장음표시 사용
111쪽
gressum. Quod itaq; Oceano Tonae. Torridae evenire diximus,idem quoque aeri contingit. AEquali lege dorequali sere cursu pergit uterque in Occidentem. Nec quaerendum utrum aquae lapsus secum rapiat in
cumbentem aerem , an vero aeris motus maria com
moveat : cum enim sideris radii ferantur in instanti, eodem tempore licet non eadem mensura utrique elemento , ut vocant , simul hic motus imprimitur. Quamdiu eadem manet utriusque ratio, tamdiu aequatis fere cursibus ad finem suum properant& se mutuo concitant. Est quidem in initi velocior aeris motus, sed cogitandum corpora gravia in progressu majora acquirere motus incrementa. Contingit itaque nonnunquam ut citior sit aquarum
quam aeris lapsiis, quamvis id ipsum etiam aliunde evenire possit. Ut plurimum tamen rapidior est ventorum quam Oceani cursias , & sane etiamsi nulla alia adeli et ratio quare hoc fiat, vel haec sola sufficiat , quod inaequalis admodum si maris fundus qui progressum moratur, cum venti super aequalem fere aequorum labantur planitiem. Quando vero motu selisequo fluxus Oceani sistitur, , uti ad Brasiliam, aut oram orientalem Africae, aut alia Zonae Torridae litora quae ab oriente fluctus magnorum marium excipiunt, dispar fit motuum ratio. Mare enim ubi impingit tota sua mole ad Au-
112쪽
strum aut Boream declinat ut superius exposuimus. At vero aer mari incumbens & una fluens cum non impingat,majori ex parte suum servat motum & recta aliquousq; progreditur, terras oppositas inundans. Et
hinc benigni illi flatus qui Brasiliam, insulam Mada-gascar ac Orientalis Africae partes aliquas interdiu
temperant & immodicum alias calorem marinae aurae aspergine mitigant. Tertia enim plerumque pos hortum Solis hora, hoc est hora nona', in praedictis locis perpetuus spirare incipit Sub lanus, nec nisi
tertia aut quarta pomeridiana remittit. Sole demum occaso aer ad maria refluit ac terrestribus locum facit ventis , ut inferius dicemus. At vero ventus seu aeris cursus qui a recto tramite deviat, cujus nempe portio a motu Oceani in alterutram litorum partem abducitur , is iisdem quibus Oceanus motibus obtemperat quamdiu eadem manet litorum facies. Verum si contingat ut illa. incurventur Zc obliqua fronte cursum aquarum excipiant, tum denuo fieri potest: ut aliqua aeris portio effuat. Hoc vero fiet si litora fuerint plana & nusquam montes occurrant qui aeris excursum coerceant. Sciendum enim utimarium cursus litoribus, ita motum aeris montibus . terminari, nec, ut puto, quidquam his contingit, quod non etiam illis conveniat. Si homo, animal nempe aereum , supra aerem vivus posset subsistere,
113쪽
ΕΤ VENTORUM. . & motus aeris aeque esset conspicuus ac motus aquarum , eandem aestuum aereorum ad clivos & vertices & angustias montium vicissitudinem contemplaretur, ac nunc in mari conspiciuntur. Summa &continua montium juga litorum instar cernerentur,
litarii vero & discreti vertices insularum speciem
Motus aeris Sob contrarius explicatur.
V X posuimus superius motum maris Soli contra-- --rium, qui medium Oceani cursum utrinque praecingit. Monuimus etiam istoc motu non aquam se-lum, sed & aerem adfici, ita ut & hic quoque in Zonis Temperatis perpetuo cursa ab Occidente in Orientem contendat. Uti vero hic motus prioris est restitutorius , cum perpetuo vel novas vel potius eas dem abseluto gyro refundat aquas, ita quoque aer sibi ipsi semper succedit, a lateribus utrinque influens & depressius libramentum semper compensans. Adeo vero sibi constat utriusque natura, ut nesciam an vel in uno discrepent, in medio praesertim Oceano, ubi idem semper est aquarum & ventorum motus. Si leniter fluant aquae, lenis quoque de insensilis pene est ventorum flatus. Si maria pro-N E cella,
114쪽
cella, aut turbine vel ecnephia, Valde concitentur. aut in gyrum torqueantur , idem quoque motus in aere deprehenditur. Quamvis in .fretis & litoribus propter ventorum terrestrium apparentem inco stantiam similitudo haec saepe turbetur , in iis tamen fretis, & litoribus , ubi motus Inarium & ventorum est , sive Soli contrarius ; nulla singularis occurrit varietas , idque raro & ad breve tantummodo tempus. Itaque in tota Americae Septentrionalis ora Europae litoribus opposita ignoti propemodum sunt venti Orientales. Soli ferme ibi fiant AustroZephyri qui aestatem, & Boreae seu Zephyro. boreae qui hyemem adducunt. Uti enim maria, ita quoque aer & venti non impetunt, sed fugiunt litora Floridae , Virginiae , Novi Belgii &c. Contrarium fit in Europaeis litoribus, ad quae perpetuo fere motus iste maris & ventorum defertur. Itaque non mirum quod in Belgii, Britanniae, Gallu e Hispaniaeque oris Oceano expositis maxima anni parte venti ab Occidente adveniant. Eadem est ratio Oceani qui Boreales Sinenses alluit , quibus nunquam , aut certe rarissime, , ventus a mari flat, qui fere perpetuus est in opposito litore, nempe in Occidentali Borealis Americae ora.
115쪽
DR aeter hos duos motus, quorum medius est Soli. sequus, alter vero Soli contrarius, alium quoque ostendimus , qui efficiat ut praedicti duo motus modo ad Austrum, modo ad Boream declinent. Ne hic quidem dive a est marium a ventis conditio. Uti enim illa per semestre spatium in Austrum, altero vero semestri in Boream volvuntur , pariter quoque feruntur venti quorum eadem per universum fere oceanum occurrit vicissitudo. . Nec in mari tantum , sed etiam passim teri arum idem observare est; licet non eadem constantia. Aliquot post selstitium diebus venti a Borea & Zephyroborea flare incipiunt. Post brumam vero quamvis aliquanto serius, Auster & Euronotus adveniunt. Satis hoc deci rant venti stati, quales sunt Etesiae & ornithiae per totum sere mediterraneum pelagus. Nec alia ratio est apud Persas Indos, Mexicanos & alias Asiae ac Americae gentes. Etiam in media Africa sicubi vemti flent, illi ab Austro & Euro austro adveniunt Sole in Septentrionalibus signis constituto ; eodem yero Australe hemisphaerium illustrante , Boreas & Z phyroboreas ingruunt. Denique quocunque se alb
116쪽
Sed vero tantum abest ut plerique venti terrarum sint progenies, ut ne illos quidem qui terrestres appellantur , natales suos terris ' debere existimem. Diximus quo pacto aer sive humor dilatatus terras inundans ventum efficiat marinum. Hoc si admittamus , quod certe negari nec potest nec debet, utique etiam necessarium est , Sole occase, hoc est: cessante illa causa quae & maris & aeris molem dii tat , subsidere utrunque humorem , & aerem denuo ad locum suum refluere & motu suo efficere illos vento squi Terrestres appellantur. Quod vero hic aeris motus sive ventus vehementior aliquando sit in locis terrae vicinis quam in medio mari, ne, hujus quidem rei obscurior debet videri ratio, quam quod marium aestus serventior sit in litoribus, quam in medio pelago. Quod enim Oceano accidit cum in litora impingit, idem quoque evenit vento, dummodo eadem sit conditio te rarum quae cursam ventorum excipiunt, ac sit litorum quae a mari mundantur. Si itaque litora celsis montibus adsurgant quos superare nequeat marini aeriS cursas, repercutitur aer & vehementes efficit ventos sepe etiam presteras & ecnephias, praesertim tempore IZquinoctiorum , quando concitassimus est marium & ventorum impetus.
Et haec quidem vera est causa ventorum qui Te
117쪽
restres appellantur, unde adparet plurimum falli eos
qui ventos circa Vesperam a terra reflantes inde oriri existimarunt, quod Sole occassi plures e terra quam e mari humores eleventur, scilicet, ut dicunt, quia terra diutius quam mare calorem sibi impressum retineat. Atqui nullum est corpus quantumvis servefactum, quod remoto igne aut calore qui humorem dilatat, statim non desinat Vaporem emittere & paulatim in arctiora sese non constringat spatia. Verum praeterea non est terram diutius inditum a Sole calorem conservare quam maria. Tellus cum ad unum tantum pedem aut paulo altius incalescat, ut citius accipit ita quoque citius deponit calorem quam maria quae cum saepe immensae sint profunditatis, non ante incalescunt quam incalescant tota simul sinamvis enim non peraeque ferveat fundus Oceani ac saperficies ejus, constat tamen cum aliunde tum
etiam urinatorum experimentis non calefieri simma
aequora, quin simul etiam tepeant ima. Denique ut omnis, penitus tollatur dubitatio, unum hoc sufficiat, quod ubi hyems terras invadit & gelu omnia constringit, illi qui hoc tempore oram selvunt, calorem & aestatem etiamnum in mari sentiant, ita ut duobus minimum mensibus serius in mari, quam in terris ingruat hyems. Contra vero ubi recessit fibgus , & aestus terras populatur , frigent etiamnum
118쪽
aequora, ita ut qui Majo 8d Junio mensibus relicta
tellure mari se committunt , e media pene aestate ad. . mediam hyemem saepe se transatos esti existiment. CAP. XXV. rinios marinos effr idos in zona Torrida, terre-
. pres vero calidi simos. . . .
v X iis quae praecedenti Capite diximus manifeste M satis cognosci potest unde fiat hi qui Verno tem-
. pore e mari adveniunt venti, frigidioressint quam. illi qui Autumno aut etiam ineunte spirant Hye- . me. Itaque non valde mirandum quod Thoophrastus & alii credidere maria hyeme quam aestate esse calidiora; cum experientia constet taρ, in Torrida quaret in aliis Zonis tantundem sepe teporis depre- hendi Sole remotissimo quam proximo. Sed cum aliqua occurrat differentia inter eas terras qcte Zonae Torridae subsant, & alias quae in Temperatis aut Frigidis sitae sent oris, nec parum intersi a quo caeli cardine maria adfluant, expedit modum ostendere, per quem de singularum sere regionum statu & temperamento quoad frigus & calorem non verisimiliter tantum , sed etiam certo judicare possimus. Cum itaque aeris status ut plurimum pendeat Ventis, illi vero sequantur motum marium , utique consen-
119쪽
Quaecunque igitur regiones & majores insulae in Zona Torrida aestivo i Daris ab Oriente accipiunt, ilhae cum alias serent inhabitabiles , affatu tamen, marino' ita refrigerantur , ut non tantum habitabiles, sed etiam temperatissimae evadant. Talis est praecipue Brasilia, ..talis quoque insula Madagascar. Pqrpetui ibi vigent Subsistant, mitigante' aestum diurnum , . & continuo flantes ab hora nonaante meridie , usque ad tertiam vel quartam pomeridi nami Quod vero non tota etiam Orientalis Africae
120쪽
IMetates, qui ventum marinum eti cludant, pαγωγ. tilissimis di temperatissimis merito esse habendas . .' At vero Zona: Torridae regiones quae mare habent ab Occidente , illarum Ionge dilpar est ratio. Cum emm secundum ea quae dixi is uultus ab Oc-
.cidente iis adveniat Mentus, sed perpetuo istoc Sub-idiani fptiitu , qui totam pervadit Zoopin Torridam', quique illi est terrestris ac setoinduriocissimus, mi' et anti in modum torreantur , utique necessariana est .
at tales region sitit steriles, miserae dc pene inli bitabiles. Exemplo sit universa Africae ora Oceidua,. regna inquam Gualatae, Arguyni, Hodeni, Genelloae regio Jalofforum , ἷOta pene vinea, be- . ninum & complures vliae provinciae quae tanto ardore adfligutituri; ut si habitatores videas, eos e fumario prodire, nec homines, sed spectra vel sce.. . lata te videre existimes Constat certissimis experimentis quibusdam in locis tantum illic aestum occurrere, ut etiam spiritus ser quos cernimus & audimus penitus absumantur. Leucoaethiopibus id praecipue contingit, qui noctuarum instar interdiu caeci sunt, noctu vero vident. Tale quoque homilium genus apud Papuas in altera Guinea, quae est ultra
Indos orientales, observavere non nostri tantum, verum de Hispani, qui vocant ac non tantum ad Solem caecutire, sed '& magria ex parte surdos essea O 2 prodi-
