Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

is 4 CARCANUS. nunc Hispaniarum Rex, literatorum hominum

numen praesentissimum, ad artes optimas , ae liberalia studia iuvanda incitatissimus majorem alacritatem, celeritatemque in enucleandis , inlustrandisque monumentis , quae ex Veteris Herculanei effossionibuS nuper extracta, Omnium vota excesserant, Europam, ac Regem ipsum extulerant, qui sumptus ex vero regios in illud eruderandum insumpserat, ex citare sategit. Quare Tanusio recta demandat , ut eruditissimi quique illius aevi viri

summa cura, ae diligentia seligerentur, qui maximo cum Archaeologiae De nore omnem operam, industriam, laboremque in illa conferrent . Quod nobili evento comprobatum est. Mirandum sane opus, ae Carolo dignum, in quo stupendae artis decus eum penitioris eruditio uis segete certati Heic a Tanusio, qui quantum acumine ingenii valeret, si usquam alias , hic quidem certe patefecit, XV. viri totidem rei literariae decora delecti , qui statis diebus convenirent, productos a se laetus exposituri. Ac ne quod optimis legibus instituerat, non perfecisse videretur , in Franciscum Valletiam oculos conjecit, cui ve-

162쪽

PASCHALIS IssIuli Scribae perpetuo hujus Herculanensis Academiae, quae quis pro re nata intulisset , digerenda committeret. Verum Valletia senio consectus, Sc viribus prope collapsis ab eo munere avocatur . Hinc in Paschalem, quem Tanusius sibi adjunxerat, ac a soro in regia Scrinia, quo plus otii foret iis rebus perficiendis , evocaverat , totum id oneris refunditur,

ut eodem styli tenore , quam quisque materiam congesserat, exornaret, elimatamque disponeret. Heie Paschalis, qui aegerrime tulerat a Rege Academicum fuisse renuntiatum per regios codicillos decimo sexto Kalendas Ianuarias Anni MDCCLV. hane delatam sibi sui Sse provinciam gravate quantum habuerit , incredibile est. Praeter enim quam quod a delatis honoribus , vel dignitatibus maximo pere abhorreret, tum illud veritus est, ne

a Suo Secessu ea muneris perfunctione divelleretur. Quocirca imparem se tanto oneri fassus, vacationem ab ea impetrare contende-hat . Quum id vero non potuisset pro Tanusii dignitate, proque Targiani pristina amicitia , qui hominem adoritur , expugnatque, factum est, ut non amplius restiterit. Quo

163쪽

rs 6 CARCANUS in munere obeundo illud maximopere mirandum fuit, quod is eui ne respirandi quidem

idoneum tempus suppeteret, adeo promptus, ae copiosus operi sussiceret, perinde ac expeditissimus , ac admodum a negotiis vacuus esset. Hujusmodi autem Spartam assecutus ad unum atque alterum omnino Pictu rarum tomum hoc negotium ita transactum est, quamdiu scilicet congressiones illae viguere . At Sane ex eo tempore, cum Virorum illorum

dissociati penitus coetus essent; nam Tanu sius hujus Academiae Praeses meritissimus, qui maximum magistratum obtinebat , innumeris gravioribus curis distractus, illis interesse satis non habebat; ipse unus tanto prope intolerabili oneri accurrit, licet aliae ex aliis in diem ingruerent curae, ac reliqua tria

Picturarum, nec non aeneorum monumentOrum duo volumina mira felicitate, ae labore

quanto maximo concinnata ad extremum vitae Spiritum perduxit, non sine literatorum hominum totius Europae miraculo. Iamque typothetarum manus experiebatur nonum de

lucernis Se eandelabris, licet infirmo eorpori vires non sussicerent. Sed inchoatum jam Schon

164쪽

pAsc HALIs ruerhona ex parte elaboratum, nobis sata inviderunt ; ae nihil aliud quam undeviginti hujus tabulas praelo commissas non sine ingenti animi dolore, dimidiatum opus , nec facile ab omnibus perficiendum. hahare ingemiscimus; maxime si ex mira illa felicitate, quam

ex usu sibi comparaverat, metimur. Tanta enim celeritate utebatur, ut per Subsecivas horas ad illud conscii bendum veluti ad laborum levamen, quod aliis certe curarum summa suisset, se contulerit. Qua ex re cum Ο mnes admirarentur hominem perennibus politieis distentum occupationibus, laboriosissimas stupenda eruditione plenas adnotationes ad Herculanensium monumentorum illustrationem conferre , quod vix esset credendum maledici tanto viro deesse non potuerunt. Obtrectatores enim nonnulli eodem solo nauti, invidia laudem virtutis ut obtererent, illum numquam hujus operis auctorem extitisse praedicarunt. Sed multorum obtrectationem devicit unius virtus. Ipse enim istorum audaciam, qui in eo laedendo se aliquam consecuturos sperabant utilitatem , non modo non coercuit, sed sprevit; quin etiam quis re

Vol. XVI. L

165쪽

xs8 CARC AN Usderet Z tantum ab aueupanda gloria edit

rum voluminum Herculanensium abfuit, ut plane numquam Se fuisse auctorem cuiquam dilucide, ac citra tergiversationem aperuerit . Sed qui praesens meritas praedicationes aversatus est, absens prohibere non potuit; nam quantum laudis illi ex hac re pervenerit , vel ex eo est intelligere , quod exteri quique huc convenientes, propter eximiam nominis gloriam, cum illo colloqui cuperent,ae ejus formam cognoscere studerent, quali SesSet, quem tanti operis auctorem absentes

fuerint admirati; majoresque sui praecone Snactus suisset, nisi tanti viri modestia , ac

austerior institutae vitae ratio id omnino prohibuisset . Absentes vero quem numquam noverunt adamarunt; ae eum praestantem V e

luti Herculanearum rerum interpretem adivere. Forte enim inter Herculanei eruderata marmora, quaedam in Isiacae aedis soribus inscriptio eruta est, de reparata Isidis terrae motu collapsa aede a Numerio Popidio, cum eSset annorum sexs. Hane pro modulo quisque Suo tum nostri, tum exteri homines in te pretati conati sunt; quorum in numero Geor

166쪽

PAs CHALIS 339 glus Henricus Μartini Lipsiensis Scholae ad Divum Nicolaum Rector literarum laude si

rentissimus . Hic commentarium in eam pari eruditione , ac critice conscripserat, in quo plura praesertim de vocula sexs, quae non paucas cierat turbas, copiose disseruerat. Hunc

dono Paschali mittit, datis ad eum elegisntibus literis, quibus viri emunctae naris, cui proprio quodam jure componendae hujus mointae litis actio competeret, exquisitum judicium accipere significabat. Interea Sum eXt ri , ac cives omnes in eo exornando commendandoque convenirent, Statim conSecutae uni

Serenissimi Caroli III. auctori gratulationes, datis ad eum regiis codicillis , quibus se ex lectione illius voluminis incredibilem percepisse voluptatem indicabat. Regisque largitatem exinde Paschalis expertus est, annua sibi pensione attributa , quam Rex Clementissimus, eum in Hispaniam navigasset florentissima illa Regna gubernaturus, ex suo aerario helchane illi pendi omnino voluerit. Sed veniam mihi non denegase confido, si tantisper e via quasi divertens aperiam, quid maxime Tanu

tum impulerit, ut at regia Scrinia illum

167쪽

'rso C ARCANU sevocaret, captum hominis doetiina, fide, ao. prudentia. Non solum enim vir hic πολιτικω- τατος, qui probum , 8c apprime doctum, ae commissa sanislissime custodientem require bat, noverat maximam moderationem animi istius 8c aequitatem, sed prudentiam ac commissarum sibi rerum fidem intellexerat. Forte sortuna liber editus est eruditissimus, qui maximam auctori excitaverat admirationem ;omneSque cuperent noscere, quem fuerant

admirati. In hunc librum contulisse aliquam literariam opem hominem nostrum non levis erat suspicio. Quare Tanusius idem selendi studio captus, Iosepho Romano integerrimo Senatori hane curiosam inquisitionem demandat. Romanus, apud quem motae gravissimae litis aelio erat de avita quadam illius domo, improvisus eum adoritur , , cum eo coram agit, quo velit commissum sibi arcanum consilium prodere. Sed frustra ; nam hoc quoque ex disciplina Pythagoreorum se didicisse dixit, naturam nullam rem voluisse homini esse faciliorem . . quam commissa tacere . Et quamquam magnis conditionibus ab eo invitaretur, qui omnem Operam, ac

168쪽

PAs CHALIS Isrindustriam ei locaturum pollicetur, quibus

causa staret, abstinuit, quo minus soras e rumperet arcanum, quod amico molestissimum accideret. Tantum vero abfuit, ut Romanus id aegre tulisset . quin eum perpetuo adamarit, ac ad Tanusium conversus dixerit:

Hic quidem laudabiliter peregit Chilonis il

hiis rebus factum est, ut Tanusius tempore dato adierit ad Regem, eique , quum multa

de illo omni liberali doctrina politissimo, deside, qua commissa praesertim fideliter cela-Tet , commemorasset, hoc adjunxit, huic uni totum Herculanensium antiquitatum onus in- Cumbere , ac maximo studio, & diligentia singulari illis adesse. Quare ut aliqua digni tatis specie in graviora publicae rei negotia eum pertraheret, decere Regem sapientissimum, ut in regiis scriniis eum locaret. Nihil renuit Rex, ipsumque eo militatum ut veni-xet invitavit. Itaque hie secit, ut vere dictum videretur: sui cuique mores fingunι fortunam. Tanusius igitur hune sibi adiunxit magno studio, quod in homine fidem, & in. dustriam magnam perspiciebat, non dubita

169쪽

16 a C A R C A N U S. magno usui fore sibi in his rebus, quas a parabat . Porro omnia, quae singularem fidem, &. non poenitendam juris doctrinam exposcerent, ei jussit deserri; quae munia diligenter obeundo. fideliter administrando,

sine ulla existimationis offensione ad ultimum spiritum retinuit. Heic complures annos moin ratus, quum rei familiari, ac sibi tantum o inperae daret, quantum non indiligens paterfamilias deberet, omnia reliqua tempora aut

literis, aut publicae rei tribuit. Si qua enim res major acta est non defuit; sicuti Tanusio, ac dein Iosepho Beeeadellio in omnibus gravioribus Reipublicae negotiis operam , ac diligentiam singularem locavit. Μulta hujus sunt heic praeclare facta, ac quam plurima

quidem referre possemus, sed modus adhibendus est; ac satis sit sui ingenii aliquot monumenta, eum adhuc in juvenibus ageret, uno hoc in voltumne concludere. Hoc specimen porro prudentiae illius, quod eum in his versaretur, ac Tanusius numquam eum a se ' dimiserit, cupiveritque semper Secumdedi, eere quod non levem ei movere posset invidiam aequalibus tamen suis unus ante

170쪽

alios Rerit carissimus. Est enim hoc cominmune vitium , quin naturae potiuS labes quaedam , ac macula, ut invidia gloriae comessit. & libenter de his detrahant, quos eminere altius videant. Itaque a Tanusii consuetudine, quoad ei licebat, se nolens abissentabat , quod tantum se ab invidia putaret ablaturum, quantum ab illo recedere appareret. Quod quale sit facilius existimabit, qui judicare poterit, quantae sit Sapientiae eorum benevolentiam retinere, cum quibus maximarum rerum sit aemulatio . omni vero in re fide, ac gratia ad alios sublevandos Saepe sic usus est, ut judicari poss t omnia ei eum omnibus suisse communia. In hoc autem si tantum eum prudentem dicam, minus, quam debeam, praedicem; cum ille potius ita natura fuerit comparatus, ut perpe tua naturalis ejus bonitas , vel in suos inimicos eluxerit, quae nullis casibus unquam imminuta est. Non solum enim amicos, sed etiam inimicos, quantum potuit, protexit rebus

in arduis, Se quibus indiguerunt, adjuvit;

magnum quaestum existimans, ossiciosum ab his cognosci. Quos vero fortuito adversa

SEARCH

MENU NAVIGATION