장음표시 사용
181쪽
egit, nec ultra quam verbis coercuit; simultates enim nunquam admisit, ut non statim eadem die deposuerit. Amicos, quos paucos habuit, mira facilitate tractavit, &. constantissime , offensis etiam intervenientibus, ret, nuit , eosque ad amplissimos honores commendavit. Paucorum exterorum amicitia floruit; nam fuerat ita natura comparatus, ut
nulli se venditaret, quin proprias ingenii vires de tereret, adeo demisse de se humiliterque sentiebat. Hanc sui opinionem, mirae illius facilitatis indicem , qua omnia proSequebatur, sic dictis confirmavit, ut assirmaret , POSSe quemquam plenius exequi, quod ipse agere aggrederetur. Laboris ultra fidem patiens erat: licet noctes evigilaverit vel etiam valetudine laborans , ut nihil ex suis muniis omitteret, e lecto valde matutinus exsurgens animum ad literaria negotia intendebat ; adeoque temporis parcus fuit, ut quo majorem otii usuram sibi pareret, quoniam
propter innumeras suas occupationes minus
saepe quam vellet, illa frueretur, pomeridianas horas in exquirendis , conserendisque auctorum sententiis in his rebus quas appara
182쪽
verat, tribuebat. Quod in hane horam reser Vabat , ne tantulum temporis temere disperderet ; quoniam, inquit, sibi molestius accidere vel unius horae spatium otiosum sic decurrere , quam animam deponere . Et cum plane a legendo, scribendoque medicorum consilio abstineretur , anagnosten adhibuit . Quamquam tenuis & Oboeratus , Semper abfuit a cupiditate pecuniae . Neque id fecit natura totum, sed etiam doctrinar principum enim philosophorum ita percepta habuit prae cepta, ut hortantibus amicis liberis suis prospicere Phocionis illud usurparet. Si mei similes erunt, idem hic agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; si et dissimiles sunt futuri, nolo meis impeetsis illorum ali, augerique luxuriam . Q i in tanta
usus liberalitate est, ut henevolentiam ab omnibus exigeret. In caeteris vitae partibus suisse contentissimum , cognitum , non auditum , praedicamus. Aedibus enim non culta notabilibus habitavit, quas qui intraret nullum laxitatis signum videre poterat, contra plurima patientiae, ac abstinentiae . Ut plurimum animi laxandi causa nunquam pome-
183쪽
176 C A R C A N U s. ridianis ambulationibu obsecutus est; ac rarissime praecipiti iam die, antequam in regia scrinia diurni actus reliqua consectum iret , maritima concedebat . Spectaculis, vel publicis. ludis numquam, quandiu vixit, intersuit,
nec si prope domesticos parietes ederentur. Semel in die, ut cum abundantissime, tribusserculis herbaceis convivatus est ἰ neque convivii delectationem voluptate corporis magis, quam eruditis sermonibus . Vel iis potissimum, quae sunt metiebatur , ita ut animo magis, quam ventri simul accumbentes indulgerent. Hujus de virtutibus, vitaque satis erit dictum, si hoc unum adjunxero, quod nemo eat inficias. si hujus viri dotibus, re rum gestarum amplitudini, ingeniique facultatibus par data esset humanitas , facilisque accessus. nihil ultra desiderari prorsus in hoc potuissemus. & non ille quidem major , sed multo honoratior fuisset futurus.
184쪽
ANGELUS FABRONIUS ENNIO QUIRINO VI SCΟΝTIO
o emo profecto dubitabit maximas geri res O maximi animi ab iis , qui otio affluentes
student investigare quid ad vitae commodum atque Ornatum , ad publica negotia administranda , atque ad virtutem colendam inυentum praeceptumque a veteribus fuerit, quique Iortunae bonis sic utuntur, ut haec non libidini luxuriaeque, sed liberalitati atque beneficentiae, litterarumque incremento Pa trant . Neque enim ita generati a natura sumus, ut nobis solum υiυamus, sed patriae G universo hominum generi, neque ut languori desidiaeque nos dedamus . cum mens discendo alatur, O videndi, inquirendi agendique exercitatione corroboretur. Ob
185쪽
178 has laudes magni sane o clari nostra haeaetate fuerunt homines genere ac nobιlitale non suarum modo ciυitatum, Sed uniυersae
Sicili te facile primi Turris Mutilo Biscaris Principes, qui singulari Dei munere dati huic provinciae mihi fuisse videntur , ut adjutores , auctores hortatoresque essent ad ι lam in pristino dignitatis gradu , si fert p tuisset restituendam. Quem vero fruerum illi tulerint, si admetieris ex scriptis, quae ediderunt, non dubito, quin illi alteri primas concedas , Si Nero ex rebus gestis , quae ad usum reipubticae pertinent, neminem fodi
rasse Biscuris domino superiorem pones. Admonuri vero utrumque rectorum studio.
rum intermissis , ut Usce, eXempla, scriptis S sumptibus ad illa renovanda multos exesin turent , lateque adeo manaυit eorum industria , ut res Siculae, O monimenta temporum , hominum, locorum, gratarumque rerum, quibus provincia illa quondam florentissima O poreus abundabat, mirum in modum ita Iustrarentur . Haec de stipientissimis virisai memoriam posteritatis historiae mandare
mihi proposui, quod utinam pro merito in
186쪽
lorum praestare possim: sed hoc moneo lectores , ut majus quiddam de illorum Dirtutibus , quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur. Sic enim institutione O naIura fuerunt formati, ut nihil ab illis unquam praetermissum fuerit, quominus Sua in Deum, in patriam, in Regem D in universos homi. net incia prorsus constarent. Quemadmo.
dum vero pictores tabulas suas non a Dulgo, qui quid in iis vitii sit nequit judicare , laudatque saepe ea , quae non sunt laudanda, sed ab intelligentibus aestima oribus considerari cupiunt, sic ad te, qui cunctis notitia antiquitatis, omnique eruditionis genere antecellis , has υitas mitto, ut si quid insit in iis boni, id tua auctoritate liceat defendere, si vero frustra labor susceptus est, jaceant in tenebris, ne quid per eas detrahatur Summorum virorum gloriae. Tum dabis mihi hoc unum, quod non sim ex eo hominum numero , qui se ipsos nimium diligentes nihil Non audent, nec unquam aeque sunt beati, quam dum volumina uno die peritura scribunt. Est etiam aliud genus hominum δε- terius, odio plus quam Vatiniano prosequen-
187쪽
I8odum , qui libros totos ex commentitiis forisque rebus contextos in vulgus spargunt, ut fucum imperitioribus faciant, O falsis O mendacibus narrationibus historiam commmaculent. Atque utinam recens hujus fraudis exemplum si verum narratur minime Sicilia υrdisset, quod, dum memoria repetimus quot sincera e tenebris eruerint antiquitatis monumenta Turris Mutii O Biscaris Domini, O quantum in iis illustrandis in-συ υerint, eo magis indignum, intolerandum, O prorsus execrandum Nidetur. Itaque si qui sunt, aut unquam futuri sint hujus furfuris homines, malum iis precabimur C tullianis versibus Non equidem dubito quin primum inimica
Lingua exsecta avido sit data vulturio, Effossos oculos voret atro gutture corvus, Iutestina' canes, cetera membra lupi. Vale.
188쪽
GABRIEL LANCELLOTTUS CASTELLUS.
a nstituenti mihi scribere de Gabriele Lancellotio Castello Turris Μutii Principe cocidit peropportune, ut ad manus meas perVenerint , quae de eo Franciscus Carellius P normi dixit in litteratorum hominum coetus ex quibus ea seligam , quae in rem nostram facere videntur. Is natus est Panormi XII. Kalend. Februarias an. MDCCXXVII. parentibus Carolo Hieronymo Mottae Marchione Se Susanna Lilia, cui Torretiae Princeps pater erat. Didicit puer quae acuere & alere ingenium possunt, & cum ex ephebis excessisset. na hiS est praeceptorem, qui ei explicaret. Caesareas institutiones , quique desiderium
189쪽
13a C As TELLUs moveret excolendi maxime botanicen, ehein miam , ceterasque physicas disciplinas. Sed iter, quod illi ineundum erat, casus patefecit . Non longe ab oppido Μottae, in quo habitare solebat, sita suerat Halaesa vetus Herbitae colonia Graecis Latinisque litteris celebrata. Sed tota corruit horribili terraemotu, qui factus est anno DCCCXXVIII. , vix ut ulla amplius vestigia illius appareant. Dum terram aratro subigebat agricola, sorte sortuna invenit ducentos circiter aeneos numOS , quos Domino obtulit . Hic interpretari concupivit, sed omnis eruditionis expertis doluit vehementer in patria sua peregrinus atque advena videri. Itaque quaesivit ah viris eruditissimis, qui Panormi erant, quid sibi faciendum esse censerent ad assequendam cognitionem antiquitatis, eorumque consiliis se totum in litteras Graeeas atque Latinas abdidit. Vix annus tertius ab hae cohortatione effluxerat, cum de statua quadam marmorea in Halae-Sae agris inventa, Se de reliquiis Solunti sa-
tis erudite disseruit. Post id consutandum suscepit Dominicanum hominem Hyacinthum Μaris in Peternb, ut honorem patriae tueretur.
190쪽
GABRIEL LANCELLOTTUs i 8 3Νam Catanenses S. Agatham civem suam esse dicunt, Panormitani repetunt. Liberare etiam voluit schismatis suspicione Νicolaum Tedeschium Cardinalem , & de omnibus Purpuratis , quos Romana Ecclesia habuit a Sicilia , diligenter narravit. Haec levia putabis, si conseres cum historia Halaesae, quam Panormi edidit, cum complesset nondum XXVI. aetatis annum. Quo in loco sita , M a quo primum condita suerit, quot naturae & artis abundaverit ornamentis , quamdiu aequis floruerit legibus, vel postquam sponte Se Romanis dediderat , quot mala ab iniquissimo omnium Praetore Verre sustinuerit, quibus honoribus Ciceronem assecerit, & quomodo demum libertatem amiserit, & in municipiorum numero sub Augusto esse coeperit , multis allatis testimoniis ae monumentis, explicat. In summa tamen ubertate eruditionis inest luxuries quaedam, quae stylo depascenda erat, idque Auctor ipse postea sensit, qui juvenili redundantiae ignoscendum dicebat. Hac in re adeo se emendavit, ut in iis quae matura aetate scripsit, longiorem orationem omnes sere desiderare Videantur. Gra-