Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

rg4 PYRRHUs eommodis, Sc eorum utilitati salutique serviebat , de patriae quoque gloria cogitavit. Nemo sane dubitabit quin hominum studia ad amplificandas disciplinas prompta Sc parata virorum praeStantium societate plurimum excitentur. Hinc Academiarum institutiones, ter quas maxime tum florere videbantur

Parisina, Londinensis , Sc Germanica , quae Naturae Curiosorum appellabatur. His quidem omnibus praeiverat Florentina, sed jamdiu il-Ia esse desierat, nec quidquam hujusmodi Italia amplius habebat, quo cum exteris nationibus contendere potuisset. Gabriellius itaque de condenda Physiocriticorum Senensi Academia an ΜDCLXXXXI. deliberavit, eique patronum dedit Franciscum M. Medieeum Card, natem . Plurimum illi elaborandum fuit, ut multa removerentui, quae Obstare Sc impedire videbantur, quominus gloriosa res ad exitum perduceretur, .&Cut sunt rerum initia parva,

sodalitium potius juvenum, quam conVentum illustrium virorum illam Academiam principio dixisses. Magnum quidem adjumentum attulit Gabriellius Senensibus suis, ut non modo

silerent senes illi, quos pudebat fateri se

132쪽

GA AB RIELLIUS Iasignorare, quae imberbes ab ipso didicerant, sed etiam docti plurimum se adeptos fuisse arbitrarentur 9 ad inveniendum . & ad judicandum . Ponebantur quaestiones de rebus naturalibus, quae minus cognitae, quaeque scitu utiliores esse putabantur, nec rationibus modo, sed, quod magis est, experimentis, quae in dubium erant vocata perpendebantur. Praeerat his omnibus exercitationibus

Gabriellius, & ne quid deesset ad capienda

experimenta , magna instrumentorum supellectile Academiam suam ditavit. Nihil iis temporibus celebratius suit Bolleana machina, quam ita in ipsa Senarum urbe perficiendam curavit Gabriellius, ut nulla absolutior , nulla ad habenda experimenta expeditior vel ab ipso inventore labricata suerit. Neque ejus se praebuit spectatorem otiO- sum. Tot enim nova per eam invenit, ut nulla seraeior fuisse videatur. Quidquid vero objiciebatur, caussa Sc Occasio erat novorum experimentorum, quorum tantam copiam in

promtu habebat tum ad physicam illustrandam , tum ad medicinam juvandam, ut de iis vulgandis fidem auiam obstriaxeriι Petro

133쪽

ra 6 PYRRHUs Beringuecio Comiti, a cubiculis Io. Gaston Mediceo, ad quem extat Gabriellii epistola

data Senis Vlu. Kal. Decembris an . MDCCIV. editaque eodem illo anno. Sed obstitit diuis turnus & gravis morbus, ex quo anno post XIV. Kal. Ianuarias interiit . ne promissa exsolveret, N. quod mireris inventus est nemo , qui in apertum proferens quae ipse paraverat, ejus & physicorum votis responderit.

Νeque in animo illi solum fuit Academicos

Physiocriticos suos in terra continere : nam Vehementer Semper optavit, ut ad caelestia quoque oculos conVerterem, eaque propter

in ipsa aula, in qua conventus habebantur, meridianam lineam descripsit, quae persectione operis cum celehrioribus contendere potest . Nihil unquam hujusmodi viderat Gabriellius, quippe qui pedem patria non extulit , sed sua sustentatus doctrina quid pera-gi. quid caveri debuerit intellexit . ex quo conjici potest, postquam divinanti astrolo

giae nuncium remisit . sic astra illum suspexisse, ut referret omnia ad veritatem utilitatemque. Quem usum Vero habere possent

astronomi ex sua meridiana linea, quid prae-

134쪽

GABRIELLIUS. I 27stiterit in illa construenda, quot labores tulerit, quot impedimenta superaverit, ipse exposuit, nec aliud deesse videtur huic scripto, quod an. Μ DCCV. vulgatum est Senis, nisi observationes astrorum , quibus notandis

inveniri potuit scientia. Praeter istud nullum aliud est in manibus hominum Gabriellii ingenii monumentum, quamvis multa paraverit , quae ad physicam, medicinam . Scanatomen pertinent, ex quibus perspici potest nullam pestem majorem invasisse in philosophiam ipsum putasse, quam eorum opinionem , qui auctoritati omnia tribuentes, quo stellius omnia, quae vellent, explicarent, eX- perientiam Sc observationem constantem dc diuturnam ab ea segregarunt. Talibus vocibus undique discipulorum suorum aures circumsonabant, qui quidem turpissimum judicassent, ut, cum omnia sibi suppeditata suissent a tanto magistro , ipsi sibi defuisse viderentur. Haec erat summa ratio Sc sapientia optimi civis, patriae, non sui gloriae utilitatique consulere , ob quae merita , & ob eju

singulares virtutes, quae valent ad conciliandos homines , humanitatem, comitatem, mo-

135쪽

desuam, sermonis affabilitatem, patientiam, gravitatem , ita colebatur ab omnibus , ut tanquam in clarissima luce versaretur, nullum obscurum esset ejus dictum , et factum. Mortuum etiam laudarunt Scipio Petruceius Eques, & Crescentius Vasellius, quorum alter orationem dixit in funere illius, quod satis amplum faciendum curavit Laelius Cosatini ius pro collegio & propinquitate . alter autem vitam declaravit, quam Marius Crescim-beni is retulit in Partem II. Vitarum illustrium Areadum. Νam in horum quoque coetum

singularia suerunt Gabriellii merita, qui in omne id, quod decorum . honestum glorio-Sumque esset, mitabili serebatur amore. Diuitiam by Coos

136쪽

ANGELUS FABRONIUS CAIETANO CARCANO

REGIO ΤYPOGRAPHIO NEAPOLI PRAEFECTO . S. P. D.

Cum res ab nostra memoria propter vetu statem remotas ex litterarum monumentis quaerere institui, statim intellexi unum Neapolitanum regnum infinitam s immensam litterariae historiae materiem suppeditare , O nullum esse doctrinae genus, quod apud vos non in honore fuerit, O studiosissime excultum . Vel eo tempore, quo corruptas , υel potius extinctas Italia deplorabat eloquentiam O poesim , minime defuere

137쪽

I3O qui castissimas artes ab audacia G libidine procorum liberarunt, quique omnino dederunt operam, ut in pristino dignitatis gradu

collocarentur. Pemerterunt quoque homines ea, quae sunt fundamenta naturae , O in magna confusione temporum, rerum uetoratione, ct morum barbarie nullus aequitati locus dabatur, leges pro arbitrio potentis-rum ferebantur, omnesque eae υirtutes, quae in eommunitate cernuntur O societate generis humani, vacillante justitia, iacebant.

Ad tantum sanandum malum reυOcatae ex

obliυione hominum leges Romanae fuerunt, utque coepit esse in laude cognitio O interpretatio ciυilis juris, nullus nec feracior, nec uberior Iurisconsultis locus Neapoli fuisse videtur, cum non tam scientiae dignitate, quam utilitatis magnitudine homines ad suscipiendum discendι laborem impelle rentur. Iidem O docuerunt quae sunt pu-hlica iura, quae proρria civitatis G imperii. quibus gubernari deceat legibus ciυilis 6 christiana respublica, quid ex majorum instituto, quid ex hominum malitia ad obtinendam υeI augendam potentiam actum fue-

138쪽

I3 Irit, cumque monimenta rerum gestarum, O vetustatis exempla undique conquisiissent . O in publicum protulissent, non parum lucis attulerunt superiorum saeculorum historiae. Tum magis magisque apparuit quam utilis O frugifera esset antiquιtatis notitia, quo in studio O nostra O patrum majorumque ma- moria floruerunt adeo Neapolitani , vix ut ullam ceteris gentibus reliquisse laudem Dideantur . Ea propter magnam dederunt operam Graecis litteris, cum quibus res putriae ob Graecam eorum originem arctissimo Dinculo conjungebantur, nullumque extitit eruditionis genus , cui penitus non se dederint, quodque scientia O cognitione minime comprehenderint. Quare fecerunt, ut de illorum urbe renovari elogium potuerit, quod illi olim tribuerant Martialis O Silius Italicus, cum eamdem doctam O hospitam multis aρ- pellaυissent. Porro quis, ut aliquos honoris

caussa nominem, majorem laudem consecutus est earum rerum investigatione, quas

cogitando assequimur. Ioanne de meo OAntonio Genuesiost Quis alphonso Boreiasio in omni re mathematica O physica do-

139쪽

3 32etior β Quis omnis antiquitatis sacrae . profanae , Iudaicae, Graecae O Latinae, scriptorumque υeterum Alexio Symmacho m.

pocchio peritior Quis Petro Iannonio in investiganda ciυili historia solertior P Quis demum Caietano 'langerio felicior in eligendis, conjungendis, O sub uno veluti adspectu ponendis iis, quae ad bene O recte

gubernandam rempublicam a summis viris tradita fuerunt ρ Horum omnium nos vitas explicauimus, O ex ingenti quodam immensoque campo alios seligere mens est, quorum facta O scripta immortalitate digna putamus. Interea, dum tibi Obsequi studeo Leonardi de capim vitam declarans, is eo. quoque rem gratam tibi me facturum confido typis iterum mandans, quae de Patre tuo liveris consignasti, in quibus non magiδpietati. quam υeritati praeclare satisfecisse mihi Oideris. Fuit enim vir cum paucis lepore O elegantia comparandus. Quanti autem scriptum istud tuum sit faciendum , facile iudicabunt ii, quibus elegantia O munditia Latini sermonis perplacet, in qua, excolenda utinam plures tui simitra haberemus.

Valea

140쪽

LEΟΝΑRDUS DE CAPUAI . eouardus de Capua humili M obscuro

loco , cui Bagnoli nomen est, natus IV. Id. Augusti MDCXVII. patre Caesare , matre autem Ioanna Bruna , caruit iis praeceptoribus, quibus pueri ad humanitatem & religionem informari solent..Μature enim amisit parentes S. fratres suos, quorum minimus natu erat, cumque in matrimonium collocata suisset , quae unice Superstes fuerat, soror , Ν ea

polim ductus est vix tum attigerat XII. aetatis annum in qua in urbe philosophiae 8 theologiae , ducibus Jesultis , operam dedit. Tum iminime peregrinus erat in Latii lingua , quam per se se incredibili labore didicerat , neque prorsus ignorabat ea, quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION