Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

131쪽

tig DE MOTU MARIUM

tus hic annuus percipitur. In eo itaque mari quod oppositas Americae oras adluit, anniversariae sunt praedictae tempestates, idque stato tempore, nempe cum maria ab Aquilone in Meridiem refluere inci

piunt. c

Uti vero idem marium situs & eadem motuum ratio, quemadmodum diximus, occurrit in Oceano qui Boreales Sinas alluit, ac sint in opposito Borealis Americae Oceano, similiter quoque eadem illic est motuum & tempestatum conditio. Post solstitium Estivum cum mare a Septentrione in Meridiem incipit refluere, & pfaecipue in ipsis Autumnali AEquinoctio aut aliquanto serius, tantae in Oceano Sinas inter & Japoniam sito cooriuntur procellae & turbines,ut nusquam fere minus tuta sit navigatio. , Quod autem diximus motus istos in litoribus m xime esse conspicuos, & quidem stato tempore,prout litora magis minusve sunt refiiota,' ac citius proinde tardiusve advenientes excipiunt aestus, . id ipsum quoque manifeste cum alibi, tum praecipue ad flumen Sinarum Che dictum observare est. In ostio hujus fluminis usque ad civitatem Hanciau, olim Clansai dictam; cum marium curses immutatur, quod fit mense Octobri, tantus comparet aestus, ut ad hunc spectandum tanquam ad miraculum undique omnes

concurrant. . .

132쪽

, ET UENTORUM.

Jam vero si quis Australis haemisphaerii aequora consideret, haud aliam aestuum & tempestatum illic contingentium rationem & periodum deprehendet, ac si illa quae in nostro passim occurrit hemisphaerio. In litoribus ultra Tropicum Brumalem sitis & quae

Solem Occidentem adspiciunt , nulli unquam comparent Oracani , at vero in litoribus Soli orienti ex-'postis, illic crebro admodum observantur. Ad oram Chilensem & ih litore Occidentali insulae det Fullo, quamvis aliae compareant tempestates, nunquam tamen quod sciam conspecti fuere oracani , cum tumen iidem haud raro is viant in adversa ora, quae ab 'ostio fluvii Argentei ad fretum Magellanicum & ulterius extenditur. Sed neque iidem observantur in illo Africae litore quod Occidentem spectat & a Tro- 'pico Brumali ad Caput Bonae Spei excurrit,cum ta- - .men saepissime conspiciantur in adversa ora Orientali , quae a capite Bonae Spei usque ad Insillam Madagascar extenditur. Quod autem diximus praedictas tempesta tes in Australi hemisphaerio contingere verno tempore, id exinde infirmari non debet, quia ad Bonae Spei promuntorium autumnali quoque tempore eaedem observentur procellae, quae mirum in modum adfligant navigantes. Propter eum motum Oceani Indici quem superius monuimus in Meridiem declinare;

133쪽

DE MOTU MARIUM

geminae singulis annis circa hoc promuntorium surit. maris Monversiones. Quae Verno tempore illic contingunt tempestates, earum ratio clara est, nam 'quod nos Ver vocamus, id hujus promuntorii a colae Autumnum adpellant. Autumnales vero tempestates istic accidunt a conversione Oceani Indici, qui tempore AEquinoctii & postea cursum ad hoc promuntorium dirigit ut superius monuimus. Ve- rum de his & nonnullis aliis peculiaribus Oceani &ventorum motibus dabitur alibi uberior dicendi lo. s. Ad praeseius institutum haec ut puto sufficiunt. CAP. . XXIX. Aerscvis e structio ad praecognoscendas tempestates. CVm multi multa admodum scripserint de sgnis unde ve*orum & tempestatum adventus &qualitates possint praecognosci, nec tamen ulistus sit qui aliquem tradiderit modum qui non saepissime fallat, minime .ab instituto alienum sore existimo, , si hic doceamus constructionem Aeroscopii a nemine quod sciam hactenus observati, unde quam tutissime nisi fallor colligi possit,quinam si aeris status, & ecquis ventus aut tempestas si metuenda. Ostendimus non ita pridem in Scripto de Luce, quo- pacto

134쪽

ΕΤ vENTORUM.

pacto beneficio hydrargyri cognosci debeat altitudo

aeris. Quamvis vero non desunt qui modum hunc non satis certum existiment, cum non ubique eadem sit aeris conditio , & pro temporum ratione magnas patiatur vicissitudines, attamen tantum abest ut haes objectio legem & mensuram quam eXposiimus infringat, ut illa ipsa potius ea quae diximus, quamplurimum confirmet. Quod enim geri , i p. sum quoque hoc hydrargyro fi itulis incluso contingit. Uti non semper eadem est altitudo aeris , ita quoque non semper eadem est statura hydrargyri. Per semestre circiter spatium in diversis fistulis observavi libramenti discrepantiam, & depclaendi inter maximum decrementum & incrementum intercedere decimae quartae aut aliquanto etiam amplioris portionis discrimen , quo nonnunquam altius aut depressus consistat aeris & hydrargyri mensura. Observavi etiam hoc, quandocunque ventus aut procella aliqua e mari oritur, sensim & manifeste deprimi altitudinem hydrargyri, idque exacte ad legem & mensuram ingruentis tempestatis. Quando vero illa remittit & malacia redit, iterum adscendit hydrargyrus. Quum vero in nostris terrris pleraeque fere tempestates e mari adveniant, rarae 'veto 1 terrestribus efficiantur ventis, quemadmodum & in aliis contingit regionibus, praesertim ubi

in nulli

135쪽

DE MOTU MARIUM

nulli sunt montes, hinc fit ut ventis a mari flantibus semper descendat hydrargyrus, iisdem vero aut ces.santibus , aut a tellure venientibus , denuo adscendat. Cum enim Aer Mari incumbens altior plerunque sit , quam qui in I ellurem excurrit, hinc fit ut idem relabens & aeri marino occurrens, eundem necessario attollat; qui occursus emcit ut minus violenti sint illi flatus qui a tellure proveniunt. At vero venti marini cum ex altiori defluant libra

mento, & rariori occurrant aeri, ideo violentior est eorum motuS.

Porro tantae utilitatis esse existimo hoc experimentum , ut nesciam an ullum aliud aeque tutum &idoneum ad praevidendas tempestates possit excogitari. Quamvis enim certo adfirmare non possimus,

quando aliqua tempestas si futura, hoc tamen certo, nisi fallor , praecognosci potest, quando nullum sit periculum , ac item quando aer sit in statu ut aliqua tempestas aut procella oriatur. Si depressis simus fuerit fiydrargyrss, jam nullum imminet periculum praesertim a ventis e mari flantibus. Idem vero si in summo constiterit culmine , non metuendi sunt venti terrestres, sed tunc aer est in statu ut tempestas e mari oriatur ; quae si subsequitur, tunc hydrargyrus violenter & celeritur descen

dit. God si non subsequatur , tunc hydrargyrus

136쪽

paulatim descendit, donec ad statam redeat mensuram.

Nequaquam vero dubito, si qui maria Sulcantistiusmodi velint tubos diligenter consulere, quin plura etiam & certiora exinde possint colligere praesagia, unde quis sit aeris status, & ecqua immineat

tempestas, fatis tuto possint cognoscere, non tantum in litoribus, verum etiam in medio mari & aliquanto forsan accuratius. Cum enita hydrargyrus tubis contentus, non frigore aut calore quoad sensium adficiatur, .sed exacte semper reperaesentet libramentum aeris, unde mutationum dc tempestatum causis petendae sunt, utique rationi consentaneum videtur, hujus rei observationem haud parum profuturam navigantibus. Perme tamen licet, quamdiu experimentum hoc aliorum necdum comprobatum fuerit calculo , ut unusquisque suo arbitretur modo.

SEARCH

MENU NAVIGATION