Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

tulabatur sibi, quod domi suae aurum , ut ipse ajebat, nasceretur & sane omni auro pretiosiora reputabat monumenta antiquitatis quodque ea esset universae Siciliae felicitas . ut quacumque ingredimur, in aliquam historiam Vestigium ponamus. Panormitani vel ab eo fortasse tempore, quo Pan vinius ad eos venerat, de colligendis marmoreis inscriptionibus cogitarunt , quae ut concinne distribuerentur in ipsius Curiae atrio, Gabrieli mandatum fuit. Neque hoc solum secit, secatis ipsarum basibus , sed de iis vulgandis explicandisque alacri animo onus in se recepit, quod Sc praestitit, edito an. Μ DCCLXII. ope

re , quo nihil ad laudem veterum Panormitanorum illiustrius . Simul ac objiciebatur illi species aliqua, in qua a ntiquitatis essigies. apparebat, toto in illam serebatur animo, adeptam, ut jam aliquid diu concupitum studiosissime conservabat , quaerebatque diligentissime unde concreta, dc quo modo facta , quibus destinata usibus. quid recordaretur 4

omnia non solum rerum ipsarum, sed etiam verhorum vestigia persequens. In quo eo

magis sibi elaborandum esse putabat, quod

192쪽

GABRIEL LANCELLOTTUs I 8serant libri de Siculis monumentis inconsiderate scripti ab optimis quidem viris , sed

non satis eruditis. Neque serendum putabat, quod Germanus homo Gualterius in alienam messem manum intulerit, Siculas inscriptiones non satis perite Sc ordinate explicans, gloriansque posse se in eo reprehendere Siculas omnes civitates, in quo olim Syracusa a Cicerone ob detectum a se Archimedis sepulcrum reprehensa fuit; nobilissimam Graeciae civitatem, quondam etiam doctissimam sui

ei vis unius acutissimi monumentum ignorasse,

nisi ab homine Arpinate didicisset. Hi erant Gabrieli laborum stimuli, &. quo liberius an

liquitatis studiis vacaret, omnem rei domesticae curam Annae Mariae Lo Faso uxori carissimae, virtutibus ac nobilitate suae civitatis facile primae commisit. Is profecto usu-

tam longi temporis, quo caruit Sicilia doctis

antiquitatis explicatoribus, sarcivit praestantia operis, quod an. MDCCLXIX. Panormi vulgavit cum hoc titulo . Siciliae objacentium Insularum υeterum inscriptionum

noυa collectio cum protegomenis O notis illustrata Oc. Liber iste, quo Gabriel omnem

193쪽

tinebant , memoriam breviter complexus est, non solum habet inseriptiones ab aliis vulgatas, mendisque expurgatas, verum etiam Complures novas eum copiosissimis indicibus Idaligeriano more consectis, Sc prolego inent omni reconditioris eruditionis genere resertis. Ex eo apparet qui sermo fuerit veterum Siculorum , qui etsi lingua Dorica vulgo uterentur , Ionicam Sc Atticam prorsus non respuere ob societatem, quam habuerunt cum c

loniis Chalcidensibus, Nasso, Catana, Leon tio, Messana, Tauro munio, aliisque, quibus. Omnibus suam propriam dialectum. allatis monumentis, Gabriel assignavit . Quomodo autem ex his omnibus dialectis 8e loeutione tota propria Siculorum effluxerit lingua impolita atque rudis, non minus erudite probat. Pluribus disserit de Palaeographia Siculorum o Graece loquentium, & de ratione, qua Variae urbes tempora signabant, Se quae propria suit Segestanorum . dissiciles adeo explicatus habere judicarunt Havercampus Sc Petrus Burinmannus, ut de ea invenienda desperaverint.

Nihil erat reconditum, quod feliciter non

194쪽

GABRIEL LANCELLOTTUs I 87 serutatus sit Gabriel, cui amplam segetem &materiem disserendi dederunt inscriptiones , quibus Agrigentini &. Melitenses iura amicitiae & hospitii Demetrio Syracusano concessere, quibus Geloi oleam coronam Heraclidi Zopyri filio , M Gymnasii Rectori cum praeconio decreverunt, quibusque demum longum

enim esset illustriores recensere historia Sejura Gymnasii Tauromunii exponuntur. Opus istud sic avide exceperunt eruditi omnes, ut cum deessent exemplaria Typographo , de illo iterum edendo non sine corollario curam Auctor susceperit. Ne autem citius an . MDCCLXXXIV. rursus prodierit in lucem, caussa fuit diuturnus & periculosus morbuS. quo conflictatus est . Vel antequam illa ederet, exhortationem emiserat ad Siculos suos si) ut eos excitaret ad omnes Provinciae antiqui,

tales , partitis operibus, illustrandas. Hoc patriae gloriosum , utile litteris Sc artibus,

1 Idea di un Tesoro che contenga una generaleraeeolia delle Antichita di Sicilia. Extat in Vol.

VIII. degli opuscoli di Autori Siciliani.

195쪽

i88 CAs TELLUS gratum Regi, jucundum delectationisque pIenum ipsis investigatoribus sore demonstrat . Sed nulli vel inertia, vel dissicultate rei ejus

tonsiliis aures aperuerunt, quanquam se ducem omnibus praebuerit , cum sibi assumpsisset interpretationem inscriptionum atque numismatum . Transactis jam suis partibus in eo, quod ad inscriptiones pertinebat, accessit ad numismata , artem adhibens, quae res dissolutas divulsasque conglutinaret, Scratione quadam disponeret. Quo munus erat

dissicilius, eo dedit clariora indicia prudentiae , acuminis atque doctrinae . Iam ante hoe tempus de numis Siciliae libros ediderant Philippus Pariata & Sigebertus Havercampus ,

sequens hic ordinem , quem ille tenuerat. Atque hic ipse non ornaverat modo, sed etiam oneraverat explicationes suas omni eruditionis genere, sed cum minime vidisset quid esset satis, ornamenta magiS, quam rem Sc veritatem quaesiisse videtur. Contra ea Partita inornatus omnino esse voluit, & quia minime expers erat eruditionis , ut et polle-hat judicio & dictionis elegantia , ex eo colligere nonnulli illius laudis cupidi se posse

196쪽

putarunt periisse scripta, in quae suas retulerat interpretationes. Cum hos nominaverim, minime necesse est mentionem facere Petri Carrerae, Augustini Inveges ii Sc Vincentii Mirabellae , quorum scripta somniorum plena nullius pretii nunc esse putamur. Laudem tamen aliquam collegit Petrus Burmannus , cum

Siculos numos, quos Philippus Orvillius possi debat, explicasset, ejusque opus editum an . Μ DCCLXIV. dignum habitum est, quod Regi ipsi nuncuparetur. Vidit Gabriel quid in scriptoribus his deesset, Sc multa . Sc magna , &dissicilia esse ea, quae sunt explicatori anti quitatis necessaria, ut ejus industriam in plura studia distrahi nollet. Quare ad id , quod

cupiebat, assequendum Omnem suam curam atque operam contulit. Prorsus currenti calcainria adhibuisse dixeris utriusque Siciliae Regem , di quem principem consilii habebat Bernardum Τanuceium, cum jussissent serri expensam regio aerario pecuniam magni operis impressioni necessariam. In lucem illud venit Panormi an . MDCCLXXXI. cum hoc titulo: Siciliae populorum s i Urbium, Regum quoque is

Tyrannorum υeteres nummi Saracenorum

197쪽

rso CASTELLUS

epocham antecedentes. Huic addita postea eo rollaria suerunt numorum minime vulga torum , nec quisquam fuit, qui si jam sibi ediscendum aliquid putasset de numis Siciliae, non maluisset librum hunc , quam cete-Ios omnes consulere si . Quanquam minime

i) Aou alii r sane se fecisse ait Ioseph Ee et, cum si i agendum esset de numis Siciliae invol. I. cperis. quod tetscribitur : Doctrina nu. Nolum veterum . quo in loco haec de Gabrie. le scripsit. Nostra aetate de numis Siculis plu.rimum promeritus est Gabitet Lanc illotus Prin. ceps Tortis Mutiae . qui non modo inde a pluribus annis quinque opusculis. quae viniunteolta sicilia numismutica di Parata appella it. veterum in edendis numis Siculis sphalmata erat rexit. sed nova etiam accessiones addidit . quas longus in patria usus docuerat . praeela. ris anim duersionibus nabiscum communicavit i e postrenici Sicatos numos omnes hactenus cognitos Tabulis e VII. complexus est in opere ...

lusiqn: bus his Principis indefessi conatibus siluespondi,sct chalςographi adcaratio, qui saepe Disiti od by Coost c

198쪽

GABRIEL LANCELLOTTUs I9Itaeendum est vel illa, quae nondum satis erantillustrata litteris, Gabrielem sobrie adeo tractasse, ut non apud indoctos imperitosque hujus artis, Sed apud eos , qui vere antistites nominari potuissent, dixisse videretur. Qua

re si qui futuri sunt, qui operi aliquid ad .

dere se posse putent, nullus eerte erit, qui aliquid de eo detrahere se posse speret. Multae & magnificas res constructae Sc reconditae in illo comparent, omnes tota Veritate perpen duntur, illustrantur , auctoritatibus , exempliseonfirmantur. Νovae proseruntur civitates, quos situs, quae flumina, quam fortunam, quos do

eam inseriptiones , tum typos propalam perivertit, & si in ipsis tabulis discreti fuissenti numi, quorum ipse archetypa vidit, ab iis, qui sibi e Goliato & Paruta , de quorum fide non raro dubitat, suere cogniti, nihil esset quod ad Siciliae numismaticae persectionem amplius

possemus desiderare. Diqiligoo by Corale

199쪽

percusserint, exponitur; omnino historia, geographia , artesque illae , quae ad graphicen pertinent, in quibus longe ceteris excelluere veteres Siculi, per hominem, quem nuntium antiquitatis facile dixeris, tantam lucem a eipiunt , ut terram illam oculis lustrasse, Sc cum hominibus illis habitasse videatur. Maximi huic operi tributi sunt plausus, & eum loco excelso 8c illustri sita jam esset auctoris laus, de omni antiquitate consulebatur vel ab iis, qui peritissimi putabantur. Nemo vero vel mediocriter doctus ad Siciliam appellebat, qui eum videre M alloqui non concupisceret, neminemque janitor ab aedibus illius absterrebat . Novisses hominem suaviloquenti ore omnes a pellantem , nil occultantem earum rerum, quas

singulari diligentia Sc industria sibi compara verat , ad humanitatem societatemque generis humani omnino factum, modestum, frugi . supra quam credibile est patriae amantem , ut in illum convenire viderentur Enniani illi versus: is dictus ollis popularibus olim Qui tum Divebant homines atque aevum agitabant,

Flos delibatus populi.

200쪽

GAgRIEL LANCELLOTTUs . I93Quanquam neque honores sitiret, neque deinsideraret gloriam, non caruit tamen Senatu , non caruit publico. Curam gessit Panormitani Meei, cui praesertim consulendum fuit, poS quam Iesultae Regno expulsi fuere. Sua quO-que liberalitate illius decus auxit, cum OrnaS set statuis bolanices scholam, Sc magnam selectissimorum librorum copiam , quoS amores suos appellare solebat, bibliothecae legasset .

Cujus liberalitatis quale praemium fuerit, ex inscriptione ejus imagini positae, quam infra subjiciemus cr) , apparebit. Praefuit etiam

υ Gabrieli Laneellatio castello Principi Turris Mutii. Triumuiro Literario, qui patriis ex

omni genere vetustis monumentis summa diligentia conquisitis, mira eruditione illustratis

Stelliae gloriam auxit , longeque propagavit . suis insuper lectissimis libris R. hule biblio

rhecae ex testamento legatis . de re literarum publica , deque patria optime meruit, cloi imcomparabili. annuente Ferdinando D. M. im Igantissimo ex annuo ejusdem Bibliothetae censu monumentum Anno CIDII CvIIE. Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION