Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

dictionumque Latinarum quasi promptuarium quoddam, Mandosii Dictionarium non modo

auxit, sed pene totum renovavit. Scribebat accuratissime ea, quae pronuntiabat ad explanandos Latinos Scriptores, habebat volumen prooemiorum, ex quo eligere Solebat, cum aliquod συγγραμμα instituebat, quotannis in studiorum instauratione ad inflammandos j venes orationes copiosissimas & ornatissimas dieebat, omninoque optimi praeceptoris patientia Est diligentia singulari exequebatur os sidia . Quibus cum solutus erat, abdebat se in ejusdem collegii hibliothecam, omni ibbrorum copia resertissimam, quorum indicem

ita eonfecit, ut non modo eos se annumerare lectori putaverit oportere, sed tanquam appendere. Haec fama celebrabantur , et nemo Mediolani erat, qui plurimum non tri-hueret doctrinae, eruditioni atque elegantiae Tiraboschii. Propter suavissimos vero, Meastissimos mores vel ipsi parietes assari, Mappetere illum videbantur. Coepit autem ab

sentibus etiam notus esse , cum anno

MDCCLXVI. in vulgus edidisset primum Voluman operis , quod inscribitur: Vetera m

252쪽

miliatorum monumenta, quodque totum du*bus consequentibus annis, binis aliis emissis voluminibus, absolvit. Quidquid relatum erat in monumenta familiae, quae coeperat es se ineunte saeculo XI. quae diu in Italia floruerat, quaeque desierat Summi Pontificis Pii V. jussu anno ΜDLXXI. idcirco quia prorsus degeneraverat a consuetudine, Si disciplina majorum , diligentissime conquisivit, eorum plura vulgavit, atque historiam contexuit Latini sermonis elegantia, rerum delectu. 8c patefactione quasi opertarum commendatisfiamam . Etenim nemo ignorat quantis involuta sit tenebris Medii, ut loquimur, Aevi Hi-Storia , tum sacra, tum civilis, tum littera tia. In qua illustranda id sibi genus scriptio nis constituit, quod maxime Semper adama- it , ut ex tabularib erueret certissima monumenta , quibus ad degendam vitam cum virtute, honore Sc gloria posteri incitarentur, in quo non minus laudabis rei consectionem, quam Auctoris mentem . Flocci enim iaci bat quidquid cum aliorum utilitate minime erat conjunctum. Cui sperans se posse Se Vire , si otio afflueret, iacile cessit Francisci

253쪽

a46 ' Hi ERONY Μ Us III. Mutinensium Ducis auctoritati, seu potius paruit, a quo praesectus suit Atest' nae Biblio. thecae una cum ejus collegis Troilio. & Gahardio. Quod diu in animo habebat summa

cum studio tum coepit urgere, scribendae se ilicet Itali eae Historiae. quae Omnem rerum ad litteras pertinentium memoriam breviter complecteretur. Ejus initium sumpsit ab ultimis Italiae populis , ac praesertim EtruSeis, Siciliae, Magnaeque Graeciae incolis, a quihus ad Romanos omnes sere praeclarae artes pervenerunt , ipsam autem perduxit ad exitum usque Saeculi XVII. vitas scriptorum explicans , de illorum operibus judicans , artium institutionumque . quae cum litteris conjunctionem habere videntur, originem & vices indicans, tempora eum temporibus conserens , 9, ut paucis dicam, omne id narrans ,

ex quo judicari possit qualis omni aetate Ii terarum sortuna fuerit. Et quod contigit quia

busdam summis viris ad res magnas gerendas divinitus concessis, ut quamvis expertes essent litterarum, multa tamen pro harum

hono praeclara egerint, his quoque debita. laudum .praeconia tribuit Tirabo satus , cum

254쪽

ei propositum fuisset explanare non per quos gradus modo, sed etiam per quos homines res litteraria creverit. Porro miraberis vix e- IapSo anno, quo Mutinam Venerat s accidit id aestate anni MDCCLXX. Tiraboschium vulgare potuisse primum immensi serme operis volumen, in quo contexendo non tam e rudire voluit lectores, quam delectare rerum varietate, & dictionis, simplicis tamen , & aeommuni usu vix abhorrentis, elegantia. Totum autem opus undecim annorum spatio, Scquatuordecim voluminibus absolvit, nee diei satis potest quantos illi plausus eruditi omnes impertiverint. Suum etiam quodammodo illud secerunt Galli Sc Germani, eum in patrias linguas magna ex parte convertissent; nam illas intererat scire unde scientiarum . Iumen arripuerint, eum, ut ait Alembertius cl). eeterarum nationum magistra fuerit Italia. Non

earuit tamen Hispania veli ab antiquissimis temporibus hominibus doctrina claris, quoa

255쪽

a 8 HIERONYMUS. quod dixerit Tiraboschius cultioris latinitatis corruptores, serre debuit acerbissimas Xave rit Lampillas reprehensiones, cui potiora suerunt patriae gloria, & defensio, quam viu eula familiae, quibus cum Tirahoschio fuerat conjunctus. Sed quia in hoc erat mitis clemensque natura, adversario minime succensuit , responsum tamen dedit, Sc ea sane

cauSSa erat, in qua statuere facile quilibet Per se poterat num Lucanus, Martialis, Seneca ceterique hujusmodi scriptores in Hispania nati exempla dederint orationis , quae iudiget & inflata est, quae est contorta & aculeata, quaeque lacato magis, quam naturali gaudet nitore. Primi licet & soli non fuerint, celebritate tamen nominis multos transversos egerunt. Asperius, inquies , scripsit Lampillas, immo fortasse liberius, multa tammen protulit quae ejus non Vulgarem coinprobant eruditionem, quaeque nonnullam Iainbeculam operi Tiraboschii aspersisse videreuintur, nisi fas esset opere in longo interdum obrepere somnum. In eo quidem rogandus

erat Lampillas , ut si quam habebat ulciscendi vim, disserret in tempus, dum desecvesce

256쪽

TIRAB s CHIUS. a*9ret ira. Culpavit enim Tiraboschium , quod male semper animatus fuerit in Hispanos omnes , neque iis laudem tribuerit suisse cuncta. rum sere disciplinarum , auctores, & magi Stros, perinde ac si Italis nostris nulla haein re superfuisset gloria. Aliter quidem e git eum Tiraboschio Ludovicus Blanconius, cum editis quibusdam litteris de Cornelio Celso . ipsum blandissime appellasset ad perpendenda

argumenta, quibus Se probare posse putabat nobilissimum Latinorum medicum non argentea , ut ajunt, utque Vulgo putabatur , sed aurea vixisse aetate . Libentissime huic subscripsit sententiae Tiraboschius , qui in omni re nil tam volebat, quam Verum in vanire; eaque propter plures fuerunt, quos habuit investigationum suarum participes in iis prae, sertim scriptoribus, qui ad eorum patrias pertinebant. Porro nil non egit, ut opus omnibus suis numeris & partibus persectum esset. 8c cum de mathematicis, phySicis, medicis,

anatomicis, aliisque hujusmodi scriptoribus ei dicendum esset, doctiorum judicia exquisivit, exscripsit etiam, ne nimium sihi tribuere vi deretur , quasi de omni disciplina recte jud: -

257쪽

aso HIERONYMUseare poluisset. Vidit 8c multa esse , quae iaopus jam vulgatum addi . poterant, nonnulla etiam emendatione digna , eaque propter de illo iterum imprimendo cogitavit, quod Mpraestitit paullo antequam moreretur, quinde cim usque editis voluminibus. Hujus operis caussa non cum solo Lampillas ei dimieandum fuit. Gratias egit Vannettio Equiti Se Alexandro Georgici, quod Suas partes s cepissent adversus Homam Serranium , Hispanum 8t ipsum. ipse Varo per se ultor esse voluit impudentiae Dominicam hominis M macchii, qui dum Romae imprimebatur opus ipsum, typIgrapho suppeditaverat breves, sed asperas in illud animadversiones , cum intellexi Sset nunquam. omnem castigationem disputationemque contumelia vacare debere .

Quae huic respondit tota conspersit faceta eleganti ironia , ut nulla ratio superesset adversario dicta amplius sua persequendi . Ex his autem intelliges animos quoque bonorum irritabiles esse , praesertim si ea caussa sit , in qua de retinenda veritate agitur . Erat realiud genus hominum , quas aequo anim haut serre posse videbatur Tiraboschius . Νam

258쪽

ΤIRAE SCHI Us. RII ut fuit semper Iesuitarum suorum studiosissimus , vehementer commoVebatur, si quem invenisset, qui in invidiam eos vocare cona retur. qua in re sive pietati . Sive fidei, sive aequitati servierit, aut excusationem , aut laudem meretur. Melius etiam , ut reor, iis

consuluisset, si in judiciis serendis de illorum scriptis nihil partium studio tribuisset. Sed

ita sunt hominum ingenia, ut in quamcumque partem Se dederint, eam constantissime

tueantur. Quod hoc Suum munus, suasque partes esse putabat, ut non minus satisfaceret Mutinensibus. a quibus singularibus assiciebatur honoribus , postquam de Italis omnibus doctrinae gloria claris egerat, de iis, qui fuerunt erantque in eorum ditione , s paratim agere instituit, atque hoc ab illo civitas, quae siquae unquam alia Italica litterarum laude floruit, vel omnes potius illius provinciae gentes, non expectabant solum . sed etiam postulabant. Quanquam stimulis non egebat homo, qui omnia sua officia , studia , curas, cogitationes pollicitus fuerat Herculi III., a quo illo ipso anno , quo clavum imperii tenere coepit fuit hie MDCCLXXX.

259쪽

Isa HIER NYMus praeses Bibliothecae ae Numophylacii , eques

8c a eonsiliis declaratus suit. Sex usque voluminibus , alphabetico, ut ajunt. ordine dispositis, Bibliothecam Mutinensem sic enim opus inscribitur in complexus est, Sc optandum

sane erat, ut orationi suae fines angustiores constituisset . Multos enim eommemorat Selaudat, qui quamvis expertes litterarum minime iuerint, & scripta etiam Vulgaverint, memoriam tamen posteritatis minime mer hantur. Adde quod ad opus conficiendum multorum opera Sic usus est, perinde ac si

aliis magis, quam Sibi, Sc unius oppiduli aefamiliae, quam litteratorum Reipublicae gloriae servire voluisset. Et cum propositum

quoque illi fuerit de musicis, pictoribus, sculptoribus, aliisque hujusmodi artificibus die

re , quibus separatum assignavit volumen , non admodum satisfecisse videtur harum a

tium cultoribus , ceterisque, qui verissimum pulchritudinis judicium habent. Esenim in aditibus, in quibus non utilitas quaeritur nece Saria , sed animi libera quaedam oblectatioc Sc earum quidem sorma duplex est, quarum altera oculorum , altera delectationem sectatur Distii ou by Cooste

260쪽

. TIRAso seu IUS. 233tur aurium diligenter ae prope fastidiose; judieare debemus; quare homini, qui eas minime attigit, neque sensu suo gustare potest, tacere expedit. Quae pertinent ad rem iliterariam suo more Tiraboschius tractavit e piosissime M eruditissime. 8e habuit sane eampum, in quo exultaret ejus oratio, eum vitas explicasset Sadoletorum . Sigonii, C stelvetrii, Faloppii, Muratorii aliorumque plurium hujusmodi virorum, quibus omni sere aetate abundavit Μutinensium civitas. Haee ad declarandum animum suum gratum in Τiraboschium, hunc satis magno argenti pondere donavit, Sc honorificentissimo decreto in nobilium civium eollegium adlegit. His benefietis alacrior factus Tiraboschius ad no- a suscipienda. an. MDCCLXXXIV. historiam vulgavit Nonantillani monasterii, quo nullum in universa Cisalpina Gallia illustrius fuit. Quo tempore conditum, a quibus auctum decoratumque fuerit, quas fortunae vicissitudines pro temporum varietate tulerit, quae ho-na in tota sere Italia possederit, quot viris aut dod rina , aut sanctitate illustribus floruerit , qui illud gubernaverint, quomodo erga Vol. XVI. R

SEARCH

MENU NAVIGATION