Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

nium detexit. Sed maxime in eo laudandus est Lancisius, quod non contentus prodesse civibus suis , qua opera in medicina facienda, qua voce in docendo, voluit etiam eorum bo Bibliothecam omni librorum copia, sed praesertim med corum , mathematicorumque refertissimam apud secomium S. Spiritus dedicare . Id secit anno ΜDCCXIV. XII. Kal. Iunias , quo die narrabat ille cunctis laetatum se fuisse laetitiis. Huc enim spectarunt ingentes curae, quas polit Viginti fere annorum spatio in optimis comparandis

libris , ac diligentia malevoli, qui tanto Vir

deessse non poterant, avaritiam appellabant 'quam adhibuit, ut es et unde suppeditarentur eidem Bibliothecae sumptus necessarii sive ad eis naendos libros, sive ad stipendia Praefecto , ceterisque ministris Olvenda. Huic dedicationi magnum decus suit praesentia CLEΜENTIs XI, quem comitabantur viginti Cia dinales, ac magna P sulum frequentia . Ille cum Lanssium gravissimis verbis laudasset, eidem tribuit ius quoddam exigendi in singulos annos scutata Romana centum, deditque etiam . facultatem illud in quem vellet, transferendi. Hic vero bene-F , ficen-

102쪽

ficentissimo Principi eo ipse die vulgatos commentarios suos ad Tabulas Anatomicas Bartholomaei Eustachii lubens meritoque consecravit. Latuerant hae Tabulae diuturna in obscuritate ;&quamvis in iis perquirendis Malpighius, aliique docti homines multum diligentiae posuissent, inveniri tamen nunquam potuerant. Lancisius etiam superioribus annis & Romae, de Septempedae, quarum Urbium haec patria , illa quasi theatrum fuit ingenii Eustachii . sese diose illas investigaverat tum sita siMnte, tum exhortatione : pnesertim incitatus amicissimi sui Dominici Gupliet minit. Sed Dustra. Demum cum incidi flat in epistolam quandam Matthaei Pinii Urbinatis discipuli ejusdem Eustachii, qua declarabat .vocatum ipsum fuisse in secietatem hujus gloriosi laboris , haec ei suspicionem moevit, eas Tabulas Urbini latere apud heredes P,

nii . Qtra de re cum sermonem habuit set cum Summo Pontifice, ultro hic in se recepit, fore sibi curae, ut perquirerentur. Sic res habuit optatum exitum, inventasque Tabulas cum accepi lat. CfgMErus , illas Bibliothecae Lancisii donavit. Qilla gratissimo munere hic provoca-

103쪽

tus, alacrior factus est ad easdem explicandas. Sed cum propter multas, quibus dillinebatur, occupationes, Videret hoc onus haud posse se selum sustinere, adiunxit sibi sectos Antonium Pacchionum , ct Franciscum Soldatum viros in

rebus anatomicis apprime versatos. Saepe

etiam in consilium adhibuit Ioannem Fant nium , & Joannem Baptistam Morgagnium, cuius quoque latinam epistolam operi praeposuit , in qua pluribus di iseritur, quam bene meritus de Anatome sit Eustachius , quaeque propria & pe culiaria dicere debeamus eius inventa, licet ab

aliis post illum prodita fiterint si I . Redeo ad Bibliothecam Lancisii r in qua nobilitanda

cum ille nihil praetermitteret, locum in ea de legit Academiae a se institutae, iuventutis exedicendae cauisa in studiis Medicinae, Chirurgiae , & Anatomes; huncque instrumentis ad experimenta capienda pulchre instruxit. Habita haec Academia primum est vII Kal. Maias a. MDCCxv dixitque in ea praeclaram illam Dissertationem :quater usque brevi tempore impressam . de Ia medicorum studiorum ratione, in qua per

secti Medici speciem & formam adumbravit Iax

104쪽

Et primo quidem disserit de artibus, quibus imstructus debet esse Medicus, deinde persequitur quae in his artibus cavenda ac circumspicienda sint, ut facilius ac securius quo ter .dit, pervenire possit. Hoc eodem tempore ille multum operae ponebat in Metallotheca Michaelis Mercati, quae cum centum viginti annis in tenebris iacuisset, tandem Florentiae ro Perta , a CLEMENTE XI. comparata, a Lanciso eiusdem Pontificis iussu notis illustrata amno MDCCxvIII. lucem aspexit. Sunt quidem in his notis plurima cognitione dignissima, eaque commemorare necesse erat , propterea quod Mercatus , Vir ceteroquin doenissimus , in ea i cidit tempora, quibus Historia Naturalis infinuta obsita erat errorum multitudine. Quos ita n

lavit Lancisius, ut facile intelligi possit, quam multum esset in hac facultate versatus 13 .

Vocavit vero in secietatem huius laboris Primim Assaltum , do mim virum, & multarum linguarum peritum, quo cum Vivebat conjunctissime . Nam ad maximas eius occupationes accesiit, quod his temporibus non optime valebat, quodque Urbinum anno MDCCXVII. comb

105쪽

tatus est Alexandrum Albaniunt ad lauream in utroque iure accipiendam . Fecit idem quatuo decim annos ante cum illius fratre Annibale rnemini enim libentius sitorum curam concre debat CLEMgus . Illo priori itinere cum Bono. niam usque pervenisset , pro eo quod eius nomen magna erat apud omnes gloria , invitatus filii a litteratis viris Bononiensibus, ut de ali qua re , quae ad physicam pertineret, Verba faceret . Cumque se non nolle homo moribus f cillimis respondimet, dicitur ea copia orationis, ubertateque doctrinae locutum fuisse, ut omnes ad mmam admirationem traduxerit. Vocem quoque illius eruditam audire voluerunt Urbin

tes , duabusque recitatis Italicis orati mibus in Academia Atarditorum priori probavit, gloriosiusae utilius esse qui*ere quam mori pro patriata , altera, vere beatam esse illam civitatem , ad quam

amplificandam ornandamque omnes cives conspiarent. Has inter tot occupationes Lancisius numquam cogitationem studiumque dimisit ad umbelicum perducendi opus de Motu Cordis Onm smatibus , quod , ut supra demonstratum . est , ab anno mcc. instituerat, quodque avi-

106쪽

dissime expectabatur. At postquam multum s doris ac laboris in illo consiimpsit , doluit vitam sibi prius eripi, quam illud edolare atque

in vulgus edere potuerit. Non tamen luce ca-mit. Nam commendatum Αs alto Romae anno MDCCXXIV. impressium est, deindeque Neapoli , Venetiis , Lugduni Batavorum , iterum que Romae anno MDCCxLv. apud Palearinos re Cusum . Tanta & tam praeclara iudicia a doctis viris facta sunt de hoc opere, quo maXLme Anatomes Clinica illustratur, ut ad has laudes quid addi possit, non videam . Laudavit S Morgagnius , qui mihi unus instar est omnium , non uno in loco scriptorum suorum ; & in epi- sola TvIII. g.v.de sed .stearis morb. edit. ait, ebdem nos ignescere debere si inter multa praeclara pauca haud omnino probanda contineat, quo niam extrema manus ei non accessit. Inter eas quas recensitimus , huius libri editiones multum praestat omnibus Paleariniana, quam curavit magni nominis Medicus Antonius Leprottus , e γnavitque inter cetera duabus Differtationibus Lancisii ad memoratum Morgagnium , quarum

una est de Vera sine pari, altera de Gangliis

107쪽

2 morum. In priori postquam statum , struct ram, usiimque illius venae exposuit, quatuor quae itiones selvit, quas idem Morgagnius posuerat , quid scilicet caiiss e sit , cur quidquid iam

guinis ex arteria magna per intercostales plenasque effluit, id omne non per totidem Venulas , quae in cavam pari ordine desinant, in hane refluat λ Cur non in cavae inseriorem truncum redeat, sed in superiorem p Cur istuc non per duas Venas , singulas videlicet more institutoque naturae ab singulis lateribus positas , sed per venam sine pari inferatur λ Cur demum huius ipsius venae truncus non a sinistris, sed a de tris prorepat Θ Quae sic praestitit Lancisius, ut non modo obscura praeclare illustraverit, sed etiam tum vetera quaedam ingeniose restituerit, tum nova plura observationibus constam

tibus , & diligentissimis subnixa in medium ,

attulerit. In posteriori vero Differtatione e plicatis iis, quae generatim pertinent ad situm, numerum, & figuram Gangliorum, eorundem structuram , vim, usum , ac morbosas affectio. nes diligenter investigat aperitque . Neque 1blentio praetereunda sunt, quae inter se hi simini viri

108쪽

s Viri amice, erudite , eleganterque disputarent de morte Cleopatrae. Causi a disputandi haec fuit. Forte animadvertit Moigagnius ad morientis Cleopatriae simulacrum , quod Metallothecam Mercati ornabat , haec adnotasse Lancisium rIn brachio aspis spectatur , ctjus morsu Cleopatram occubuisse vulgaris fert opinio; quamvis alii, epoto veneno , mortem sibi conscivisse eomtendant . Suspicatus Morgagnius, extare festasse aliquem ignotum sibi scriptoris locum . qui hoc tradidisssiet, voluit illum ex Lancisio elicere . Itaque, scriptis ad eum duabus ephlalis,

multa protulit, qice vulgarem & communem sententiam confirmare videbantur. Habuit quae huic sententiae totidem litteris opponeret Lamcisius, nihilque profecto omisit , quod probare posset Cleopatram veneno fuisse consumptam. Sicque cum omnia paria sibi cum Modigagnio esse Viderentur , ab eo postulavit, ne de huiusmodi re amplius inter se contenderent . Qiuod & fecerunt. Placuit vero P. M. CLEMEN TI xI, ut quae ab iis aisputata fuerant, in Appendicem ad Metallothecam referrentur. Illud quoque honorificentissimum Lancisio fuit , quod

109쪽

s II eisterus arbitrum illum statuerit acerrimae s ne controversiae ortae inter se, Alidreium , de Volusium de origine cataractae. Antiquissima erat opinio, oriri cataractam a membrana in limmore aqueo concreta. Ab hac primi desciv runt Bristatis, & Antonius Metraianus, Viris equisque contendentes , unani' esse caussam effciem tem cataractae humorem c ystallinum opacum .

Placuit vero Heistero medium quiddam ten re , docuitque, humorem crvi allinum esse quidem caussam naturalem huius ocularis morbi, sed non unicam. Fieri enim posse aiebat, ut etiam a pellicula gigneretur, sed id raro evenire , neque evenisse putandum , nisi per experimenta probaretur; laeta oculo tales membrunas . Sic novam gloriatus est de cataracta in

medium attulisse sententiam: . Huic hellum in dixere Andreius, & Vohisius, neque contenti ratimibus dimicare, iniurii quoque & contumeliosi in adversarium esse voluerunt. Hoc pingnae genus vehementer vituperavit Lancisius.

Nihil enim illo mitius fieri poterat. Ut vera Heistem non selum , sed etiam Garellio mois rem gereret, varias observationes habuit, diligem

110쪽

- genterque descriptas ad eosdem anno MDCCXVIII.

misit, ut ex iis intelligi posset, quale judicium

de summa controversiae, duce illa rerum omnium magistra experientia, faceret I ) . N vissime Lancisius vulgavit opuscillum , quod imstituit ad Ioannem olivam De natura O praesagio Dioscurorum nautis in tempestate apparentium , in quo duo potisiimum inquirit, unde ortum habeant hae Φαγης, quae sype noctu in maximis tempe salibus nunc specie unius flammei globi, nunc duplicis, aut numero plurium in apice praesertim mali conspiciuntur; & unde fiat ut inter dum futuram tranquillitatem ex vero portendant. Hoc argumentum tractandum ille sumpsit, ut esset sibi levamento in maximo lab re , quem in opus de Aneurysnatibus impendebat . His ab eo editis ingenii monumentis, quibus minimam materiem ex rebus per se investigatis ad rerum occultarum cognitionem attulit , omnia pnaeclaro ordine disponens , Omni, que explicans , si non semper plane pura &candida, satis tamen polita litterataque oratione , cum illud Ciceronis sibi persuasum haberet, mandare quenquam litteris cogitationes suas , qHeas

SEARCH

MENU NAVIGATION