장음표시 사용
151쪽
Page halis Marci Careani F. Neapoli natus, sed Gefunio, seu Iunonis Fano, in agro Picentinorum ad ostia Silati ob insigne Iunonis Argivae templum inprimis celeberrimo , oriundus . Hujus de rebus gestis dubito quemadmodum exponam , quod veIeor . Si res explicare Salagam, non ejus vitam, sed sui aevi historiam videar scribere. Verum de hoc priusquam dicamus , praecipiendum Videtur, merito cum illis cujuscumque aetatis esse comparandum , qui cum pares principibus viris esse possent delatis dignitatibus, pro 'priis ingenii facultatibus, ac datis ab se Operibus , ςommunes infimis , ae obscuri, quantum in se fuit , delituere; praesertim cum
Hujus vliae, ut supra innuimus, aridior est jetanus Carcanus . Disilired by Cooste
152쪽
PASCHALIS 14 Spro magnitudine laborum non prospere iis
cesserit fortuna. Cum igitur imaginem vitae ejus exprimere Velimus, Si per se virtus sine fortuna ponderanda esset , nihil videmur debere dubitare, an hunc primum omnium ponamus; quod magnos viros virtute matimur , non sortuna. Quare dicemus primum
de genere ejus, deinde quibus disciplinis, &a quibus sit instructus , tum de moribus, ingeniique praestantia, & si qua alia digna
Natus igitur Patre, quem diximus, honesto genere, mense Μartio anno MDCCXXI , contemptu sui , quam virtutum laude nobilior extitit; eui neminem sine dubio praesero fide , integritate, omnigena eruditione. Praeter illustrem progeniem, & non indecoram malorum. praesertim Patris, famam, multa alia a natura habuit bona; nam ad corporis firmitatem ingenium doeile, capax, aptum ad artes optimas accessit. Erat autem modestus L prudens, temporibus Sapienter utens, animo maximo .
Quinque fratrum doctrina ae literis spectatissi
morum postremus suit. Annum agens septimum Patrem amisit, ex ejusque occubitu M.
153쪽
146 C A R C A N U s. tia Angela de Matthaeis alteras nuptias festinavit , quare duro admodum usus est initio adolescentiae. Educatus est in domo Honu-phrii Boseti privignus enim ejus suit eruditus a Fratre natu maximo Dominico. Hic fulgentem jam in puero indolem virtutis, Scmores ad summam gravitatem compositos perspiciens , strenua ac fideli opera ingenium studiis excolendum despondit, ac omnibus disciplinis, quibus teneriores puerorum mentes informari solent, illum erudivit. Tanto Supra aetatem acumine grammaticis ac rhetoricis praeceptionibus est obsecutus, ut nemo magis . Peradolescentulus Marcellum Papinianum Cusanum tunc in Academia Neapolitana Iuris Antecessorem, postea Archiepiscopum Panormitanum, audiit; cui non obscuram id temporis celebritatem nominis florentissima juris doctrinae laus, ac mira eruditio apud om nes conciverat. Erat autem in adolescentulo docilitas ingenii summa , ut non solum celeriter acciperet quae tradebantur, sed etiam excelle uter pronuntiaret, qua ex re condiscipulos ingenio tardiores ad sui aemulationem excitavit. Hoc vero Severioris juris scientiae
154쪽
stadium, duleissima cum amoeniorum Studio. rum , ae antiquitatis conjunctione decurrit . Matheseos Praeceptores hahuit Marium La-mium. 8c Νieolaum germanum statrem Suum, viros in mathematicis disciplinis exercitatissimos . In ea tantum progressum secit, ut nihil neque de synthetica , neque de analytica ,
aut sublimiori mathesi incognitum ei fuerit, ac talis in ea fuit, qualem cognitum judicarunt vel ex iis, quae tertio Piet irarum tomo de Solari horologio pernae s guram praeseserente, subtiliter ac copiose ex Astronomiae praeceptis artisque Gnomonicae regulis edisseruit . Ventilatis enim aliorum, qui insana quadam festinatione abrepti praepropere eo dem de argumento disputaverant, Ophioni bus , suas deinde explicationes magna rationum copia, & mira animi moderatione ob oculos insert. Atque utinam licuisset inter infinitas occupationes idoneum tempus aliquod
naneisei studiis obsequendi suis hac enim
semper usus est fortuna , ut quod minime omnium vellet, in hoc unice esse premeretur certe rem literariam novis auctibus decubi duplicatione locupletasset , quorum non
155쪽
148 C A R C A N U s nisi adumbratam quamdam imaginem habera
indole mus. In his autem dum adolescens detinebatur , per se, ne tantulum deperiret temporis, in Graecis literis multum studii insuismehat eo successu , quod sere omnes Graecos auctores diligentissime perlegerit, & quamplurima eorum testimonia memoriter habu rit tantamque concinnitatem , ac suavitatem in illis interpretandis, celeritatemque ex usu comparaverit, quantam innumera prae aliis in enucleandis veteris Herculanei monumentis Anthologiae epigrammata, mira felicitate Italice reddita , declarant. Philosophiae porro. Vacavit methodo, ut tum erant tempora , Chartesiana tractatae s 8c si quod erat taedium , quo inter bonas musas adolescens educatus illa studia fastidiebat , Graecis Arist teleis deliciis, quas unice dum vixit adamavit, maxime sesellit. Qua in disciplina nullum audiit praeceptorem, ac quidquid didicerit , id industriae suae totum acceptum Te-
serebat ; nisi quod saepe dicere auditus est, de infelieissima illa temporum conditione conquestus . cum his disciplinis operam daret ,
156쪽
PasCHALis x 4sstitutiones veluti amoenioris notae librum, qui maxime adolescentem recrearet, ei lege das obtulisse. Theologicas etiam disciplinas didieit, in quibus F. Pio Milantio, clarissimo tune temporis magistro, postea Episcopo Stabiensum, operam dedit, sed quas brevi temporis intervallo contractas acceperat institutiones per se maxime sevit, i promovitque ἰat tunc, cum Iuri Canonico incumberet, perfecit quod post apparuit, ut genuinam Ca- nonum intelligentiam assecutus, conatus eorum, qui nimis audacter insurgerent in Regia jura , compresserit. Attigit quoque medicinam . credimus ne ejus esset expers utilitatis ; ita ut si quo morbo amictaretur, mediet , qui affectae valetudini opem serebant.
maximam ex ejus colloquio voluptatem per-eipientes admirarentur, tantas res longe inter se dissitas tam egregie potuisse illum comparare. Postea vero ex ditissima Hebraearum, Graecarum, Latinarumque rerum supellectili quam diuturno labore , industria singulari, ae inflammata discendi cupiditate conquisierat, ad illam literaturae sublimitatem adsurrexit, quam declarant tum dissartationss
157쪽
sso CAR AA N U s. nonnullae amoenior eruditione plenissimae.
quibus res prope singulares pro sua parte studuit exornare; tum laetissima, quae lusit carmina , in quibus scribendi Veneres Catullianas , pari cum doctrinae laude conjunctas, demirere ; quae maximam partem vel edax nobis invidit tempus, vel amicorum laudi, aut honori inserviens, illis eommodavit. Horum nonnulla publice etiam sunt acta, quae sum ma animi voluptate Metastasius perlegit, probavitque; quaeque illum ad majorem hujus
admirationem excitassent, si meliore usus sortuna , veluti in libertatem assertus, per se, quod maxime Vellet, exarare potuisset. Iuhis dum esset, perhonorificis literis in anti quissimam Consentinam Aeademiam adlegitur meaei nomine insignitus. Haec quidem iam inde a Iani Parrhasii temporibus, viris doctrina, ac omnigena eruditione nobilitatis floruit, Sc ab Arehiepiscopo Constantio, optime de illa merito, Constantium Aeademia audiit. Annum agens XXI. Dominico fratre,
animae Suae parte altera, orbatus est, cujus, dum vixit, non sine desiderio meminerat.
Desuncto fratre, lieet humaniori literaturae se
158쪽
PASCHALIS 23 Imancipaverit, in foro tamen esse coepit, ac in Iurisprudentia tantum profecit, quantum innumerae caussae elegantissimis sententiis scriptae, aut editae demonstrant. Atque inhoe illud inprimis sult mirabile, quum octodecim horarum spatio non interrupto, incredibili dicendi vi, ac mira ingenii celeritate jucundissime pro M in Tabellionem Nicolaum
Spallonium, alter veluti Carneade S. caussam conscripserit. Quas Vero gra Ves cauSSas , Man ullas pro concione dixerit , ignoratur ; nisi quod dicere fuerit solitus, se quidquid
domi comparasset, in amicorum gratiam ela horasse ; sinistro enim quodam fato factum fuit, ut si in publicum prodiret, animo stati in caderet. Quam quidem δυσωπιαν non temere institutae a pueris vitae rationi imputamus . Itaque domi se perpetuo retinuit, in bibliotheca sedens, multis circumfusus libris :erat enim in eo inexhausta aviditas legendi, nec satiari poterat, ita ut quasi helluo librorum , si hoc verbo in re tam praeclara utendum est, videretur. Hoc in Secessu. Graecae Latinaeque Archaeologiae sedulo vacarit , exoticarum linguarum . quas summa ani-
159쪽
rsa C ARCANU smi contentione didicit, auxilio. Porro optimis disciplinis, ae gravioribus, politicis studiis ad majora Reipublicae munia se compa ravit; domo ita semper abditus, ut nec quem quam unquam adi Verit; Semperque , quoad vixit, vix domi conveniri passus fuerit ab iis, quibuscum a condiscipulatu conjunctissime vixit. Hic tum sorte Hieronymus Pan-
dolsellius, Marchionis Trapani filiaster, vir
summe philosophus , ac non poenitendus philologus , egregius Sc jurisconsultus, nonnullis aequalibus omnino a literatura non alienis auctor suit , ut nova A ulorum Academia
constitueretur, quorum in numero prae reliquis fuere Μartorellius , Marchitellius, Oriminius, Berardus, & Ferdinandus Gallani Fratres, aliique in penitioribus studiis subacti, qui aliquid de antiquitate, vel iurispra
dentia per vices patria lingua conscriberent. Huc invitatus etiam est Paschalis. Sed flectere illum minime valuissent, ut inter illos adlegi paleretur . nisi unus omnino Ferdinandus Gallanus, vir non minus optimis artibus eruditus. quam ingenii praestantia, & amoenitate spectatissimus, amicitia ac auctoritate
160쪽
sua id praestitisset. Annos itaque natus unum& xx. illuc accitus est: quae res omnium conlegarum animos exhilaravit. Hujus vero modestia diutius heic delitigata , dissertationes novis de argumentis pro more pronunciavit , in quibus rerum ordo, 8c judicii maturitas comparet, multa doctrina ; tanta enim perspicuitate, & exquisitissimo verborum dele-etu graviores naturae causSas exponit, prosundaque Philosophiae contemplatione Metaphysicas subtilitates deducit, quae manifesto e Vincunt, qualis in ea fuisset suturus, ni quid ipsum aliud ex alio divertisset. Harum nonnisi quinque supersunt , quarum ne Praesidenti quidem Pandolsellio copiam commodasset, nisi Academiae statuta id maxime efflagitarent . Maxime autem Carminum Ciccarellium elegantioris, Subitaeque poeseos studiosissimum , nonnulla Italica poemata, quae inter Academicos recitavit, recrearunt. A quorum lectione adeo se jucunde, Vehementerque raptum esse Sensit, ut graviter a firmaret, nihil
dulcius illis esse posse, quibus nonnihil sapiant poetieae suavitates . Interim Serenissimus Carolus III. tune tempori Siciliarum,