Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

commendaverant. Qua quidem in re tantum adhibuit industriae, ut cum omnia prudenter an madverteret , omnium etiam morborum histo-

rias in Ephemeride diligenter. describeret. His ille rebus cum ad hominum famam pervenis set, accidit , ut munus illud vacaret, quod vocant Medici Adsistentis in No secomio S. Spiritus , annos postquam consecutus erat laureum

Lancisius non amplius quatuor ; quod ille , etsi competitores essent quamplurimi , facile obtinuit . Non enim illi opitulatus est aut ambitus, aut gratia , aut aliqua insignis Doctoris commendatio , quippe summa ingenii Vis, qua

praeditus a natura erat, earumque rerum cognitio , quibus facultas huiusmodi continetur, eum ita commendabant , ut superiorem neminem , paucos pares haberet . Nihilo secius reliquis ille in Nosocomiis , quae Romae plurima sunt, pe aderat ; & quod caput est , dum is aegrotos inviseret , etsi detentos variis mori, rum generibus , ubique idem erat Lancisus , ubique industria sua utebatur , illud assidue contendens , ut quem sibi propositerat finem ,

citius omnino assequeretur Veruntamen cum.

82쪽

satis videret quam lato in campo, nullisque limitibus definito versaretur , ut sibi , suisque st diis diligentius caveret, alumni locum Piceno In Collegio obtinuiti quinquennium vero ipsim quod eo in loco consilmpsit , adeo navavit sedulam operam medicis studiis, ut potuerit viginti duo magna volumina conficere indicum earum rerum , quae cognitionem , usemque spectarent.

Haec inter Anatomes studium , quod ei curae maxime erat, eum quotidie districtum habebat; quo prope fuit, ut in corporis cuiusdam secti ne infectus gravissimo morbo vitam finierit. Sed integrae redditus valetudini , cum cooptatus fuisset in eum doctorum hominum coetum, qui Comgreisus medicus appellabatur, quique habebatur apud Hieronymum Bras avolum , illius Antonii Musὰ nepotem , qui summa cum laude iaculo xvi publice medicam facultatem fuerat Ferruriae professiis, sibi in illo cum scriptis aliis, tum ea praesertim lucubratione , quae est de Virgine quadam Calliensi mirabili vexata D tomate , Plurimum nominis comparavit . Qua re factum est , ut cum dii secandi Magister in Archigymnosio Romano munus dimisillet, quanquam non ita

83쪽

ssita pauci, iique instructi interioribus litteris provinciam huiusnodi spectarent , Joannem Mariam Lancisium , qui ei iuccederet, omnibus si is fragiis elegerint Moderatores . Quo quidem in

munere ita se gessit, ut non modo opinionem vicerit, quae de doctrina eIus erat , sed etiam si perpaueos exceperis, gloriam silperiorum . Adiunxerat ille perfectri rerum anatomicarum scientiae laudem illam ut polite latine loqueretur , excellenterque pronuntiaret; quocirca quoties dicturus erat, magnus ad eum fiebat concursiis non modo discere cupientium , sed etiam virorum coctrina insignium , quorum in numero

sepe merunt qui quantique viri Marcellus Malpighius, & Lucas Togetius. Neque est

praetereundum , quod si forte eveniebat evenit autem Lepissime , ut inter dicendum aliquis dignitate illustris homo ad eum audiendum accede t , interrupta oratione, eatenus dicta in Mptam epitomen varie contrahebat a) , quod quidem nullo negotio praestabat , cum haberet divinam quandam memoriam rerum & Verborum . Hoc tempore perstasit Archigymnasii Roctori, ut elegantius instauraretur Theatrum Ana-Ε t

84쪽

tomicum , quo ficto, idem in ingressu apposuit duo illa hemistichia: LACEROS IUvAT IRE pER

rum alterum ex Claudiano, alterum ex nescio quo poeta desiumpsit. Mansit ille in hoc munere duodecim annorum spatio. Nam anno ΜDCXCVI. siissectus est Iacobo Sinibaldo, qui Θεωρησικὸν medicinam eodem in Lyceo docebat; ex quo demum loco venit ad docendam medicinam πρακτικόν A. ΜDCcI. Sed maxime gloriosum fuit Lancisio, quod mortuo Francisco Sanmccio, qui INNOCENTIt YI. Valetudini curandae oeperam dabat, ei successit, cum nondum quatuor & triginta complesset annos, quod nescio an ulli contigerit. Cui provinciae sine gravissimae ille non modo cumulate satisfecit, sed cum arcana multa ei communia essent cum Pontifice , qui plurimum eius studiis , ingenio, fidei, ac prudentiae tribuebat , quotiest que vellet, apud Virum illum sanctissimum patebat aditus . A quo auctus etiam dignitate nam inter Canonicos Basilicae Ss. Laurentii & Damasi adscitus fuit ei omnia obsequii & benevolentiae osscia praestabat . At non ita multo post cum

85쪽

IvuoCaNTIus ad Superos eVolasset, quippe qui facultatem , quam in deliciis habebat , Reipublicae bono exercere cupiebat, Canonicatum dim, sit. Fuerat is iam ab anno MDCLxxxix singulari Voluntate Moderatorum adlectris in Collegium Archiatronim Romanorum, quo quidem honore ita usus est , ut non modo ornamento , sed magno etiam adiumento eidem Collegio fuerit . Nam praeterquamquod praei sitit se acerrimum propugnatorem ejusdem iurium , non destitit , quibuscunque rebus posset , Collegas iuvare , ut is omnium parens videretur. Cum quotidie magis cresceret Lancisius laude doctrinae, huic non selum bis demandatum est munus Prot medici Romanae Urbis , totiusque Pontificiae ditionis , sed illum quoque esse voluit Cardinalis Palutius S. R. F. ut vocant, Camerarius, qui in laureis medicis tribuendis vices gereret suas in Archigymnasio Romano et quod munus , Palintio defuncto , eius successor Joannes Baptista Spinula in Lanci sio firmavit; ac tandem CLEMENs XI sentiens eundem potius tribuere provinciae suae splendorem , quam ab ea accipere , ne loco am

86쪽

quae Romae extant, ita sibi familias conciliau nat , ut iisdem assidue operam navans, Caesaris etiam Legatos effecerit tuos . Cumque nihil praetermitteret eorum , quae ad exercendum ingenium conferre posse Viderentur, cooptatus in , Arcadum coetum , quem viri interioribus litteris pnediti , N poeticis studiis quam qui maxime addicti instituerant , Ersilii Macariani nomine est appellatus. Neque Romae solum , sed

etiam absentibus erat notus 3) . Satis enim multa scripserat , quae dimanaverant ad existimatIonem liominum . Ex his typis impressa sunt, Humni corporis Anatomica synopsis Anatomia per Uo e intelligeneta dei disegno , ricercata non

solo sugii vi e muscoli dei corpo umano , madimostrata ancora sulle statue antiche piis insignidis Dissertatio de ratione philosophandi in

in arte medica ad Senensem Philiocriticorum Acidemiam Epistola ad Mymundum Heussenium, qua probat sal acidum in sanguine contineri ,& extrahi posse , haud posse tamen haec duo ille qu. xsierat ) veris certisque argumentis statuiquam universe proportionem habeant inter se Partes sanguinis ; ac Epistola duae ad Felicem

87쪽

- daret Mulebancher de molis , deque seminis vermiculis, quae relatae sunt in secundum volimen operum Antonii Valiseerii . Quibus ible rebus cum sibi famaeque suae consuluissset , INNOCENTIUs XII. morbo quodam implicitus , ex quo suprema fata portendebantur eidem , hunc accersivit: eodem vero e vivis erepto , alter ex

duobus Medicis , qui Cardinalibus in Conclavi, degentibus operam praestant, electus est Ioannes Maria. Hic multum otii cum nactus esset, in eo languere noluit ; quocirca a primis di bus coepit cogitare , quo posset genere litter rum Reipublicae prodesse. Inter multa , quae ei currerunt, argumenta, illud de Aneurysmat, bus plane dignum existimavit, in quo stladium siluin poneret . Nam videbat utilissimum hirc scientiae medicae locum multis obstructum esse dissicultatibus , & a nemine , nisi leviter admoedum ad eam diem fuisse tractatum . Cum opus in manus sumpsisset, & multa adumbrasset unius mensis spatio , ecce ad summum dignitatis falli, gium evehitur Cardinalis Albanius; is qui CLg- MENTIS I. nomine appellari voluit, qui cum es

set intelligens ingeniorum existimator , eisque

88쪽

TO sempeν debitos habuisset honores, statim Lan- .cisium elegit, cui Valetudinis suae curam committeret . Hoc munere auctus ille , ire sibi otium existimavit ad ea , quae inchoaverat, brevi perficienda . Sed falῖ . Nam qui locus quietis de tranquillitatis sere plenus videbatur , in

eo maximae moles molestiarum eXtiterunt. Coepit enim silmmus Pontifex variis affigi morbis , quem ut integrae Valetudini redderet , incredibile est quantum diligentiae ac studii posite rit Lancisius . Eo accesserunt alii aliis temporibus graves publici castus , qui ut Pontificis

animum maxime perculerunt, sic Lancisium occupatum impeditumque tenuerunt . Fuerunt hi magna Romae in primis frequentia repentinarum mortium , contagiones malorum, quae a palustiibus aquis prosectae nonnullis praesertim ,

' Romani agri oppidis solitudine' sere intulerunt; ac demum bovilla pestis, quae tota Pontificia ditione scede Vagata est. Hinc Lancisius iussu Pontificis, qui nihil reliqui faciebat, quod ad prospiciendum Reipublicae saluti pertineret, adigumentum iumpsit trium operum, quae singula breviter, instituti nostri tenendi caussa, refere-

89쪽

TImus . Inscripsit primum De sulit eis Mortitus, idque in duos libros divisit, quorum in altero de genere universis agit repentinarum mortium , qui locus a recentiaribus desertus post detectam praesertim circulationem sanguinis lucem docti alicuius scriptoris desiderabat, in altero perpendit causas & principia , unde his temporibus tot homines hinusinodi mortium fata peremerunt .

Profecto his libris nihil potest esse utilius iis ,

qui aliquam cupiditatem habent notitiae rerum medicarum . Nam selerter adeo , docte, exquisiteque enucleat vitae, ac mortis caussias, o nia ex mechanica selidorum structura, fluidorumque temperatione , altemisque motibus deducens , Omniaque accuratissimarum dissectionum experimentis comprobans, ut in illis universiam Propemodum medicinam contractam esse haud immerito possis dicere . Quam vero accepti fuerint , hoc erit indicio , quod statim a summis viris maxima facta est Lancisio gratulatio, e quibus nominasse sussici at Lucam Togetium , Dominicum Guglielminium , dc Bemardinum Ramaazinium cs , quibus cum fuisset probatus, non poterat dubitare nitunim, ut ab omnibus pro-

90쪽

baretur. Eo accessit quod brevi duorum ann rum spatio quater typis impressi, nec ita multo post in Gallicum sermonem conversi fuerunt. Nec minus homines , qui poterant iudicare 6) , expletum omnibus suis partibus priddicarunt

pus de Maiis Taludi esiluviis, quod in duos libros pariter distribuit . Demonstrat in primo

caelum propter vapores stagnantium aquarum grave ac pestilens fieri , causistas quaerit quare hae stagnantes aquae maxime aestivo tempore corrumpantur, diligentissime in naturam inquia rens horum ipserum Vaporum , duo genera es se staturi, alterum animatum formatumque in Gguram animantium , inanimatum alterum , eaque sigura carens; simul & ostendit quomodo in humanum corpus perveniant, eique noceant , deinde gradum facit ad remedia, quibus iidem palustres vapores vel omnino tolli, vel . salieni temperari, minui, aut quo minuS noceant, imtercipi possint. In secundo vero libro historiam persequitur contagionum , quae Romam , Urbem Veterem , Balneoregium , Pisaurum, & Ferentinum afflixerant, quaeque maxime memorabiles fuerunt, in eaque multa etiam admiscet

SEARCH

MENU NAVIGATION