Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

narum restitutor; Marottus delicatus scriptor; eos ut nimirum commemorem, quibuscum aliqua mihi est necessitudo , ceteroS pene innumerabiles praeterire libelli hujus modo coa eius . Inde ad eamde in artem in Collegio Romano tradendam est arcessitus, ubi id oneris annos triginta ad extremum Vitae usque

sustinuit. Etsi enim post acceptam illam cladem, quae non ipsum modo, sed longe plurimos, ac nempublicam adeo maxime adflixit, Pisas is magnis praemiis propositis invitaretur , adduci non tamen potuit a Collegio Romano ut discederet; sed blanditiis' retentus Zeladae Cardinalis , qui gymnasium , cui a Clemente XIV. Pontifice Maximo suisset ipse praeseelus, ornamento praecipuo suo orbari nolebat; seu quod se avelli ab ea Urbe Cu- nichius non serret . in qua florem aetatis eonsul ipsi et, a, ' icatus . altuqque ad optima studia esset, necesςil Idines demum cum ma-priis viris plei qum: eoniunxisset . Clemen e

XIlI. Pontifice Maximo renunciato, cuj iis tam prolixa extitit in Societatem Iesu voluntas ,

quum eius Societqtis homines graidiari illi

232쪽

RAYMUNDUS aas publice de honore adepto summo decrev;ssent , Cunichius delectus ad id fuit : qui in

S. Ignatii aede, magnificcntissimo apparatu celeberrimo amplissimorum ordinum conventu, eam orationem habuit , quam cunctorum plausu exceptam, typis mandare debuit, suorum moderatorum imperio compulsus . Nam ipsi erat

in animo eam Occultare . Ast, quae VerSuscripserat, sane niuita, recitaveratque in Arcadum Saepe, aut amicorum coetu, uni Uersis, qui aderant, mirantibus, & collaudantibus, ea ut in lucem emitteret, magno con Vicio ab ipso emagitabatur ; ingentem quippe utilitatem harum studiosis litterarum adlatura. Contra ipse ea despicere , illudque opponere , aliud porro oculorum esse, quam aurium judicium ; vereri se multum, ne cum sibi ipse ἡsua Iegenti, parum admodum placeret . vehementius etiam displiceret ceteris. Quae motositas illorum solet plerumque esse, quorum in animis insidet species, ac sorma germanae

pulehritudinis, cujus imaginem haud satis perfecte in suis expressam seriptis videntur sibi intueri. Secus ae alii quidem, Suffeni illius. de quo Catullus, similes: qui ita suis ineptiis

233쪽

aa 6 CUNICHI Us gaudent, seque tam ipsi mirantur, eas ut vel invitissimis nobis obtrudant. Vix demum Cu- nichius a Bernardo Zamagna , Suae alumno disciplinae longe clarissimo, exorari passus est, ut quaedam Graecorum carmina, a se latine conversa, cum libris de Echo, quos ille condiderat, uno Volumine ederet. Quo facto , eupiditatem hominum magis incendit multa alia ejusdem generis, quae illi non inchoata solum, sed persecta. 8c polita jam essent , de ejus manibus extorquendi. Commodum accidit , is ut amicitiam conjungeret cum Balthassare Odescalchio , quae labefaelata numquam deinceps est, verum confirmata in dies,

Si aucta potius, admiratione mutua virtutum, quas alter in altero agnoscebat, usuque perpetuo, Si omnium inter ipsos ossiciorum certamine. Ille igitur Cunichium , grandiorem natu, cum suis ingenii, ac morum, doe rinaeque suavitatibus irretisset , ei quamdam vim adtulit; nee ille obsistere diutius Adolescenti nobilissimo potuit, instanti, ut Epigrammata Anthologiae Graecorum, magno numero a se latinis versibus reddita, proinferret; qui liber ipsi Odesealchio inscriptus

234쪽

RAYMUNDUS aar adparuit. Ae nemo dubitet, istarum litterarum non plane rudis , quin eo Canichius magnum adiumentum adtulerit earum cultoribus. Nam Epigrammata , quae acutae sententiae sunt paucis versibus apte conclusae, quum saepe numero ut pangantur tempus videatur

ipsum postulare , oblectandis hominum scilicet animis, sitque id poematis genus multo iucundissimum, & gratissimum; Cunichius e jus speciem, ili sermam a Graecis, qui eam fere soli tradiderunt. petitam mirifice nobis exposuit . Non omnia, quae Anthologia comprehenduntur , sibi vertenda duxit, in quibus sunt certe multa minus pudica, multa etiarn inconcinna plane, M stigida; ast, magno judicio adhibito, ea selegit, in quibus vir bonus pariter, ae Poeta bonus acquiescerent. Eadem porro sic est interpretatus, quaedam ut venustiora, salsioraque adpareant veste mutata; idque sentiet quisquis latina' eum graecis conferre voluerit, quod ipsi fecimus. in animadversionibus, quas adjungit, cum prudens ostendit, sineerumque judicium , non supervacanea, non aliena a proposito conser-eiens j sed quod illustrando argumento neces .

235쪽

sarium sit adducens, pressaque oratione, Selimata exponens, tum Vero, quam in Veterum lectione esset versatus declarat. Quumque poesis hunc ad finem , naturae ipsius ductu, extiterit, ut animos oblectet, ac maestitiam levet, si qua insederit, id nimirum Anthologica praestant a Cunichio versa, mihi ut ille videatur, eo solum libello, nomen suum immortalitati commendasse. Sed ut majus etiam, Sc praestantius opus aggrederetur Cunichius , et Odesealchius persuasit; Homeri nempe Iliadem latino carmine exprimendam et debere ipsum hoc munus Italiae praesertim, aestudiis Romanae juventutis, quam instituebat ; postulari illud, expectarique ab eruditis

omnibus, vel ex eo tempore, quo Optimae artes , doctrinaeque reduces suere; complures eo ingenium , ει operam suam contulisse , P tentissimorum principum hortationibus, atque spe amplissimorum praemiorum incitatos : Nicolaum V. Pontificem Maximum Philelpho pollicitum multa agri jugera , ornatissimas praeterea in Urbe aedes, ac decem millium aureorum summam , si rem consecisset: Verum, seu casuum. qui Sunt Postea consequuti, a Diuitigod by Corale

236쪽

RAYMUNDUS azyeerbitate , seu hominum culpa , seu negotii ipsius dissicultate, neminem adhuc inventum, qui divinum illud poema totum latino versu interpretaretur, nisi Helium Eobanum Hes.sum ς qui tamen doctis existimatoribus ne

queat satisfacere, nec numero, nec Verborum

splendore, & sententiarum, nec lepore, ikmajestate, Homericum quidquam canens; materiem esse dignam ea, qua ipSe polleret, singulari scientia graecae, Sc latinae linguae, M poetici attificii, illaque exercitatione , in qua

tot jam annos versaretur. Valuit apud Cuniis chium Odescalchius sua oratione , Sc gratia; ac ille, quo mandata citius perficeret, nullum sibi diem praetermittendum statuit, quin triginta saltem versus conderet; qua sedulitatefactum porro est, ut Ilias non multis post Anthologica annis in latinum carmen Versa

prodierit, Odescalchio quoque dedicata. Qui,

ut est summa liberalitate , cum sua impensa curasset illam imprimi, ejus exempla omnia, perpaucis detractis, quibus ad amicos suos munerandos opus ipse haberet, Cunichio donavit . Praeposuit Cunichius gravem orationem

de optimo Homerum interpretandi genere, quod

237쪽

quens a se ipso graece loquente non discre pet , non sententia modo, Sed eo praesertim,

quo Poeta est; loquutionis nimirum ipsius vi, granditate , splendore, numero , suavitate ; Sicut utraque lingua eosdem in legentium animis eleat motus, eadem sere illos expleat jucundissima voluptate : ad quod efficiendum non verba enumeranda interpres sint, verum adpendenda, sententiisque servatis diligenter . earumque formis , quasique figuris , latino eantu serviendum sit maxime latinis auribus iidque pluribus disputat, ratione, antiquorum . praecipue Tullii, aue oritate , & exemplo , ad quod profitetur laborasse , ut se totum sngeret , & accommodaret in Homerica magnitu dine persequenda, M venustate ; quod mehercule praestitit. Transtulit etiam eadem ratione, & laude, Thusca quaedam carmina lau- 'us elegis; Cordarae sodalis sui ludicra illa sestivissima de fieta caesarie Rogerii Bose vikii, Si nonnulla Francisci Lanotti summi illius viri, ad omne litterarum genus nati, Mapti: ac nisi inseriptio nos admoneret, dubitaremus profecto, uter alterum sit interpreta

238쪽

RAYMUNDUS a 3Itus. Nee in alienis poematis modo vertendis elarus suit Cunichius; tametsi ad communem quidem utilitatem, quam unam, ii, qui scri-hunt , intuerita sequi debent, plurimum ille contulit, divitias, atque ornamenta ingenii Graecorum Latinis proferens; tum longe operosius est, ac dissicilius Poetarum principes ita, ut dictum est, interpretari , quam Suo canere arbitratu; id quod sentiet, si quis volet experiri. Verum Cunichius poemata Scipse composuit. Multae Elegiae ejus pervulgatae sunt in volumine Poetarum Inlaecundorum, & in libello quodam Cremonae ; quae quidem argumento solum a veteribus possunt secerni. Illarum artificium est sere Catullianum; sed in iis Tibulliana plerumque dictionis facilitas, & suavitas elucet. Verum in Epigrammatis primae ei sunt deserendae: nemini omnino vel antiquorum concedit: tantus

in iis extat, ac tam nativus lepor, tanta concinnitas, ac venustas . Quorum aliqua e manarunt; ast multorum millium numerum

Pietzellia apud se habet, praestantissima Femina, quam in Menagii librum de claris seminis merito includas; cujus domum litteratis-

239쪽

simi quique celebrant. Nam, ut primum suo vivere arbitratu Cunichio vel ingratiis licuit, ad Pithelliam ventitabat, cumque ea Scriptores latinos, Sc graecos lectitabat, eui, ut ne toganti deesset. Epigramma quotidie aliquod .

Saepe plureS, tamquam munus , ac pensum , ut ipse dicehat, suum adserebat. Μarottus Vero cum Epigrammata, tum alterius generis carmina tam multa. illo mortuo, repperit, ut volumina sere duodecim ex iis compleri possint ; ut nos ab eodem Marotto aecepimus . Nam diuturna ille exercitatione hoc erat assequutus, ut nullo Iahore ornatissimos , Moptimos versus effunderet. saepe inambulans ἰquos tabernam, aut officinam aliquam ingrediens scripto consignabat ; interdum prope extempore. In quibus omnibus incorrupta Sem per quaedam latini sermonis integritas, & ean tus quidam in animos illabens , εο sensus muleenS , non percellens auditur . In oratione so oluta metro eadem illa sineeritate , M elegantia latini sermonis, qua tu versibus, Se commendat; ast nervosior est, quam dulcior, se

datus sertur, non incitatus, quippe cum docere potius, quam permovere animos velit f

240쪽

RAYMUN D U S 23 3 ι ut nihil habet redundans, nec rerum, nee verborum; ita accuratus est in consectandis omnibus, quae ei probando . & explanando quod semel posuit, faciant, ac magnopere diligens in iis collocandis, arctoque nexu inter se vinciendis Dacutas, quoque Sententias , paree 'uidem , admiscet, tamquam lectissimos flores. Nisi sua eam modestia cohibuisSet,. multis id genus orationibus nos locupletasset. illis nimirum , quas toties magna coropa ba huit in Collegio Romano pro instauratione studiorum , proque parentalibus Gregorii XlII. . quas qridum sit resse apud δlaro rium opinor . De ejus nune oratoria facultate Vix, etsi certe satis . possumus judicare ex oratione, qua gratulatur Clementi ΣΠL Pontificatum: Maximum eaque eo sermone quem de ration qHomerum interprotandi Odesealchio instituit, mi domonstratum antea est. His ingenii , doctrinaeque virtutibus magna apud absentes evis;imationa floruit . I. iteratorum sere. nemo, qnam viri e remotis , gentibus . Romam Venit . in ip Guichium facie noscere, ei lim adi- t. cumme eo colloqui peteret. Se d. qui d-deram; ejusque consuetudine frui poteram

SEARCH

MENU NAVIGATION