippoe Bergomate, qui illum anno aerae Christianae Im . aetatis suae 32. Romae ad plures transisse ammat. Vide se pion. infisj. Veron. Illustrat. Par. II. libr. 3. Col. II a Huiusmodi fortasse a Mansionarii annotatione mutnavit. Flavius Blondus opposita Pantheo tradit sa) Comum C vitas intusta laevi Lario, mi dat Comemsem appellaticinem - Cisem ea habuit patems dirisme Pimium , em mutatus in estiatus vocari seis Vermensem, qui seribιt Comum, oe Bergomum Ommaniommitta stirpis Disse. Quἱ ratione Blondus seniorem Plinium ex Comensi Veronensem: ehdem msectb iuniorem ex Uemnense Comensem iecit Mansonarius,& Pantheus. qui omnes nugantur .

3 Nempe Divi Thomae Fano praepostus. Hune de Plinii patri egreηium seripsisse opusculum, Brixiae an. Ιερα editum, nimis confidenter retulit Masseius, a quo Italieo idiomate dicitur Rino, atque ex Pamphili saxit auctoritate Russus latin8. Veron. Illustr. Par. II. sbr. 3. col. Iam t. a Regionis UIL pag. 3οῖ.

26쪽

DISQUISITIONES PLINIANAE LIB. I. racentiam, & injurias. Opus suum Iusto Iusto s0, ut videtur, simili epigraphe dica

vit. Rufus Praelatus in aede Divi TMmae civitat. Vero. Splendidiss. Equiti, Clarissmoque Iuris Antistri Justo Veronensium Decori Sal. D. P. In Caldarianis confabulationibus Pantheus Plinii vitam, Suetonii opus non esse, & ubi ad illum pertineret, Novoe mensis vocabulum, non a Suetonio scriptum, sed a recentioribus additum dixerat; Rufus ipsissima retexens fraudolenter addita fuisse afirmat. Illustrem, & multam Veronae Secundorum domum, Sammonici,& Macrobii errorem, & omnia a Pantheo ad notata minime oblitus, ab illo pariter intolerabili hallucinatione mutua vit, Valeriam

Secundam Caj filiam, a Cajo Plinio Secundo naturalis historiae scriptore genitam fuisse; & monumento, Panthei diligentia, ex aede Divi Blasi in lucem edito sor

titer adhaesit. Haec demum unice ex promptuario suo desumit. Si Suetonius, Hieroumus, ct denique prisci omnes Plinium Novocomensem dicunt, quo Romanus fuit Z Si ipse Ie Romanum protetur, quo Novocomensis esse potuit Z O deliram , ct ridiculam imitatem, o ineonfantiam puerilibus simillimam altercationibus, modδ Romanum, mora Comensem Plinium asserunt. O extremam arrogantiam, o temeritatem impudentissimam. Quis enim tam inverecundo, indoctoque ore prolata ferre poterit, cum stivam, S rus, imo calumniam oleant λ num fortassis Comensium fraudi adjectum in Plinii vita patriae nomen attribuendum, quando neque unus ex nostris hisce de rebus disceptaverat & ignorantiae adhuc tenebris oppressi cives mei omnem politioris literaturae cultum aspernabantur λ 0in num in Plinianis codicibus toto terrarum Orbe dispertitis, patriae suae vocabulum Novocomenses poterant inoculasse; quando

non dico ex nostris, sed in cunctis Europae provinciis, vix aliquis invenitur, qui de studiis, multoque minus iis de controversiis cogitaret Τ Vni Ruso similia liceabit imaginari, qui clausulam etiam in Eusebii Chronico periit, dum insist 'fuυLum, ab adversariis additam scriptitavit; sed tam bonos habuit adversarios Rusus, ut ne unum quidem naturalis historiae, & latini Eusebii codicis penna exaratum

volumen Comi inveniatur, neque usquam, quod sciam, extiterit. Sed quorsum tendunt a Ruso in Comenses, seu in quoscumque alios excogitata, eo quia Plinius sese Romanum profiteatur nonne eadem ratione, qua Comenses nostros, Veronenses quoque suos adurgent Z Quot, quantique similia in naturali historia adnotarunt in . Pro nunc Palermi verba sussiciant, qui in hoc autem, ait cis illud etiam erit mirabile, quM ipse Plinius, quem nos Veronensem fuisse probamus, Comenia servieta suum fatiddictitant, Romanum se feta semper, non myernum profitetur. Omnes enim norunt municipibus tum temporis, qui Romae orti non essent, duas adfuisse Tom. I. B a patri-

AMMOTATIONE s.ci Iustis Laelii Insti Filius I. C. & 'nes Clatiss. a Polyearpo Palermo meatur; quo auctore statuam in summo

Comitii tallino ubi forum spectat, Plinio Veronae erectam tradit. Illius obitum ad annum 1482. videtur referre . ubi huiusmodi vera sint, Rusus ante annum IG6. opusculam suum vulgavit, & Primigenia editio circa annum l. 8m' erit colloeanda. b ε .ca Fabium Odestalehum Comensem Patricium in Plinii munieipis sui naturalem historiam seripsisse ex Henriet Bam

eelii auetoritate testantur nonnulli; sed eum huiusmodi ab Alsonsi Cieearellii ealamo primum vulgata dubitem. haud Ievem falsitatis ingerunt suspieionem. Consule sectionem libri XII. de ineditis naturalis historiae interpretibuς. 3 3 Civium nostrorum primus, qui de senioris Plinii patria adversu Veronenses disceptaverit, is fuit Benedictus Io vius, eni renatae apud nos literae ortum debent. Natus an. Isa. ei rea illius seculi finem elarere eoepit Vide o rationem nostram in funere Ioseph Mariae Stampis. V ' 4 Iohannes Harduinus omnium novissimus ex allatis Plinii laeis illum Romanum unie/ seeit, quM ubique se Rom num profiteretur, Veronensem nunsuam. Elumbem Harduini argumentationem ostendemus lib. VI. 3 Haud satis rectὸ Palermus externi voeabulo utitur, saltem ex Plinii sententia; hie suos quoscumque seriptores a Pellat, quorum opera latino liliomate constant: extemos, qui graeco, Punico, asiatico eloquio usi fuissent. Vsa J In praesit. da vera Plinis Pani . sba Via. PMu. Palem. M. III. cap. s. pag. 27s.

27쪽

11 DIS MVIS ITIONES PLINIANAE LIB. I. patrias unam naturae, alteram civitatis, ut Tullius testatur, ca) atque ad nobiliorem continuo suis in operibus provocasse. Hujusmodi Run ad Iustum nuncupatio Brixianae praefigitur editioni ci , quam anno 1496. Angelus, & Iacobus fratres Britannici vulgarunt. Alexander Benedictus Ueronensis Medicus, de quo saepe mentio iis in disquisitionibus occurrit, data ad Rufum epistola, quaedam admodum infirma adjecit; ut Plinium civem suum,& finitam tot excogitatis ineptiis disputationem comprobaret, Veronensibus Novocomenses humi gramen provolutos porrigere somniavit. Alia insuper ad vi dicandum patriae suae Plinium aliquos post annos nullius tamen momenti addidit, atque Plinii naturali historiae anno Iso7. praeposuit. Dum tanta Ueronenses ad Plinium sibi adscribendum congerebant; neque unus ex Comensibus pro patria pugnabat; nihilo tamen minus cum horum caussam, v ritatis tantum amore compulsi, Viri tum temporis doctissimi tuerentur; quorum praecipui Georgius Merula Alexandrinus, Tristanus Calchus Mediolanenss, &Hermolaus Barbarus junior, augustissimum Venetae Urbis ornamentum; lis adhuc sub judice manebat, quamvis pleraque horum auctorum opera lucem minimὸ ad-

j exissent; Merula Tristant praeceptor, & Hermolat amicus, naturalis historiae scriptorem Comensem fuisse, Ferrariae, Venetiis,& Mediolani , quibus in v bibus illustri conductus stipendio publice docuit; ) adversus Domitium Calderi

num ubique praedicabat. Id etiam additis argumentationibus Tristano Calcho visum; atque ab Hermolao Barbaro voce, & scriptis propugnatum 3 .Hujusmodi a Pantheo, qui memorati Barbari diligens in literis institutor evaserat, mini

me ignorabantur; & priusquam de Plinii patria disputationem suis in Caldarianis

confabulationibus aggrederetur, b) Hermolaum juniorem Virum sand nostro amo prudentissimum, integerrimum, scientissimumque, o pace multorum dixerim omnibus, quos doctos noverim, faciis praeponendum appellavit. Barbarus vero Plinianas castigationes tanto labore, & assidua lectione elucubratas, cum Romae ederet anno I 492. in ipso praefationis initio Conterranei vocabulum Transpadanis omnibus convenire assirmans, Suetonii, & Hieronymi testimonium indigitat, unde superiorem Plinium Novocomensem fuisse eruitur. Male tum ob indeptum Aquil ejense Patriarchatum apud Venetos audiebat Hermo laus; brevique postmodum Romae obiit anno nempe I 493.; unde Matthaeo Ru- , & Alexandro Benedicto cum larva luctantibus, summi Viri defuit responsio; Hermolat tamen, & Comensium partes susceperunt alii, neque inter ultimos recensendus est Raphael Regius, quem nonnulli Brixianum dicunt, eo quia eam Urbem inc

x Uide, quae adnotavimus in Plinianis editionibus seeuli XU. ad annum I4ς6. A ganti invecti u Rnsus se iri rem aliquem exagitat, qui lieEt Plinium Novoeomensem fuisse assi aret, minimε retieebat naturalis historiae avis Horem se undique Romanum profiteri. Id etiam ex Marini Beelehemi praelectione emitur: hujusmodi Raphaelem Regium, ut puto, attingunt. a) Calderint. & Meraseae eontentiones, decimoquinto senestente siento, omnibus innotuerant. Α Politiano Geor pius Merula Uir planε doctus, & diligens, & longE quam Domitius Caldetinus in seribendo inutior appellatur. d In illum postea invehlas est, eo quia minorem Georgius de Miseel laneis opinionem haberet; imb quamplura in P litiano reprehenderet. Obiit Georgius Merula an. I494. e XU. Kal. April. ut ex Leone Vercellensi Eruditiss. S xius adnotavit Histor. Typog. literari sol. CXCVIII. Hoe pariter anno VIII. ΚaLOmb. Politianus ad plures tra sit. f) Hune, & Merulam naturali historiae emendandae insudasse suo loeo ostendemus. 3) Antonius Varillasus singulare Hermolai Barbari opustulum addueit in Florentinis Anecdotis, quo ab Aquileiensi Patriarehi Plinium Comensibus vindicatum asserit. Hac de re in Hermolai Barbari sectione agemus ; eommentici siquidem ab eruditis judieantur. 4ὶ Ia latino Eusebii Chroniis, ubi verba ad Plinium spectantia adiecit Hieronymus. Vide Disquic Plin. lib. XIV. . Lib. I. d. Daib. sba ML str. se I In anuo . ad Plinii maesar. sdJ Mistav. cap. s.

28쪽

DISQVIS IT IONES P L IN IAN AE LIB. I. I 3leret; rectius tamen ab amplissimo, eruditissimoque illius Civitatis Antistite An gelo Cardinali Quirino Bergomas appellatur. a) Hic optima ratione a Μatthaeo

Ruso vulgata rejecit, & aliqua etiam in Novocomensium favorem antea suis operibus inoculasse conjicio, quae tamen mihi adhuc videre non licuit: o nostram certe caussam juvit in Plinianae praefationis enarratione. Regio gravissimus insurrexit adversarius Marinus Beciccius M, seu Beci chemus Scodrensis, eadem Brixiana in Urbe, ubi tum politiores literae maxime florebant, publici Gymnasii moderator. Beci chemus Veronensium partes suscipiens, Regium, quem Reginum a bonorum hostem appellat, acerbissime laceravit. Becichemo bilem moverat Regius,

ubi purpurato Quirino fidem habeamus, eo quia in illius praeceptorem Iohannem Calpurnium λὶ satyras potius, quam annotationes criticas evulgasset b). Ex infra tamen dicendis Iohannis Calpurnii praeceptoris sui potius scrinia compilasse, quam dignitatem propugnasse constabit. Beci chemus in Regium scripsit anno secundo supra millesimum; Deutriusque laboribus, cum ad Plinii praefationem spectent,

in minoribus naturalis historiae interpretibus fusius agemus & quaedam recondita ad annum Iso8. delibabimus. Illud tamen hoc loco minime praetereundum videtur, quod ad Becichemipam tes accessit Paullus Suardus, qui lectoribus quaedam admodum inepta inscripsi, quae in Beci chemi operum, aliorumque Parisina collectione anni Is I9. invenies.

Hic primus edidit spuriam inscriptionem C. PLINII. VERON. &c., de qua agemus

libro II. sect. IV. Caetera omnia desumit a Pantheo, & Ruso, ut celebrem in Ueronensi Secundorum familiam ostenderet, & Valeriam Secundam Plinii senioris filiam & ipse somniaret. Hellam sic ipse lustricum praenomen aspirat) Capreolum iis addam, cum & ipse Brixianus illa in Urbe de Plinii patria quaestionem tractaverit. Fuit hic insignis

Iu reconsultus, & cum illustrem de rebus Brixianorum chronicam vulgaret, ex Pliniis Novocomen ibus duobus se) multa desumit. Quaestionis ipsius viscera in gratiam Francisci Arrigonei singulari dissertatione explicavit, quam typis etiam concessit. Sed cum inventu rara sit, multis ab hinc annis acceptam a Paullo Galeardo Viro Clarissimo, subjiciam ; ea etiam ex caussa quod paucis absolvatur chartis.

I Benedictnt Iovius Novoeomensium caussam non uno volumine a Raphaele Regio propugnatam affirmat: d Thmmas Poteaeehius elegantissimum Regii opusculum contra Matthaeum Rasum celebravit Nob. Com. lib. I. pag. 33. Ante annum ia88. Resium scribere coepisse paullo infra ostendemus. 2 Hie patrio Illyriei sermone voeabatur Beelch, quM ea ratione redditur ab indigenis, uti Italis Beelae. Α Iaeobo Faeeiolato dieitur Melechius, vulgo Bericiamus. Nescio quid elegantius sonet Bericiamus, ni nomen suum invertere,&hie Marinus gauderet. 3 Uidetur, oubd Re Mus suarit gentilicia Raphaelis appellatio, quam in Regii gloriosorem detorsit. 4 Aliam orthographiam sequitur Quirinus, & Faceiosatus Fassi Gymnas Patav. sol. LIV. & LVI. attamen Rhetor hie Bergomas appellationem iuvertens gentiliciam scripsit Calpurnius, ut illius opera ostendunt. Vid. Terentium ab illo editum, & alia. Tom. I. Bibl. Bunavian. Erat Calpurnium Romanae gentis Clarissimae nomen ; ad quod Johannem allusisse eredendum est. Ingenita doctis eius aetatis adsuit libido, ut a patribus aceeptas familiae nominanis, dae rationes detorquerent. Hie Calpurnius Bergomatibus Cat aeno Regii aemulus in politioribus literis doeendia eathedram Patavini Gumnasii frustra illo obsisteote Meupaverat; unde nil mirum si aliqua in Calpurnium Regius vulgavit. Ouae Faeeiolatus adnotavit minus acerba videri possunt, quam Per Quirinum congesta. Vid. Fast. Gum. Par. Par. I. pag. LIV. 3 Ex iis eonstabit Marinum Beelehemum assumenta e Iohannis Calpurnii scriptis praeeeptoris sui tum defuncti sunsurasse. De Iohanne Callamio eonsule dolii Sambucae Brixianam collectionem, de qua infra. FaGiolatum Fast. Gymnas Patav. Par. I. pas. LV. t 63 Paullus Galeardus doctissimus Brixianus Canoniens, eujus plurima ingesti opera teruntur eruditorum omnium manibus ; euiusque epistolari commereio ipse iuvenis profeci. consule Brixianam Sambucae eollectionem, ubi antiqua

Caenomanorum conditio illustratur. sal In epist. ad Ioseph. Anton. So. pag. o. sbJ ci an epi'. ad saxiam .

29쪽

14 DI qu VISITIONES PLINIANAE LIB. I. se Helias so Capreolus Francisco Arrigoneo Equiti doctissimo Sal. se Petis a me Arrigonee Carissime, ut quod Plinii historici natale solum suisi

is se sentiam, litteris tibi significem, quasi ambigas unde fuerit oriundus . Faciamsi quidem libens: ut quam sic amice petis, ejusce rei voto ne frauderis: Quamquam se jam annis sere mille quadringentis, nemo vix fuerit, qui Plinium ipsum patria

se Novocomensem negare sit ausus: licet Matthaeus quidam Rusus Ueronensis il- es tum sibi civem usurpare longa nunc contentione conatus sit. Nicolai tamen Peia se roti auctoritate fretus, additis etiam nonnullis aliis: quae cum longa magis sint, se quam opportuna, ne taedio tibi sit lectio, hic a nobis praetermissa in eorum con-- futationem servabuntur. Ego igitur, ut sententiam habeas meam, cum Sueto-

se nio, Eusebio, Divoque Hieronymo Tertulliano, Blondo Foroliviensi 3 , &,, Hermolao Barbaro, atque cum ipso Plinio de hujus natali solo consentio, dic

se que cum ipsis eundem Plinium procul dubio Novocomensem fuisse, non Uerori nensem, neque enim obstat ad eorum fidem tollendam, ut Rusus dicat, se non

,, vidisse Suetonium de illustribus Viris, & Eusebium, vel Hieronymum fuisse vi

ta tiatum. Quippe omnes potuerunt vidiise Omnia, non unus, non singuli. Nec sata tis probat Rusus ipsorum testium, quod asserit vitium; clausulam enim ipsam ,, ta periit dum Vesuvium invisit T dicit fuisse suppositam, nec Plinium unquam

,, docet non suisse Novocomensem. Verum hic omissis fidelibus tantorum virorum se auctoritatibus, quae uti omni probabili suspicione carent, ita refutari iniquis. se simum constat, citemus quaeso ipsum Plinium, sciscitemurque ab eo cujas sueri rit. Respondebit certe: patriae nostrae nomen in fronte legas: quot enim libros ,, scripsit Plinius toties in eorum frontispicio II Plinii Secundi Novocomensis li- ,, ber vel primus, vel secundus, vel alius, numeri intelligi voluit zz: Hoc con- si stat, hoc extra aleam est. Nullum enim ejus Plinii volumen, vel manu scriptum, es vel impressum, ni fi sorte citra Rufi contentionem invenies, in quo septies supra se tricies Plinii Secundi Novocomensis titulus non legatur. Est ne lassiciens hoc si de ipsa re testimoniumὶ Est ne credendum Plinio de se loquenti An voluerit Pli-- nius, si Veronensis fuit, Novocomensem potius se appellare ρ Ridiculum planeis censeo tantum Virum nobili patriae Veronae renuntiare voluisse, ut ignobiliorem se sibi vindicaret. Sed Rusus inquit, titulum ipsum non a Plinio, sed a Ueronensisse gloriae aemulatoribus, quod etiam de Eusebii, Hieronymi ve auctoritate asserit,

se falso fuisse appositum, ut Cive suo pri Vata Verona, eo Novocomum ditaretur. is Quod quidem si verum esset, majus miraculum videretur, quam quod ex nihilo se Mundus, ut sacrae serunt litterae, a Deo ipso Omnipotenti Max. conditus sumis rit. Quonam modo totus Mundus sunt namque in omni orbe terrarum Plinii ,, volumina eo titulo praesignata ) contra Veronam conspirasset, ut ei civem si is um auferret,&Novocomo condonaret Nam quid commisit Verona, quid No- is vocomum ab universo meruit Mundo, ut Mundus ipse Ueronam Cive suo spo-ἡ liet, & Novumcomum honestet, atque exornet Z O pessimum detestandumque

Σὶ Divum Hieronundium de unico Plinio loqui, unicum pariter a Tartulliano agnitum libro XIV. Asag ostendemn . 3ὶ Verba Blondi sit perius attulimus: unde fortassis minus rectὸ illius auctoritas addueitur a Capreolo, nisi dieamus a Foroli .iens historieo ideo Veronensem Plinium appellari, quia Veronam incoluisse somniavit; Paterna tamen origine' omensem Risse tradidit. 43 Plinium in operis fronte Patriae suae nomen apposuisse haud facil8 eredam. illius tamen reeordationem tot in eo. dicibus, iisque vetullissimis repetitam, bonam Novocomensium caussam comprobare omnes sateantur neeesse est.

30쪽

DIs M VISITIONES PLINIANAE LIB. I. Is

si Veronensium flagitium t o Novocomensium inauditum universo mundo obsese quium, quo Μundus ipse omnis civem etiam mortuum Veronensibus susturari, si & Novocomensibus adoptare, conspiratione facta voluerit. Ego ut verum fa- is lear si tot conspiratorum manibus iubesse deberem, Veronensis profecto esse nolis lem; quandoquidem neque in domo propria tutus unquam manerem. Adde quod is dempta titulorum fide, nullus dici potest auctor certus: Rectius igitur omnibus, is quam singulis creditur. Singuli enim decipere, & decipi possunt: nemo omnes, es neminem omnes fefellerunt. Sed dicet adhuc Rusus. Immo quum appellaverit Pliis nius in praefatione operis sui Catullum conterraneum suum, ostendit omnino seis Veronensem esse, non Novocomensem. Ad hoc multa respondere possem, quorum D singulis convincetur Rufus,&quisquis eo deceptus verbo Plinium suspicatur suisse se Veronensem. Si enim sciret quispiam, quo pacto optimi latinorum Terrae,

B unde conterraneus dicitur, voce usi sint, non prosecto conterraneum tam anguis stὸ locaret. Plinius ipse, nec ignoro inquit, ingrati, ac segnis animi existimariis posse merito, si breviter, atque in transcursu, in hunc modum dicatur terra omnium D terrarum alumna. Italiam dicit. Terra namque pro provincia a doctissimis ple- ,, rumque accipitur; ut apud Cosmographos Terra Aegyptiaca, & Indica Terra. ,, Quod autem de regione opponit Rufus, quid mirum si Plinius, vel alius quiL,, quam in regiones suo arbitratu Italiam diviserit; quum & eadem Vrbs in regio- ,, nes divisa videatur. Prisci namque, & Plinii Majores Comum cum Uerona in

,, Cisalpina Gallia posuerunt. Unde & Catullus Transpadanos omnes conterra- ,, neos suos vocitavit. Sed ne longiusculus sim, hoc tantum a Ruso quaerere velim;

,, quid illa Plinii clausulata agnoscis & hoc castrense verbum T sibi velit, ex-

,, ponat. Non enim invenio Plinium nugatorem, non superfluis verbis abundan- ,, tem; immo, si dici fas est, opportunis saepe carentem. uur igitur verba illa, b, postquam dixerat conterraneum meum Catullum, addidisset, si supervacanea, ,, immo si non necessaria essent λ Caeterum si necessaria sunt, quid alluci sibi volunt, ,, quam ut ostendant verbum ipsum za conterraneum zz a Plinio non ut a gram- ,, malico, aut ab oratore, sed ut a castrensi milite, vel plebejo fuisse usurpatum; ,, itaque ostendere Plinium omnino ipsum nequaquam fuisse Veronensem Uerum ,, quod fuerit Novocomensis, audi quaeso alterum Plinium, ejus de quo agitur ex ,, 1orore nepotem. Is enim in epistola quadam ad Fabatum sua, de Corelia m

,, liere honestissima, ac ipsi Plinio praedilecta, inquit: si Haec cum proxime istic

es sui, indicavit mihi cupere se aliquid circa Larium nostrum possidere: ego illi ex ,, praediis meis quot vellet, & quanti vellet, obtuli, exceptis paternis, male ,, nisque. His enim cedere ne Corellae quidem possum. Quum itaque nepos ipse,

M qui Novocomensis negari non potest, maternis circa Larium praediis cedere non ,, posse dicat, argumentum sane praestat, matrem suam ex Lario, non ex Benaco, ,, & Novocomensem cum Plinio fratre suisse, non Veronensem. Evidens enim cones jectura est, ipsam Plinii nepotis matrem praedia ea a patre suo Larii accola d se iis nomine habuisse. Si quis autem diceret, potuit & ipsa cum fratre esse U ,, ronensis, & ex dotis pecunia ea praedia emisse. Respondeo, non sussicit dicereis ta fuisse, & emisse potuit zz sed oportet docere quod fuerit ita,& emerit. Non

enim

ANNOTATIONES. t Huiusmodi Plinio orbis deseriptionem reddenti utique eonveniunt, nam puncta tanquam proponit . ut subaudienda sint reliqua, quM nos suo loco exposuimus; unde rite Hermolaus Barbarus Plinii brevitatem inimitabilem affirmavit. In reliquis velli pingui ae florido gaudet stylo, eui caeteroquin nihil demere nisi Seiolis γ eontinget. a Capreoli argumentum optimaar, & omnino evidens videtur. Addi tamen potest maternoram praediorum nomine avaneuli bona intelligere, quae in illam utpote sororis filium, atque adoptatum obvenerant.

SEARCH

MENU NAVIGATION