Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

93 eas nee disponere, nee illustrare possit, nee det

Etatione aliqua allicere lectorem, hominis esset intemperanter abutentis otio , O litteris, incredibile est quantam apud nostros homines non ostium, sed etiam apud exteros consecutus sit famae celebritatem . Augebat hanc cogitatio illa , quod tanta e se selet in tuenda Principis valetudine occupatio, ut non sinat in aliam curam incumbere. Declaravit hoc qui expertus fuerat Lucas Togetius quadam epitrita ad ipsum Lancisium, in qua haec sint λ Siquidem tu etiam, . vir eximie, nosti quo tempore Pontificiae v

letudini tuendae istic praeeram, non solum nullum mihi fuisse scribendi otium , sed nec ea , quae come olim inchoata fuerunt, tranquillo animo Se sandi; confirmavitque exemplo suo , ut de ceteris taceam, Malpighius, qui per totum illud

tempus , quo huic muneri vacavit apud INNOCENTIUM XII , Omnem cogitationem abiecit aut interrupta contexendi , aut ab luendi instituta. Atque ea cum scriberet Lancisius, nemo poterat existimare, hunc minus attentum ac diligentem se praebere in conservando Pontifice , cum VC

re gloriari potuerit, adeo se pro illius valetudine

112쪽

dine viginti sere annonim spatio excubasse, ut quam aegram accepit, si non sicinam , bonam tamen reliquerit. Tali modo cum ille ad aet tis annum sextum dc sexagesimum pervenisset,& non minus gratia , Drtunaque , quam fama crevi set multam enim pecuniam praesertim ex curationibus nobilium & divitum fecerat ecquanquam tenui, bona tamen usiis esset valetudine , natiuis est morbum , quem is statim, aliique Medici eise gravissimum periculosissimu mque senserunt. Erat enim febris acuta , quam comitabantur dolor in dextro hypochondrio posticam partem versiis , siimma faucium, linguae ac palati ariditas , ut vix loqui posset, Vomitus biliosi, aliaque init uitis mortis signa. Cum frinstra adhibita essent remedia , & vis morbi magis magisque cresceret, quarto die postquam dec buit , rite , & summa cum religione omnibus iis perselutis, quae divinitus ad expiandos animos,& placandum Deum fiant instituta , natum debitum reddidit xiii. Kalendas Februarias , hora

XII. ann. MDCCxx. Dici non potest quantumis eius discessu dolorem acceperint non modo amici , sed universa civitas . In primis doluit

113쪽

9s Summus Pontifex, qui, allato sibi nuntio de , illius morte , abdidit se in cubiculum , omnibus

que per eum diem aditum ad se interclusit . Perdiderat enim virum , cuius fide ac prudentia multis maximisque in rebus utebatur. S in cuius suavitate sermone magnum levamen tum reperiebat. Mortui corpus balsamo peruim

etium elatum est ad S. Spiritus in Saxia , ibi

que cum pompa funeris sepultum. Tumulo vero hoc elogium inscriptum est.

114쪽

Ηeredem , ut hic declaratur , testamento reliquit Nosecomium eiusdem S. Spiritus , ea inter ceteras lege , ut novum ibidem excit retur valetudinarium curandis mulieribus. Id tamen pluribus gravibusque de caussis essici haud potuit. Qitapropter BENEDICTUs XIII. destina

tam huic rei pecuniam Nosedochio S. Gallicani attribuit, eiusque in aedibus statui placuit marmoreum Lancisii simulacrum cum hac in

scriptione. . IOANNES MARIA LANCISI Us ROMANUS

SUMMORUM PINTIFICUM INNOCENTII XI. ET CLEMENTIS XI..INTIMUS CUPICULARIUS ET ARCHIATER CUM Noso COΜIUM S. SPIRITUS IN SAXIA IBI PUBLICAM BIBLIOTHECAM DEDICAUERAT TESTAMENTO HAEREDEM SCRIPsISSET UT NOvUM IBIDEM PRO AEGROTANTIBUS MULIERIBUS VALETUDINARIUM EXCITARETUR PLURIBUS TAMEN GRAVIBUSQUE DE CAUsΙs SUPREMAE ILLIUs voLUNTATI LOCUS ESSE

115쪽

EgNEDICTUs XIII. F. M. CUNCTIS RITE ΜΑTUREQUE DIsCUssu. ;RABITA ETIAM AEGROTANTIUM MULIERUM RATIONE NE PIA TESTATORIs UOTA IRRITA ESSENT . HAEREDITATIs PARTEM TRICIES SESTERTIUM , HUIC OPERI ADDIXIT . iAC LIBERALITATIS EIUS 'IN HOC PERENNI PONTIFICIAE PROVIDENTIAB

Corpore filii paullo graciliori , ac brevio

ri, & in senectute etiam agili , . oculis Vege iis , & acuta ac celeri acie , nassi paullo eminentiore , totaque facie miram alacritatem hularitatemque prae se ferente . In victu post quadragesimum praesertim annum magnam temperantiam adhibuit, vinoque abstinuit, parceque

semno indulsit . Sic valetudini suae consulere - existimabat, quam selitus erat dicere sultentari notitia siti corporis, & observatione e rum rerum , quae prodesse, & obesse possunt, conti nentia in victu , fugiendaque illa omnium mDG lorum

116쪽

lorum matre: voluptate Interdum tamen crudi. tale & insemniis laboravit ob vehementissimam 'contentionem animi, quam in studiis litterarum adhibebat, ex qua etiam . canitiem praematuram contraxit. Senex dentes amisit. Munditiam amavit non odios im, neque exquisitam nimis ,

sed quae fugiebat agrestem illam negligentiam, quam pleriinque , qui se philosophiae dicarum,

affectant . Sed excellentiora alia in eo animi bona elucevant. Erat enim modestis, veritatis diligens , patiens, affabilis , blandusque admiram dum in modum e non tamen illum caruisse desiderio honorum , & dibaphum quoque cogitas se , qui ei intimus fuit, mihi tellatus est. Idem ad amicos sublevandos fide filii singulari in in hoc se maximum exillimabat capere seminum gratiae , qua pollebat apud optimates , de maxime apud S. Pontificem , quod pluribus , S litteratis viris praesertim prodesse posset. Erga

Patrias amantissimus fuit . Τres autem Patrias se habere dicebat, primam originis, secundam naturae, tertiam civitatis. Nam cum esset, ut ' initio docuimus, e Biturgia oriundus , Romae vero natus , in populi Urbinatis civitatem an .

. . MDCCIII.

117쪽

MDCCIII. susceptus merat . Nullas 'inimicitias habuit , quod neminem ridebat ; & si qua de re cum aliquo disputavit , ita se gessit, ut ossicium semper teneret , nunquam excederet , ac

veritatis , non contentionis studiosius cis cognosceretur . Huic rei sunt indicio quae scripsit a versiis medicos Io Baptistam Salvadonim , 8c Ioannem Cosmum Bonomum , qui scabiei originem non ab ulla sanguinis contagione , sed a is vermiculis unice repetendam esse toto pectore contendebant. Collegit Lancisius omnia , quae ad hanc controversiam pertinent , in unum libellum; huncque Hieronymo Brasiavolo inscripsit . Animo maximo nullis unquam laboribus difficultatibusque ab arduis quibusque aggrediendis se deterreri est passus. Prudentia vero tanta in iis praesertim , quae ad facultatem , quam vi profitebatur, pertinebant, ut O de instantibus,

ut ait Thucydides , veri me judicaret, O de futuris callidissi e conjiceret. Qilod quidem cuius virtutis sit, facile existimabit is qui iudicare poeterit, quam ille in loco lubrico , periculoseque

versetur , qui in tanta naturae obscuritate , ta tisque tenebris, quibus plerunque diversa mo G a bru

118쪽

borum Litio continetiir , huiusmodi fluctibus se se committere audeat. Sed tamen dici satis non potest , quam hoc esset illi' facile factu , ita ut cum rem ipsam investigasset attentius , quod ce te quotiescunque res postularet, usiaveniebat , eum raro admodum sententiae suae poeniteret . In quo si quam ipse rationem secutus est C gnoscendorum morborum , persequi velim, videar magis quam debeam , mihi tribuere . Non enim selum scrutabatur , quod Vitae genus, qui mores, quae etiam ciborum, quae vigiliarum , somnique esset consuetudo , sed oculos ad ea quoque intendebat, ad quae non licet harum a tium mediocriter peritis facile adiicere ut

cuni ad pronuntiandum destenderet, detectis , ut ita dicam , latebris morbi , Videret, quantum quidem patiebatur artis natura, quid spei sibi propositum esset , quid etiam remedii

Fuit & disertus; nec minus concinnus in brevitate. respondendi, quam in perpetua oratione Ornatus . In sermone quotidiano mirum in smodum delectabatur locis & facetiis , quae rerum graviorum severitatem & tristitiun mitigarent . Intelligens erat existimator signorum, &piis

119쪽

picturarum , credo, quod pleniorem quandam pulchritudinis speciem animo comprehensam libbebat ; cumque es t diligentissimus antiquitatis investigator , de veterum aedificiorum splendore, ac magnitudine ex iis, quae siperetant, ruderibus, sagacissime iudicabat . Habuit singularem memoriam , quod ex eo facillime potest iudicari,

quod cum anno MDCxCI. tota quadragesima P. Casalinio concionanti adfuisset, potuerit eius rationum aliquas domum reversiis iisdem pene

verbis exscribere , omnium vero accuratum coinpendium facere . Tanta autem industria filii , tantumque vigilavit in studio , ut non maxima summo eius ingenio gratia habenda videatur . Nullum enim tempus illi vacuum a labore erat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi invnem reformidans, in ipso curru , dum per Urbem Veheretur , seleret legere , dc interdum etiam stylum prehendere. apropter minime eli mirandum , si tot, ao tam praeclara potuerit posteris relinquere ingent; siti monumenta eo tempore . quo occirpabatur in ' conservanda tenui Pontificis valetudine , & in docendi munere , quod nunquam .dimisit; quo Qepe diitrichas erat

120쪽

a nobilium praesertim citrationibus , scribefidisque

consiliis , quae undique ab eo requirebantur , quorumque tredecim volumina reliquit; & quo demum nullum litterarum praetermittebat ossicium erga absentes amicos, quos plurimos , eosque

doctrinae laude praestantes habuit. Inter hos fudirunt Laurentius Bellinius , Dominicus. Guglie, minius, Eustachius Mansredius , Joannes Baptista Morgagnius, Bernardinus RamaZZinius, Milonius Vati sinerius , Guido Grandius , Franciscus Tor . tus , Joannes Jacobus Mangelus, Nicolaus C rillus, Joannes Fantonius , Carolus Rica , Jo.

Baptista Gastaldus , Pius Nicolaus G ellius ,

Michael Fridericus Loc erus, Hermamus BoeDhavius , Gulielmus Kocturnius , Guido Crescentius Fagonius , Ioannes Bemardus de Motanes , Ioannes Daniel Geigenis, Rosinus Lent,lius , . quorum pervulgata simi nomina . Romae vero praesertim coluit Marcellum Malpighium ,

Gulielmum Rivam , Vitalem Iordanium , L cam Togetium , Abbates de Miro di Gallanium Prosperum Lambertinium, Carolum Matellam, . & Petrum Assaltum L qui duo postremi ei minrienti adiuerunt. Hinum plerique praeclara in

SEARCH

MENU NAVIGATION