Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

asl HIERON YMUsipsum se gesserint vicinae urbes Mutina MBononia, quae diu nimis insensa aemulatione

inter se contenderunt. ita persequitur, ut nulla res illustris suerit, quae non Suo tempore Sit notata . Magna monumentorum vis Sehis quidem totum secundum operis volumen constatὶ quae ei omnium primo videre coa-tigit , materiem suppeditavit ad narrandas res , quae mirum in modum illustrant historiam medii aevi, illarum urbium, & aliarum complurium Italicarum . Quare minime est mirandum si hoc opere in primis gloriari vid retur, quod cum nuncupasset Francisco Μariae Atestino Abati. ut loquuntur, Commendatario illius monasterii, grate professus eSthoe totum illi deberi, quod impensam seceriti npressionis. & monumenta , quae latuerant , in manus suas venire siverit. Inter haec plura alia edidit . quae veluti laxamenta erant graviorum occupationum. Rogatu matronae

nobilissimae vitam S. Olympiae decIaravit, ad quam plures extant S. Ioannis Chrysostomi litterae, sed nihil attulit novi , postquam de ea sane copiose disseruerant Sava glius MΜonisauconius , quos cum legeris, homines au

262쪽

R AY MUNDUS as si dies Graecis litterris eruditissimos, quarumi ignarus adeo erat Tiraboschius , ut peregrinari in aliena civitate videatur. De Fulvio: Testo , quem non dubitaveris omnium , qui saeculo XVII. fuerunt, Poetarum nobilissimum l appellare , 8c de Riinbaldo Arionio Comite, poeta & ipso, & eruditione M litterarum pa- , trocinio illustri sane homine, plura litteris mandavit, quae ejus diligentiam 8c eruditionem declarant. Amabat Poetas, quia Sc ipse, minime expers erat poeticae suavitatis , ut ex ejus paucis carminibus tum Latinis, tum Ita- Iicis ζ quae Catolus Cloechius edidit eo in li- ., belIo , in quo de prima aetate, primisque studiis Tirabosehil egit , intelligi potest. Cum autem quaereret qua aetate coeperit, Sc uni de originem duxerit illud similiter desinens , quo tantopere gaudet Italica poesis, ad illius manus pervenit opus quoddam. Io. Matiae

Barbierit, quod inscribitur dess origine delia

Poesia Rimata . Vulgavit ipsum an. MDCCXC. ornavit etiam praelatione Sc animadversionibus ad eam confirmandam sententiam, poe- sim, quae adhibet verba similiter desinentia,

263쪽

a s6 II IERONYMUS , a quibus nostri aeceperunt. dimanasse. Multa & disputaverat antea huic convenientia sententiae Ioannes Andresius, qui omnis sere praeclarae inventionis Arabes suos auctoressuisse eontendit. Sed adversus hos omnes surrexit Stephanus Arieaga cr) vir acer 8c doctus, multisque argumentis probavit nil eo mune habere Arabum poesim , cum ea, quae quondam in usu fuit apud Hispaniae ει Pro- vineiae populos. M vel antequam Arabes in Hispania dominarentur. vestigia apparere illius poesis generis, quam Rimata nos Itali appellamus . Non Hispanis modo , Italis, sed MGerma ais Britannisque VI. vel VII. aerae Christianae saeculo, illam innotuisse eertissimis monumentis eonficit. Unde vero eiusdem ortas repetendus esSet se probaturum spopondit, quod tamen minime praestitit. Sane non dubito. quin Tira sehius. eui nihil erat duleius veritatis luce, in illius sententi m iverit, hae

264쪽

quod tantum in scribendo dabat acrimoniae . ut haee nullis mitigationibus leniri posse videretur . Dum Tiraboschrus personae Barbie ti nimium indusiit, rem gratam se iacere Putavit Mutinensibus suis. quod in illorum urbe , quemadmodum alii pilirimi doctrina praestantissimi viri, ortum habuerat, quodque illius singulares laudes vetustas obruisse, Moblivio sere delevisse videbatur. Fuit & aliares, ex qua non solum gloriae fructum. sed etiam pietatis laudem consequi se posse sp2ravit. vel ab eo tempore, quo in Nonantui ni monasterii historia conscribenda elabora. Vit , multa eollegerat monumenta, quae ad rea

populi Μutinensis pertinebant, & in illa ipsa historia locum dedit narrationi rerum illustrium . quae aeciderunt ad saeculum usque XII. Neque hoc contentus binis dissertationibus complexus est origines nonnullorum Ino nasteriorum Benedictinorum, quae 2parsa .

rant in agro Mutinensi, hujusque descripti nem . Multa alia postea invenit, quae mirum in modum urbium , Se oppidorum universa. Mutinenpis ditionis historiam illustrabant, ἐω

265쪽

a 38 HIERONYMUS

que hac scribenda consilium, etsi senior, onus suscepit . Totus fuit in hoe opere, sane laborioso, postremis, quibus Vixit, annis, Vi- tauque finivit, antequam voluminis IV. impressio absolveretur. Illarum urbium explicavit originem, quaesivit qui casus , quae sortuna , quae vices fuerint, quid memorabile in iis acciderit, quae in iis viderentur admiranda , quibus paruerint, quot in discrimina

venerint, quomodo ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodaverint, N, ut paucis dicam, ea omnia persecutus est, quae investigari solent in hujusmodi historiis conscribendis, ea respuens omnia , quae certissimis monumentis minime con- Signata erant, quorumque saltem probabilis ratio reddi non poterat. Porro negotium suum agere putabat Tiraboschius, cum Mutinensi-hus serviebat , - non secus ac si penates suos apud eos haberet. Sane voluisset etiam Obsequi voluntati eorum, qui postulabant, ut

de Lpiseopis Μutinensibus & Regii Lepidi ,

de quibus multa jam protulerat in medium , separatim ageret, addebatque animum rei Christianae utilitas. Sed non omnia, quae optas

266쪽

TI R A BOSCΗ I Us. asybat, assequi potuit, homo licet esset, si quis unquam alius, navus & industrius, exercitatus M diligens, Sc ad scribendum cum aequabili quadam Sc eleganti lenῖiate facilis Se xpeditus. Tribuebat & multum temporis amica non solum, sed etiam omnibus iis, quieo1gilia & judieia de litteris ab eo exquirebant. Eo factum est, ut mustii epistolas Ti-raboschii vulgaverint, sore sperantes, ut ejus testimorio & laudibus 'posteritati commendarentur . nilusinodi epistolarum exemplum habes in ephenetidibus quibusdim i Vindobone sibus si), in quas Iosephus Rἡteterius retulit binas, quis ad se misit Latina 'litteras Tifati hoschius de vita hi seriptis Hieronymi Balbi P. Caute haec scribeb1t, ne aut nimium velim cari alleui diceretur, aut aliquid , quod re

ferret scire, reticuisse . Quod consequutus et- iam mihi videtur, cum an . MDCCLXXlti. edendas Mutinae suscepisset ephemerides' lib

267쪽

afo HI ERONT MUsteratorum Italiae, quas, pluribus adjutoribus. ad annum usque MDCCXC. 8c ad XLIII. usque Volumen perduxit. Proeul ab omni metu e ponebat quod sentiebat de editis seriptis, sed severitas tanta eum humanitate , tantaque eun reverentia erga eos, qui se litteris dedid runt , iungebatur, ut nemo aequi verique R mans ejus judietum recusasset. Cum prνbavisset consilium eorum, qui de edenda.Pa a vii Moclopeaera, ut aiunt, meIhodico, cogi tarunt , iis multa suppeditavit, quae ad Ornan dum opus plurimum valuere. Neque minus liberalis fuit in Academias quasdam, quibus aerat adscriptus , Dissertationps ipsis concedens omni eruditione resertas, quod poterat facile,

eum omnia exempla majorum, Omnes leges, omnem auctoritatem magistratuum, Gmnes re

Iigiones , omneque iter antiquitatis persecte teneret. Neque ejus studium unquam defuit Iaudandi egregios viros, prodendique posteris memoriam rerum illustrium Latinis inscriptionibus, quae antiquitatem prorsus redolebant. Quorumdam etiam defensionem suscepit, quod laetabat docta Se modeste, cui rei exemploras. possunt, quae pro Cajetano Marinio exa-

268쪽

Tin Allos C NI Us. 261 i ravit , dum hie surrexit ad dicendum adver-3 aus Petrum Paullum riolium, qui in inser ν ptione quadam a se Ieperta, in qua erati Antimii nomen, Felicem II. Pontificem innuir velis remisque contenderat. Omnino eum te- Mens cursum, quem a Prima aetate suscepe-' -rat, agendi semper aliquid discendique, quod eum sui aliorumque utilitate esset conjunctum tantam consecutus est auictoritatem Be famam, ut perpauci illi pares ponerentur. Ad has tantas res, quas gessit pro bono litterarum, i addenda sunt ornamenta virtutum, modestiae, I temperantiae , justitiae , innocentiae, facilitatis 1 singularisque pietatis ac caritatis in Deum Schomines. Sancte 8c tranquille, ει cum omnium honorum laerimis decessit III. Non. Iunii an. MDCCXCIV. ut non minus beata mors illius, quam vita laudabilis omnibus visa suerit.

Sepultus est in suburbano Templo M. Fa sunt 8c Iovitae, monumentumque habuit a Philippo Iosepho Marehisio Comita cum in scriptione, quam secit Pompilius Pomettius e familia Seholarum Harum Atestinae Bibliothseae una eum Carolo Ciocinio Praesectus. Uterque tanti viri memoriam postoritati csm-

269쪽

26a Hi ERONYMUs mendare scriptis editis, vel edendis adlaborant, vix ut nobis concessum esse videatur, ut pauca haec de eodem Latinis litteris consignaremus .

Uoca latio Italiano e Latino det Ρ. Mandosio M.

cresciato e corteit .

De Patriae historia . Oratio: Μediolani I ss. Vetera Hamiliatorum monumenta acinoratisdibus aedissertationibus. prodromis illustrata: voL m. Μediolani exeudebat Ios, Galeatius r766. in .

De incolumitate Μariae Τheresiae Augustae, solemnis gratulatio habita ab Universitate Bra' densi: Mediolani t 67. in 1. Sistia della Letteratura Italiana Μodena per la societ, Tipografiea Ir x-8 I. vol. Xm. Editio κα

Vita di S. Climpia V edova e Diaconrasa della Chi sa di Costantinopoli: Parma 17. s. in A. Lettera in torno at saggio Storico-apologetico det Ia Leiteratura' Spagnuola deae Ab. Saverio Lami pina, i Modena I 778. In g. Vita dol'Conte D. Fulvio Testi: Μodena Irga. in s. Staria deae Augusta Badia di S. Silvestro di M. . nantola aggiuntovi it codice diplomatico dellamedesima, illustrato con note ec. Μodena 1784 Τom. II. in sol. Lettera at Reverendiss. P. NN. Autore delle Anii Disit ioci by Coral

270쪽

taxioni aggiunte ali' edietione Romana della Stoistia desta Leiteratura Italiana: Modena I 78 s. in 4. Noli1ie della Constatet nita di S. Pietro Martiret in, Modena I 89-Ηissessioni fugit Setit tori genealogiei r Padova sq. in gaDeli' origine delia poesia Rimata opera di Giam- maria Barbieri pubblieata, e con annotaaioui illustrata ec. Modena 179Ο. Elogio stoli eo di Rambaldo dei Conti Aetioni A. vogar r Bassano uella stamperia Remondini I 'I. in s. Memorie storiche Μodanesi eoI Codice Diplomatteo illustrato eon note ee. Μodena 1793--s . in . Memorie storielie sui primi promotori det sistema Copernicano. e sulla condanna dei Galileo , edet predetto sistema : Extant in voL Vrra. P. n. della Storia della Let ter. Ital. secundae edi. tionis. Μemoria sulle cognietioni, ehe si avevano delle sor-

genti dei Nilo prima det vianio di Iaeopo

tit de suo: in his: Notitie e deseritione diun Codice MS. della Poetica dei Vida, Tom.

SEARCH

MENU NAVIGATION