장음표시 사용
241쪽
a 34 - CUNICHIUS omnis ordinis, aetatisque homines, eum non colebant, M observabant modo, ast mirifice etiam amabant; quos ipse alliciebat nimirum suis animi virtutibus, multo potioribus, quae ornatum , 8c pulchritudinem superioribus illis adjungebant. Eximia fuit morum innocentia.& eandore; nihil in eo fallaciae, neque fuci , neque blanditiarum, neque malevolentiae in quemquam, aut invidentiae; nemini unquam Obtrectavit, de nemine conquestus suit. Cum quidam in eum injustior fuisset, idque ejus amici acerbius apud ipsum dolerent, Cu- nichius , non injuriam tantum silentio ferre , sed negare etiam injuriam se ullam accepisse. Si ejus sorte sententiam de aliquo sciscitare ris, qui doctum se profiteretur, in illo, si quid esset Iaudandum, extollebat; si quid reprehendendum , sermonem alio avertebat. Nemo fuit eo minus loquax r etsi rogatus judicium suum interponere, quacumque de re, aut arte , aut scientia, injecta esset quaestio, quod is pronunciasset, veritati semper congruebat. Cum tanta esset praestantia doctrinae, gratiosus apud principes Civitatis, carus omnibus, nullum ejus insolens dictum est unquam au
242쪽
RAYMUNDUS a 33ditum, nullum supercilium animadversum. Comis, M perhumanus. 9 ossiciosus in omnes, hilaritate quadam oculorum, & familiaritate vultus, cunctos sibi devincire. Si qui iisdem, quibus ipse , se dedidissent litteris ,
eos hortari maxime , ut ne a Suscepto cursu.
deflecterent, studium illis , Sc operam suam polliceri, gaudio triumphare , Si quod praeclarum suae industriae specimen protulissent .suffragia ipsis doctorum, & potentum Virorum exquirere. Studia enim doctrinae colebat, ipsius doctrinae amore ductus, utque ejus stu- eius ad ceteros permanaret, non ulla opum , gloriaeque cupiditate inflammatus, quae inimica saepe justitiae est, ac mentem de suo si tu exturbat. Omnes quidem benigne complectebatur, Sed praecipue adolescentes, in quibus cum significatio esset probitatis, tum discendi ardor, Eam ob caussam Seminarii Romani Alumnos ita amabat, ut ardentius non posset; ac memini ex eo me audivisse ,
quum diceret illorum se adspectu ipso, incredibili assici laetitia, Sc voluptate, quod prae claram sobolem in spem Reipublicae, Sc Ecclesiae eductam sibi videretur intueri. De ejus
243쪽
a 36 C U N I C H I U s vero pietate, Sc religione longum esset dicere : qua erat praeditus tanta, ut de Deo quoties , aut sanctissima Dei parente ad suos discipulos verba faceret , vehementer commo-Veretur, neque lacrymas contineret. Singularisuit erga amicos fide, & constantia , quos nimirum sibi moribus , atque studiis optimis similes copularat. Nunquam ab iis dissensit, nullum suum unquam ossicium desiderari commisit . Praeter ceteros Benedicto Stayo familiarissime est usus, illo , qui latinas Musas de reconditiori Philosophia tam accurate, Se magnifice loqui docuit ; & Marotto, qui ejus
decedentis mandata extrema excepit. Hac ra tione vitam Cunichius ad septuaginta sex an nos perduxit, firmissima semper valetudine fruens. Octobri exeunte superioris anni post Christum natum I 794. Stranguriae morbo gra viter laborare coepit; quo quidem vel antea leviter implicitus , id prae verecundia celarat. Cum ex eo paululum recreatus, Spem non exiguam sui reeipiendi faceret , subito apoplexias rostratus, Septimo post die consumptus est
X Kal. Decembris, rite omnibus religionis praesidiis antea septus, ει instructus, aequo
244쪽
RAT MUNDUS a 37 prorsus animo, ut qui recte factorum conscientia sustentaretur, inque beatam aeternita tem , ex his corporis vinculis Sc squalore ev laret. Quamdiu aegrotavit, nulla re eum eissere Balthamar Odescalchius passus est; sed omnia, quae ei levando esSent Opus, abunde submisit, nulli aut impensae, aut curae parcens. Illius interitum nemo non acerbe tu lit, ejus vero amici lacrymis etiam sunt prosequuti. Ex pecunia, quam relinquebat, Sacerdotium constitui jussit, quod iniret, post Marottum . Alumnus Sem. Rom. is, qui Cardinali, vicarias Pontificis Max. partes in Episeopatu Urbis agenti, videretur ; idemque pro ejus anima expianda deberet quotidie ad Dram facere. Elatus est non magna pompalaneris: ita enim ipse praeceperat quo post mortem etiam Suae constare modestiae videretur. Sepultus est in M. Duodecim Apostolorum aede.
245쪽
FRAN cIsCO CARBO MIO LATINAE ELOQUENTIAE IN REGIO CALARITANO LYCEO PROFEMORIS. P. D. Fuerunt, qui me Iesultas laudantem Pamcum , reprehendentem quis enim unquam hominum coetus extitit, qui reprehensioni
nullam caussam dederit λὶ nimium, O etiam maledicum dixerunt, quamvis O illud plenissime , atque hoc moderate praestiterim . Profecro qui rationem posteritatis habere u lit in scribenda historia, etiam atque etiam videre debet, ne partium studio abripiatur . O nequa suspicio gratiae sit, neque simultatis . Hoc si me assecutum esse judicabor, facile contemnam eorum υoeulas, qui Prodisus ignorant, quod historici proprium sit munus atque Ucium , quique veritatis consilium frustra requirunt ab animis ambirione . studiis O mala consuetudine imbutis. Desinant igitur ιι clamare me inimico an
246쪽
sim quamdam, quia ad Orines fere naturales caussas explicandas abutebatur, non ex meo, sed ex illustriorum physicorum judicio mi nus verilati consonam appellaverim; desinant reprehendere quae de Ferronio in Bo- rellii υita, de Ceva in Grandit, de multorum machinis in Norisium, in Bonam, in Galildum , in Marchetium ceterosque recentioris cujusdam philosophiae cultores sapientissimos narravi; desinant calumniari quae dolenter commemoraυi de perυersa non δε- suitarum modo , sed O aliarum religiosarum familiarum consuetudine , quod per vim is
imperium cogebant suos ne transversum quiadem unguem a trita a majoribus via disce dere , O in eo perseverare studiorum genera. re, quod saepe minus aptum erat uniuscujusque naturae. Multa dies assere, O plura quam quis putat discimus quotidie. 6 sunt
in nobis semina quaedam ingenii, veluti adiuinis mentibus accepta, quae si colantur diligenter, fructus edent amplisaimos ad omnium disciplinarum incrementum. Quapropter eum incidimus in homines, qui υinculis ali-
247쪽
a oeujus certae disciplinae obstricti non vident quid ante illorum oculos posuit natura, qui
suum minime noscentes ingenium in multas ac diversas, aut etiam contrarias partes deducuntur, qui quae in mentem aut in libidinem venerunt iis , quos semel probaυere, quibuscumque societate familiae conjunguntur , in dubium reυocari minime sinunt, quique demum tyrannice ita dominantur in suos. ut libertatem non d/cum dicendi, sedne cogitandi quidem iis relinquant, illos O reprehenimus O verhis castigamus. An putas Andresium nostrum tam multa de omnium
disciplinarum statu docti, erudite O eleganter dictarum fuisse , nisi solutus illis υinculis fuisset, quibus tu Hispania degens devinciebatur st Nonne Hi et nos alios vidimus ingenio praestantes, postquam diu servitutem perpessi fuerant, ex quo libertatem recupe rarunt, multa litteris mandasse immortalitate dignissima st Haec tecum agere libuit, micorum suavissim', 'quod ita de omni re judicare soles, ut nihil praejudicati asseras, neminique plus tribuas, quam res O Deritas ipsa concedat. Num uterque nostrum desti
248쪽
2 Itit unquam laudare elegantiam Cunichil in omni Latinae scriptionis genere ac praesem tim in epigrammatibus, doctrinam Riccati in mathematicis disciplinis, eruditionem Tarabo- schii in prodendis litteratorum hominum monumentis P mrum tu imagines in hoc
uno expressas υolumine intueberis, quodque ii fuerunt non solum ingenio, editisque scriptis , sed etiam integritate O innocentia morum spectatissimi, quodque nihil praetem missum sit ad eorum diυinas laudes celebrandas . facile ex eo intelliges, num an mum geram malevolentia stissusum in eos. qui Societati Iesu nomen dederunt. Sane quae posset esse excusatio, si minus favere convincerer Sodalitio, quo nullum unquam
extitit feracius hominibus do Dina O sanctitate illustribus, cujusque exitium non modo Christianae Reip. . sed etiam litteris fatale
fuisse iudieatur ρ Ea propter tibi O μυe
mus, tua O virtute frui optamus, tibique, dum Timboschii vitam dono mittimus, fausta alfelicia omnia precamur. Vale.
rorantiaepostr. Kal. Quint. ΜNCCLXXXX m
249쪽
non facile quidem statues, utrum melior su rit, an doctior. Susceperunt eum Vincentius Tiraboschius, qui Bergomi mereaturam faei bat, & Laura ejusdem cognominis, sane eastissima semina, XV. Kal. Ian. an. MDCCXXXI.
Vel ab ineunte aetate signa dedit mirifiei pud ris , ει grandior factus, cum processisset ad virtutis aditum, nemo illo fuit parentum voluntati obsequentior, nemo colendae religionis, ceterosque ac praesertim inopes iuvandi studiosior, nemo in officio omni exequendo diligentior atque solertior. Postquam in patria elementa litterarum didicit a Petro Arisneato presbytero, qui publicas scholas habebat , ductus est ad Modoetianum Collegium,
250쪽
rat nondum XV. aetatis annum. cum in eorum Societatem admitti postulavit. Facile id obtinuit, adversante licet patre, qui ab unico masculini generis filio nam cum eo tres filias genuerat in quo egregiam quamdam
Sc praeclaram indolem esse cognoverat, haud medioeria sibi, & familiae suae fortunae honis non admodum abundanti pollicebatur subsidia. Genuae tyrocinium posuit, quo ex pleto, consilia inire coepit colendae litterariae historiae, omnium pie humaniolum litterarum , ad quas praesertim se a natura factum intelligebat, quanquam haud mediocritet in divinarum disciplinarum studiis prose- eit , iis habitis doctrinae experimentis, quae prima apud Iesultas putabantur. Theatrum quidem bellum habuit declarandi ingenii, probandique quantis instructus esset praesidiis ad prostendam eloquentiam, cum hujus magister factus suisset in Mediolanensi Collegio,
quod Brerae appellatur. Nam quae ante hoc tempus gesserat minora magisteria Genuae aliisque in urbibus, umbratiles exercitationes