Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

101쪽

iste motus potest imprimi, quo totum ejus corpus adficiatur, dummodo non eodem tempore pulsetur. At vero cum pendulum non simul totum occupet spatium in quo movetur , Ied in uno tantum Versetur puncto , necessarium est iit etiam moveatur causa movens, nisi tale statuamus pendulunt, qu ad dum suas peragit reciprocationes. una cum suo orabe circumferatur.

Concludamus itaque tam dissimiles vicissitudines quales sunt illi qui in aestu maris deprehenduntur, non posse exponi nec intelligi nisi per motum aliquem compositum , qui eo ipse quod compositus sit necessario tali evadat. , ut modo acceleretur modo vero retδrdetur,i Tam dis r effectus non φωtest piovessire, a c osa simpliei. Ut paucis absolvam, sic dico , aestum quo maria ad octavum diem excres eunt, & ad alterum octavum denuo minuuntur, non aliudde provenire quam ex diverso Solis de Oceammeursu, & quidςm, festus augeri & concitari si prius

a Sole imprem motas cum recenter supervenientibus concordent, eosdem vero retardari si posteriores motus pdversentur prioribus. . t l

102쪽

rium propagentur. HActenus exposuimus praecipuos & quodammo do universales oceani motus ostendimusque illos ab uno suscitari Sole, pigraque & immota fore

multum in Austrum aut Septentrionem remota aequora nisi ab eodem motu adficianturi Non vero putandum aquam quantumvis fluidam adeo esse velocem ut e media Zona tam brevi spatio & tam paucis horis ad nos adcurrat, sed cum Oceanus si Continuus & maria se mutuo contingant , solus est motus qui propagatur. Virtus illa per contactum quaquaverrum sese explicat. Litora itaque quantumvis remota, dunamodo magni alicujus Oceani accessum absque impedimento de obstaculo eκcipiant , eodem fere tempore pleraque exaestuant. Hoc ut facilius intelligatur, metiamur aestus ad cursum Lunae, non quod hoc sidere commoveantur maria ut jam diximus , sed consuetudinis gratia, & quod Oceanus quoad diurnam retardationem motus lia. beat motibus Lunae analogos. Luna igitur tribus plus minus horis progressa ultra Meridianum , & constituta in Austrozephyro, aestus

103쪽

aestus est in litoribus Galliae, Lusitaniae, & in tota

ea Africae ora' quae a freto Herculeo usque ad promuntorium Bonae Spei extenditur. Quod vero in quibusdam locis serius accedat aestus,uti ad promuntorium Album , Sterra-Lionam, & in nonnullis Guineae & Congi litoribus , hujus rei causa non est obscura, arenarii quippe cumuli & pulvini uti pas, sim, ita quoque hic retardant adventum Oceani. Contra vero quod in iis Hispaniae litoribus quae a freto Gaditano ad Algarbiam usque excurrunt, aliquanto citius adveniant aestus , statim quippe postmeridiem in partibus freto vicinioribus maxime intumescit mare ; hujus rei non alia videtur causa, quam quod fluctus,quos exposuimus,e Mediterraneo mari advenientes & lateri Hispanico semper adli rentes , omnibusque navigantibus conspicui , occursu suo attollant Oceani superficiem , motusque ejus accelerent. Ad ostia itaque Anae una hora citius adve-- nit aestus , in ipse vero freto etiam plus quam duabus. Hora enim post meridiem prima & aliquanto e sana maturius, maxime ibi exundat Oceanus. At vero in aliis fretis 3c si nubus & fluviorum ostiis, propter crebra terrarum obstacula quae cursum Oceani retardant,longe dispar est ratio. Ad extima &Occidentalissima Galliae promuntoria aestus summus accedit hora circiter tertia. Quanto dein penitius

M - , fretum

104쪽

fretum quod Galliam Britanniamque interjacet ingreditur Oceanus, tanto serius accedit. Ad angustias itaque quae Dubrin & Caletum interjacent, duodecim horis tardius sentitur maximus maris estus, Ad litora Flandriae, Zelandiae & praecipue ad ostia Mosae iterum dein retardatur, ita ut Roterodami summus aestus fiat hora tertia, horis nempe duod cim serius. Priusquam Amstelodamum accedat idem motus, aliae duodecim horae exspirant. Horis itaque 36 serius eundem aestum sentiunt Amstelodamenses :quam illi Galli Ac Britanni qui litora Oceano exposi

ta accolunt fν

In fluminibus major etiamnum retardatio. Ad Garumnae ostia aestv est hora tertia. Idem aestus Burdegalam accedit Iet horis serius. Ad sancti vero Macarii oppidum non nisi I 8 horis elapsis pertingit. ita ut ad singulas leucas Germanicas unius pene horae spatio aestus retardetur. - Ac tales quidem sunt aestus orae Europeae 3c Africanae, qui omnes ab eo Oceani motu efficium tur , qui Soli est contrarius, aut saltem transversus pro situ nempe terrarum dc litorum. Cum vero A. mericae latus occiduum eandem situs habeat rationem , atque praedicta Europae Africaeque litora, eadem etiam illic est aestuum conditio. Luna itaque in Hustrozephyro constituta, maximus deprehendi-

105쪽

tur aestus ad Chilensia & Peruviana litora. At vero juti aestuum, ita quoque temporum longe dispar est . ratio in oppositis litoribus, nempe in ora Sinarum, Tunchini, ad insulam Formosam & alibi in hoc mari, aestus quippe summus ibi adest Luna constitu ta in Euronoto & Zephyroborea. In litoribus Floridae, Virginiae , & novi Bel git , similiter aestus Lmmus fit Luna constituta inter Austrum. & Orientem. Uti enim sese habet ora Occidentalis Americae ad praedicta Sinarum & Tun-- chini litora , eadem fere est ratio lateris Europaei ad

oppositas Americ. terras. Ut vero horum motuum accuratiorem habeamus cognitionem , primum hoc monemus; initium

aestuum, qui ubique contingunt, non inchoandum a Luna plena seu nova , sed demum a quadraturis. Cum enim omnis motus incipiat a quiete, motus vero vel minimus vel nullus deprehendatur cum L na est bisecta, clarum est aestuum periodum contineri eo spatio quod a quadratura ad quadraturam ex tenditur. Quandoquidem vero inter quadraturas &novilunium seu plenilunium intervallum dierum sep-.tem cum dimidio intercedat, aestus vero interea sex horis retardatus sit, utique id spatium auferendum est, ut habeamus motuum Oceani principium.

In Europaeis itaque & Africanis litoribus , ubi

. M 2 aestus

106쪽

. DE MOTU MARIUM

aestus plenissimus tempore novilunii & plenilu nil contingit hora tertia pomeridiana , clarum est primos

motus inchoandos esse ab hora nona antemeridiana, . tribus circiter horis antequam Sol Meridianum attingit. Quod si eundem hunc aestum , cum motu maris soli sequo , in Occasum tendentem persequamur , inveniemus ipsa attestante experientia, sesquihora circiter serius pervenire ad illud Brasiliae promuntorium quod maxime in Orientem excurrit. Ulterius dein Occidentem versus pergente cursu Oceani & attingente . flumen AmaZOnum & Gayanam, On- 'sequetur quoque aestus. Cum illi tempore plenilunii& novilunii aestus summus adveniat hora sexta, tempore quadraturae necessario aderit sex horis prius, duodecima nempe . hora. Porro dein progrediente fcursu Oceani Septentrionem versus ad fretum Bahamae , Floridam, Virginiam, & novum Belgium, una etiam comitatur aestus, dc quia tempore Lllnae novae & plenς, prout propius longiusve absunt litora,' aestus contingit hora octava & nona, manifestum es tempore quadraturae illum adventare hora secunda vel tertia & alicubi aliquanto etiam serius. Satis hunc firmum colligi potest: argumentum,inister aestus qui Europae litus inundant, & illos qui in opposita Americae ora continguut , sex fere hora- . lrum intervallum intercedere , ac proinde cum in Q . his l

107쪽

ET VENTORUM. 93his litoribus maximus est tumor, in illis maxime subsidere maria, & contra. Eadem est ratio Oceani Pacifici. Quippe cum hora tertia pomeridiana tempore plenilunii & novilunii maxime adsurgant aestus in Chilensi & Peru- . viano litore, hora vero nona vespertina in opposta Tunchini & Sinae ora maximus deprehendatur aestus; clarum est tempore quadraturae aestum in Chilensi & Peruviana ora contingere hora nona antemeridiana, in oppositis vero litoribus hora tertia po

Reditur vulgo vento nihil incertius aut instabi-- lius reperiri. Et sane si quis pervolat ea quae innumeri de ventorum natura & qualitate scripserunt, utique non est ut aliter judicemus. Adeo enim jejuna& frivola sunt quae passim de hoc argumento leguntur , ut si quis disciplinae avidus se ad Philosophorum eonserat libros, is multo quam antea fiat indoctior. Quis sine risu audiat eos affirmantes, ventos Orien-taes esse siccos, Occidentales vero humidos, item Boream esse ventum sublimem, Austrum vero humμ

108쪽

y. DE MOTU MARIUM

lom λ An non hoc est inconsulta natura' & clausis oculis in cubiculo philosophari Sed missis iis quae alii scripsere , videamus ecquid certius ipsi tradere itaque aer sit venti su edtum, ab hoc inci

piamus. Fabellam de quatuor elementis cum multis aliis merito explodimus, & credimus aerem esse . aquam seu humorem dilatatum, ad legem aequilibrii quaquaversam se extendentem. Quamvis vero hic etiam e lacubus, fluminibus, nivibus de aliunde gignatur , praecipuus tamen aeris sons sunt maria ,.&quidem tanto mais, quanto magis Soli subjecta sunt. In terris igitur vel nimium siccis, uti media Libya, vel nimium a Sole remotis, ut uterque Septentrio, vel rarus aer vel potius nullus ; nisi adventilius. Solem porro excoquendo & dilatando humorem , motus inducere diverses, de hoc quoque planum est. Isti vero aeris motus si leniores fuerint, aurae : si violentiores, venti; si concitati admodum , turbinis aut procellae nomine censeri, in hoc quoque plerique nisi fallor admittunto

Cum vero omnis aeris motus ventum efficiat, frustra simus si quo pacto aer moveri possit exponeret

velimus. Licet mille aliquis modos enumeret conficiendi ventum,nihilo magis sciet unde veniant, quaeant, dc qua lege fluant venti illi generales qui statis

. locis possimus Cum

Diui ipso

109쪽

locis & temporibus maria commovent, terras inundansi &: genitalom nobis advehunt spiritum, sine quo' ne vita quidem constare potest. Quapropter qui venti ortuis per motum flabelli explicant, illi nihil

aliud bstendunt, quam motum aeris ventum efficere. Qui ex aereis Aeolis,' ut Vitruvius Vocat, seu pilis . Aeoli, quas 2Eolipilas perperam nominant, Ventorum rationem reddere conantur, illi hoc tantum docent , humorem dilatatum & ex ampliori spatio peranoustum foramen Auentem celerrime moveri. Plus

in . .

aliquanto dixere qui originem ventorum declarari posse existimant ex eo , quod in conclavi si accendatur secus, aer inclusus raresat locumque aperiat, in quem per rimas &commissuras januae ac senestrarum qui soras est aer cum strepitu & stridore ingrediatur. Qinamvis haec similitudo idonea sit ad probandum Solem radiis de calore suo aerem rarefacere& efficere ut in locum rarefacti aeris undique alius, succedat, qui motu sim ventum efficiat, aptior tamen est haec ratio ad explicandos' turbines & flatus quosdam repentinos, qui in litoribus & nonnunquam: in medio contingunt Oceano, quam ad demonstrandum universalem illum ventorum cursum qui lapsam

aquarum comitatur, ac totum pene terrarum pervadit orbem. Hujus ut habeamus causam, illa omnino tenenda est via, quam in explicando marium . aestu.

110쪽

96 . DE MOTU MARIUM

aestu institimus. Uti enim in aestuum principio indagando monuimus non illa esse consideranda loca ubi maxime attolluntur maria , sed istaec ubi primum moveri conspiciuntur, cum a quiete incipiat omnis motus, ac repente non possit esse velocissimus; ipsium quoq; hoc in inquirenda venti universalis origine faciendum esse censeo, nec observandum ubinam violentissimus sit ventorum cuisus, sed spectanda esse principia unde primum flare incipiant. Cum itaque satis superque a nobis ostensum sit, maria & incumbentem huic aerem in Tona Torrida simili progressu ab Oriente semper tendere in occasum , & insuper

modum declaraverimus , unde manifeste cognosci possit quare sic moveantur aequora , minime dubitandum censeo, quin eadem ratio in cursit aeris itidem locum habeat, ct quidem tanto magis , quanto aeraqua est levior & ad motum promtior. Dilatat enim Sol aeris corpus & altius evehit ejus superficiem. ICum vero motus fiat ab altioribus ad decliviura, celsiorque sit illa superficies cui aut imminet Sol aut paulo ante imminuit, necessario decursus fit in Occidentem , qui quamvis initio exiguus sit, in progressu tamen magis magisque acceleratur, uti superius exposuimus. fConstituto hoc primario motu quo aer Soli subjectus adficitur, persequamur nunc motus hujus pro--gressium.

SEARCH

MENU NAVIGATION