장음표시 사용
171쪽
rios, modo io summo essent fastigIo ἰ --ctus est, non solum in summo illorum p riculo non est in Secutus , sed maxima animi moderatione est complexus; ac nihil aliud egit, quam ut, quibus rebus posset, eSset auxilio. Quod praeclarissimum ejus facinus non pari modo probabatur ab omnibus, qui tensus ejus reprehendebant, quod parum odisse malos cives videretur. Ille autem quid par esset sacere intuens, dicere suit solitus, se non sortunae , sed hominibus solere esse amicum. Hoc quoque sit illius bonitatis exemplum , quod eum, quibus praesidio suerat , subito in melius eorum conVersa fortuna, immemores ossiciorum suorum deprehendisset , earissimos tamen illos habuerit, satis ducens neminem posse existimare eum temporis causa id fecisse; ae praestantissimum illud Ciceronis in Laelio repetebat: meminis se debet is, in quem collatum est beneficium, non qui contulit. Dissicile esset omnia persequi . Verum illud intelligi volumus, illius
heie abstinentiam ex ipsis rebus, ac temporibus judicari posse, quod non florentibus se venditarit, sed in deprecandis amictorum p
172쪽
PAs C MALIS E 6srieulis, aut incommodis totus fuerit. Quare licet amicis urbana ossicia privatus tribuerit, eum in publicum versatus est , dissicillima
natura fuit, ne a quoquam sua abstinentia tentaretur; ejusque asperitatem adeo quisque est veritus, ut ipsum vel adire resormida. verit . Neque vero id Satis habuit, sed ne in sui muneris perfunctione existimationis ullum detrimentum faceret, graves inimicitias suscipere non renuit , aditumque petentibus
conveniendi non dedit. Saepe Sc nactus hane occasionem, illud Epaminondae de Myeitho
adolescentulo filiis suis enarrare consuevit , satis nimirum auri Sc argenti, aut divitiarum orbem terrarum non habere pro patriae charitate. Qua obfirmata sui opinione , cum in dies virtutis laude cresceret, Praeter gratiam, qua illum Clementissimus Rex Carolus prosequebatur , suis opibus inopiam ejus leva vit . Cum enim gravi obrueretur alieno aere, nec solvendo par esset, tribus millibus centussium profusissima largitate donatus ab illo est. Hominis autem nostri integerrimae vitae quum pleraque proferre possimus testimonia, uno erimus eontenti, quod ex eo facile con-
173쪽
166 CARCANU siici poterit , quam integra fuerit illius insitatutae vitae ratio. Quum Regis Caroli nomine rarissima , ac prope singularia aliquot aurea numismata Pertinacis , uxorisque ejus , a Gordiani suissent comparata, eademque Tamnusius Paschali traderet, haec negligentioris sorte servi incuria clam ablata sunt. Heicubi abrepta illa sensit, incredibile est quanta animi molestia externaretur, tantamque cepit animi aegritudinem, tum ob deperditanumismata, tum maxime veritus ne admissi criminis in se suspicio caderet, ut undecim mensium spatio , destitutione capitis laborans omnino insaniret, ac penitus insaniens perii aet, ni Tanusius amici casum ac jacturam miseratus animo illum confirmasset, significassetque recuperata numismata , datis ad
eum literis, ex quibus plus laudis Pasehali ,
an Tanusio perveniat, dicere nequeo. Integritatis erit hoc satis testimonium. Tanusii lis teris plane recreatus , ad intermissa Regiorum scriniorum munia rediit; ae dum totus in eo esset Occupatus sic , ut respirandi tempus ei deesset, ecce noVam oecupationem , honori
ficentissimam illam quidem, sed sibi affecto
174쪽
PAscu ALIS 367 iam , Se mortalium impeditissimo satis superque importunam adire coactus est . Nam cum
Augustissimus Rex Ferdinandus Senatum si ii censuisset ad convellendos abusus in rem Ecclesiasticam maxime ingruentes, Sc graviora totius publicae rei negotia expedienda, a Secretis hujus supremi Senatus ipse a Rege est destinatus; nusquam enim non illi probaverat suam operam, fidem, integritatem . Verum hic praestitutas leges propriae utilitati anteferens ab hoc exonerari a Tanusio contendit, exponens ab una eademque persona tractari utrumque munus non decere. At Tanusius illius verbis adeo non est commo tus, ut potius cum Rege egerit, ut id muneris omnino huic superadderetur. Has porro sui muneris partes tanta sedulitate ae industria gessit, ut hae una distineri cura prorsus appareret. Haud multo post Tanusius senio consectus, aetatis veniam a republica gerenda impetravit, rerumque summa ad virum nobilitate generis, rebusque gestis amplissimum Iosephum Bece adeptum de Bononia desertur. Heie nonnulli, qui fructum oculis ex Paschalis casu capere volebant, consi
175쪽
168 CARCANUS. 1is clandestinis operam dabant, quibus horiminem nostrum in suspicionem Beecadellio adducerent. Sed huic multo notior fuit ejus integritas vitae, honestaque dignitas, aeque ac politicae rei labor; in eoque deprehenderat quod patriae bene consuleret, amicitiaeque fidem praestiterit. Quare auctus, adjutus que ab eo, eum, quem antea, tenuit gra
dum; Sc si quid a Rege per se, vel liberis suis sibi dari postularet, Beccadellius se hujus rei obsidem perpetuo Ere pollicitus est, ac fidem praestitit. Jam vero quantopere su rit dilectus Carolo III. Hispaniarum Regi. nee non Ferdinando IV. ae Μariae Car linae Austriacae feliciter imperantibus facile
est aestimare . Horum enim munificentiam ubvens cumulatissime expertus est. Dum vero
ex lethali morbo laboraret, Rex praeclaro humanitatis exemplo, quod non in ultimam utrique laudem cedit, de asseeta illius valetudine saepius quaesivit, ac Regina, imminente casu I xime commota , amplissimis Verbis eum collaudavit, indicavitque futurum fidei, integritatis, ae literaturae desiderium .
Post obitum autem illius libeti ob superstitem
176쪽
patris memoriam Regis largitatem non minore munificentiae vi senserunt. Tali modo cum annos III. M LX. complesset, tantaque usus esset eorporis firmitate, quantam immensi ab eo exhausti labores strenue ad ultimum vitae spiritum perducti declarant, & prosperitate valetudinis , ut annis L. medicina non indiguerit, vel multiplicium negotiorum mo-
Ie , vel arduis adversae vitae rebus . vel la . horiosa gravium studiorum agitatione , debi litari stomachus , haemorroides saevire , appositosque cibos non avide, ut antea, appete re, quare Semel in die herbaceo victu usus est. In hoc affectae valetudinis statu cum tresdecim annos consumpsisset, media anni praeteriti aestate , haemorroidum fluxu sistente , δυσπνεια amictari coepit, mox crura ei immodice intumuere. Nactus hunc morbum
initio 8c ipse, & medici contempserunt, nec quid diri portenti fore, ut ei obveniret, putarunt , quandoquidem anniversariam , 8c certo tempore recurrentem hanc valetudinem expertus suerat, sed ope levium medicamentorum & corroborari stomachus, & crura
attenuari sunt visa. Verum fastidio ciborum
177쪽
rro C ARCANUS inerebescente , vomitione illos reddidit, aedestitutione capitis biduo laboravit: statimque gangraena erupit in pectus, quae non sine doloribus ae lamentis, quae nulli essu in
fas non elicerent lacrymas, eum absumpsit. Hoc priusquam ei accideret, cum dolores acerescere , febres accessisse , morbique vim ingravescere Sensisset, in cubitum innixus rcum nihil, inquit, quod ad sanandum me pertineret, reliqui fecerim, reliquum illud
est, ut egomet gravioribus meis negotiis consulum. Hic tum sedens , placideque advenerationem compositus Ecclesiae Sacramenta rite suscepit, solidae Christianaa pietatis non dubia praebens specimina; tantaque con stantia , ac tranquillitate vultus, ut haud dubie appareret ex hac vita tanquam ex hospitio, non tanquam ex domo discedere , ex
dirupta vomica, filios, & conjugem liustu aemoerore insolabiliter externatos, tantique ea aus impatientes, paveas post horas intercluso vitae spiritu reliquit IV. Idus Novembres anni MDCCLXXXI H. Hujus de morte ut palam
factum est, diem illum sie boni omnes sunt Prosecuti, ut lacrymis insignem patriae la
178쪽
PAse HALIs IIIcturam , ae desiderium futurum indiearent . Elatus est comitantibus omnibus conlegis; eompositus in ' aedi eula Divi Caroli Borro maei
juxta viam Τoletanam . At monumentum
marmoreum in nobiliori templo S. Spiritus ad Palatium nos debito in illum suneris omineio functi, paullo post, venia a FF. Praedi-eatoribus impetrata , poni curavimus , quod
assabre scalptum Iosephus San martinus egregius, ac diligentissimus aevi nostri statuarius elaboravit, atque amici sui memoriae gratificatus est . Eluxit quoque in Paschalem pietas Νicolat Ignarrae, qui antiquus ejus a mi cus. & collega vivum semper coluit, ac dilexit, e vivis ereptum hac inscripta in marmore epigraphe prosecutus est: MEMORIAE sEMPITERNAE PASCHALIs CARCANI POLITICIS, AC PHILOLOGICIS STUDIIs CVM PRIΜΙS COMPARANDI VIXIT ANNOS LXII. MENS. VII. FATO CESSIT IV. ID. NOVEMB. ANN. MDCCLXXXIII.
179쪽
QUIEsPer herculeum laborem intellexit auctor praegrandia , atque opetosissima in Hereulanenses antiquitates volumina a Paschali elucubrata. Eodem etiam idem Ignarra respexit, cum in ejus essigiem in aes incisam seripsit r
Et quoniam qualis in muneribus, commissique sibi muneris gradu fuerit exposui, reseram nune quae ad formam . Se habitum pertinent, quibusque moribus domi , interque suos egerit a juventa usque ad supremum vitae diem. Fuit igitur brevi statura, a nonnihil etiam imminuta ob humerorum incurvationem, colore candido, ore pleno, o eulis non praegrandibus, nec tamen exiguis,
180쪽
PASCHALI 8 373 nuduς capillo vertex , latus ab humeris, va Ietudine prospera , quamvis extremis Vitae annis nimis affecta; incedebat adducto sere
vultu. Circa eorporis curam non morOSUS,
sed omni diligentia munditiem non amuentem affectavit, nihilque de vestitu satis modesto, ac quotidiano cultu unquam mutavit, ita ut moris majorum summus imitator, quos
diligenter habuit cognitos, in hoc etiam illorum patientiam, moderationemque referre Videretur. Huic viro , quem ineuitum dixisses , accessit ad elegans ingenium multo nobilior animus; fautricem enim habuit naturam in tribuendis animi virtutibus. Quandoquidem comitate, facilitate, ae lepore quodam nativo aut aequavit hae in re praestantissimorum gloriam, aut excessit, nemo quidem in
amicorum consessu sententiis acutior , aut cre-hrior ad castigatiorem vitam rite insormanis dam , nemo leporibus, facetiisque ornatior. Licet vel natura impellente ad severiorem vitae rationem. vel multiplicium negotiorum mole minime tractabilis, dissicilisque visus sit; tamen si quos asperioribus verbis insecutus est, cum iis mox de reconciliatione