C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ANNALiv Lin XIl. 43 desectione a familia Arsacidarum venire sed

filium Vononis, nepotem Phraatis, accedere adversus dominationem Gotarzis nobilitati plebique juxta intolerandam. Jam fratres, jam propinquos, jam longius sitos, caedibus exhaustos adjici conjuges gravidas, liberos par-

vos, uni socors domi, bellis infaustus, ignaviam saevitia tegat. Veterem sibi ac publicὸ coeptam nobiscum amicitiam .subveniendum sociis, virium aemulis, cedentibusque per reverentiam. Ideo regum obsides liberos dari, ut si domestici imperii taedeat, sit regres ius ad Principem patresque, quonim moribus adsuefactus rex melior adscisceretur.' XI. UE HAEc atque talia dissertavere, incipit orationem Caesar de fastigio Romano, Parthorumque obsequiis seque divo Augusto adaequabat petitum ab eo regem' referens, omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat. Addiditque praecepta etenim aderat Meherdates ut non dominationem, servos, sed rectorem in cives cogitaret, clementiamque ac justitiam quanto ignara barbaris, tanto toleratiora capesseret.' Minc versus ad legatos, extollit laudibus alumnum Urbis, spectatae ad id modestiae ac tamen serenda regum ingenia, neque

usui crebras mutationes rem Romanam huc

satietate gloriae provectam, ut externis quoque

52쪽

C. CORNELII TACITI

gentibus quietem velit.' Datum post haec C. Cassio, qui Syriae praeerat, deducere juvenem ripam ad Euphratis. XII. A TEMPE sTATE Cassius ceteros praeminebat peritia legum nam militares artes per otium ignotae, industriosque aut ignavos pax in aequo tenet. Attamen, quantum sine bello dabatur, revocare priscum morem, exercitare legiones, cura, provisu, perinde agere, ac si hostis ingrueret. Ita dignum majoribus suis .familia Cassia ratus, per illas quoque gentes celebrata. Igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Abgarus advenerat monet Meherdaten, barbarorum impetus acres, cunctatione languescere, aut in perfidiam mutari itaque urgere coepta. Quod spretum fraude Abgari, qui juvenem ignarum, summam fortunam in luxu ratum, multos per dies attinuit apud oppidum Edessam. Et vocante Carrhene, promptasque res' ostentante V si citi advenissent,' non cominus Mesopotamiam, sed flexu Armeniam petunt, id temporis importunam, quia hiems occipiebat.

XIII. xis nivibus .montibus sessi, postquam campos propinquabant, copiis Carrhenis adjunguntur Transmissoque amne Tigri permeant

53쪽

ANNALIUM LIB. XII. 4s Adiabenos, quorum rex Izates societatem Meherdatis palam induerat in Gotarzen per occulta magis fida inclinabat. Sed capta in transitu urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae, Arbela, castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum proelio ersarum illic opes

conciderant. Interea Gotarzes apud montem, cui

nomen ambulos, vota diis locisuscipiebat, praecipua religione Herculi qui tempore stato, per

quietem monet sacerdotes, ut templum juxta, equos Venatui adornatos sistant.' Equi ubi pharetras telis onustas accepere, per saltus vagi, nocte demum vacuis pharetris, multo cum anhelitu redeunt. Rursus deus, qua silvas pererraverit, nocturno visu demonstrat reperiunturque fusae passim serae. XIV. CETERUM Gotarzes, nondum satis aucto exercitu, flumine Corma pro munimento uti Mquamquam per insectationes, nuntios ad proelium vocaretur, nectere moras, loco mutare, , missis corruptoribus, exuendam ad fidem hostes emercari. Ex quis Izates Adiabenus, mox Abgarus Arabum cum exercitu abscedunt; levitate gentili, quia experimentis cognitum est,

barbaros malle Roma petere reges, quam habere. At eherdates, validis auxiliis nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reliquum, rem in casum dare, proelioque experiri statuit.

54쪽

46 C. CORNELII Α cITI Nec detrectavit pugnam Gotarzes deminutis hostibus serox. Concursumque magna caede Mambiguo eventu donec Carrhenem, profligatis obversis, longius evectum integer a tergo globus circumveniret. Tum omni spe perdita Meherdates promissa Parrhacis, paterni clientis, secutus, dolo ejus vincitur; traditurque victori. Atque ille 'non propinquum, neque Arsacis de gente, sed alienigenam, Romanum' increpans, auribus decisis vivere jubet, ostentui clementiae suae, in nos dehonestamento. Dein Gotarzes morbo obiit, accitusque in regnum Vonones, Medis tum praesidens. Nulla huic prospera, aut adversa, quis memoraretur. Brevi Minglorio imperio periunctus est resque Parthorum in filium ejus V logesen transatae. XV. AT MITHRIDATE Bosporanus, amissas opibus vagus, posteaquam Didium ducem Romanum, roburque exercitus abisse cognoverat, e . lictos in novo regno Cotyn juventa rudem,in paucas cohortium cum Julio Aquila, equite Romano; spretis utrisque concire nationes, inlicere perfugas, postremo exercitu coacto, regem Dandaridarum

exturbat, imperioque ejus potitur. Quae ubi cognita, jam jamque Bosporum invasurus habebatur, distisi propriis viribus Aquila, Cotys, quia Zorsines, Siracorum rex, hostilia resumpserat, exter,

nasin ipsi gratias quaesivere, missis legatis ad Eu

55쪽

ΑNNALIUM LIB. XII. 47nonen, qui Aorsorum genti praecellebat. Nec fuit in arduo societas, potentiam Romanam adversus rebellem Mithridaten ostentantibus. Igitur pepigere, ' equestribus proeliis Eunones certaret Oh- sidia urbium Romani capesserent. XVI. Tu composito agmine incedunt cujus frontem terga Aorsi media cohortes, AEOLporani, tutabantur, nostris in armis. Sic pulsus hostis, ventumque Sozam oppidum Dandaricae, quod desertum a Mithridate, ob ambiguos popularium animos obtineri, relicto ibi praesidio visum. Exi in Siracos pergunt. Et transgressi amnem Pandam, circumveniunt urbem Vspen, editam loco,is moenibus ac fossis munitam, nisi quod moenia non saxo, sed cratibus revinctis, ac media humo, adversum inrumpentes invalida erant: eductaeque altius turres, facibus atque hastis turbabant obsessosci ac ni proelium nox diremisset, coepta patrataque expugnatio eumdem intra diem

foret.

XVII. OsTERO misere legatos, Veniam liberis corporibus' orantes servitii decem millia' offerebant quod aspernati sunt Victores, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodia cingere arduum ut belli potius jure caderent. Datumque militibus, qui scalis evaserant, signum caedis. Excidio Vspensium metus ceteris injectus, nihil tutum ratis, cum ar.

56쪽

C. CORNELII TACITIma munimenta, impediti, vel eminentes, loci, amnesque, urbes juxta perrumperentur. Igitur Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis, an patrio regno consuleret postquam

praevaluit gentilis utilitas, datis obsidibus, apud emgiem Caesaris procubuit, magna gloria exercitus Romani, quem incruentum, victorem, tridui itinere abfuisse ab amne Tanai constitit. Sed in regressu dispar sortuna fuit quia navium quasdam, quae mari remeabant, in litora Taurorum delatas circumvenεre barbari, praesecto cohortis, wplerisque centurionum intersectis. XVIII. INTEREA Mithridates, nullo in armis subsidio, consultat cujus misericordiam experiretur. Frater Cotys, proditor olim, deinde hostis, metuebatur Romanorum nemo id auctoritatis aderat, ut promissa ejus magni penderentur. Ad Eunonen convertit, propriis odiis non insensum, & recens conjuncta nobiscum amicitia, validum. Igitur cultu, vultuque quam maxime ad praesentem fortunam comparato, regiam ingreditur, genibusque ejus provolutus, Mithridates,' inquit,' ter- ra marique Romanis per tot annos quaesitus, sponte adsum. Utere, ut voles, prole magni Achaemenis, quod mihi solum hostes non ab

stulerunt.

XIX. AT EUNONE claritudine viri, mutatione rerum, trece haud degenere permotus, adlevat

57쪽

ANNALIUM LIB. XII.

49 supplicem, laudatque ' quod gentem Aorsorum,

quod suam dexteram petendae veniae delegerit. Simul legatos iterasque ad Caesarem in hunc modum mittit: ' Populi Romani imperatoribus magnarumque nationum regibus, primam ex similitudine fortunae amicitiam: ibi, Claudio, etiam communionem victoriae esse Bellorum egregios fines, quotiens ignoscendo transigatur. Sic Zorsini victo nihil ereptum. Ῥro Mithridate quando gravius mereretur, non potentiam, non regnum precari sed ne triumpharetur,neVe poenas capite expenderet. VXX. AT CLAUDI Us, quamquam nobilitatibus externis mitis, dubitavit tamen, accipere captivum pacto salutis, an repetere armis, rectius foret.

Huc dolor injuriarum, libido vindictae adigebat Sed dis terebatur contra Suscipi bellum

avio itinere, importuoso mari: ad hoc regesseroces vagos populos solum frugum egens: tum taedium ex mora, pericula ex properantia; modicam victoribus laudem, ac multum infamiae, si pellerentur quin arriperet oblata, servaret exsulem cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus supplicii fore.' His permotus, scripsit Eunoni meritum quidem nbvissima exempla Mithridatem, nec sibi vim ad exse- quendum dees te verum ita majoribus placitum, quanta pervicacia in hostem, tanta bene-

58쪽

so C. CORNELII TACITI

ficentia adversus supplices utendum : nam triumphos de populis regnisque integris adquiri. VXXI TRAD 1 Tu post hoc ithridates, vectuique Romam per Junium Cilonem, procuratorem Ponti, serocius, quam pro sortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur. Elataque vox ejus in uugum hisce verbis: mon sum remissus ad te, sed

reversus vel, si non credis, dimitte, Qquaere: V vultu quoque interrito permansit, cum

rostra juxta custodibus circumdatus, visu populo praeberetur Consularia insignia Ciloni, Aquilae

praetoria decernUntUr.

XXII. 1sDEM consulibus, atrox odii Agrippina, ac Lolliae insensa, quod secum de matrimonio Ρrincipis certavisset, molitur crimina, accusatorem, qui objiceret Chaldaeos, magos, interrogatumque Apollinis Clarii simulacrum super nuptiis Imperatoris.' Exin Claudius, inaudita rea, multa de claritudine eius apud senatum praefatus, rore L. Volusii genitam, majo- rem ei patritum Cottam Messalinum eme, --mio quondam Regulo nuptam nam de C. Caesaris nuptiis consulto reticebat addidit perniciosa in rempublicam consilia, materiem sceleri detrahelidam. Proin publicatis bonis, cederet Italia.' est quinquagies sestertium ex opibus immensis exsuli relictum. Et Calpurni inlustris semina pervertitur, quia sormam ejus

59쪽

ANNALIUM LIB. XII. si laudaverat Princeps, nulla libidine, sed fortuito sermones unde vis Agrippinae citra ultima stetit. In Lolliam mittitur tribunus, a quo ad moriem adigeretur. Damnatus, lege repetundarum Cadius Rufus, accusantibus Bithynis. XXIII. GALLI E Narbonensi, ob egregiam in patres reverentiam datum, ut senatoribus ejus provinciae, non exquisita Principis sententia,

jure quo Sicilia haberetur, res suas invisere liceret.' Ituraeique, Judaei, defunctis regibus hemo atque Agrippa provinciae Syriae additi. Salutis augurium quinquesti viginti annis omissum repeti, ac deinde continuari placitum. Et pomerium Urbis auxit Caesar more prisco quo iis qui protulere imperium, etiam terminos Urbis

propagare datur. Nec tamen duces Romani, quamquam magnis nationibus subactis, usurpaverant, nisi L. Sulla, divus Augustus. XXIV. κου in eo ambitio, vel gloria, varie vulgata. Sed initium condendi, quod pomerium Romulus posuerit, noscere haud absurdum reor. Igitur a soro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi

coeptus, ut magnam Herculis aram amplecteretur. Inde certis spatiis interjecti lapides, per ima

montis alatini ad aram Consi, mox ad Curias veteres, tum ad sacellum Larium forumque Ro-

60쪽

sa C. CORNELII TACITI manum. Capitolium non a Romulo, sed a T. Tatio additum Urbi credidere. Mox pro fortuna pomerium auctum. Et quos tum Claudius

terminos posuerit, facile cognitu publicis actis perscriptum. XXV. C. ANT1sTio, . Suillio consulibus, adoptio in Domitium, auctoritate allantis, festinatur: qui obstrictus Agrippinae, ut conciliator nuptiariam, mox stupro ejus inligatus, stimulabat Claudium, ' consuleret reipublicae, Britannici pueritiam robore circumdaret Sic apud divum Augustum, quamquam nepotibus subnixum viguisse privignos a Tiberio, super

propriam stirpem, Germanicum adsumptUm. Se quoque accingere juvene, partem ChararUm capessituro. His evictus, biennio majorem natu Domitium filio anteponit, habita apud senatum oratione in eumdem, quem a liberto acceperat, modum. Adnotabant periti, nullam antehac adoptionem inter patricios Claudio reperiri, eosque ab Atto Clauso continuos duravisse. XXVI. CETERυ actae Principi grates, exquisitiore in Domitium adulatione. Rogataque

lex, qua ' in familiam Claudiam, nomen Neronis transiret.' Augetur, Agrippina cognomento Augustae quibus patratis, nemo adeo expers misericordiae fuit, quem non Britannici

SEARCH

MENU NAVIGATION