Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

eet eae intima medicina. Est locus in primo libro, qui pertinet ad ortum insectorum , ibi.

que Lancisius non dubitanter affrmat ranas &busones ova in tellure deponere , eaque arida in pulvere sepulta, si sint eteilivis pluviis madea facta, improvisis fetus iundere . Sed cum ille postea animadverti set minime id consentire cum iis , quae diligentissimi natum investigatores Fram ciscus Rhedius, & Antonius Vatisterius obse Vaverant, ex quibus compertum habemus ea animalia ova in aqua deponere, scripta episto Ia ad eundem Antonium Valisnierum , quam im seri curavit in xxix volumine Ephemeridum Ita lorum Litteratorum, voluit omnibus patefacere erratum suum. Noverat enim , & si e in ore

habebat pneclaram illam Celsi sententiam , qui laudans Hippocratem, quod ingenue fateri non dubitaverit deceptum se a cranii suturis fuisse, dixit id secisse more magnorum Sirorum , O f duciam magnam rerum habentium t am lm via ingenia quia nihil habent, nihil sibi detrahunt . Magno ingenio , multaque nihilominus hi. bituro , convenit etiam simplex Ceri erroris comsessio, pr ciDeque in eo misisterio, quod utilitatis

92쪽

eaussa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione , qua quis ante deceptus est . Scripsit de Bovilla Peste qtiam plenissime scribi res

illa potuit. Sic enim omnia de origine & pr greisu huius mali, illatis detrimentis, consiliis Magii stratuum , adhibitis remediis , naturalibus caussis & effectibus in hoc libro notata sunt, ut nihil in eo non appareat, & facile exist mari possit quam esset Lancisius veterinariae quoque medicinae peritus . Tractaverat hoc idem argumentum , cum ccep it morbus furere in Pat, vino agro , epistola quadam Italica ad Antonium Borromarum Clericum Regularem , mox Iustinopolitanum Episcopum, quae epistola unius anni spatio bis impressa fuit . Cum vero suus Auctor eam Latinam fecisset, memorato libro de Boisilla Peste adiunxit, in que m etiam int Iit opusculum a se confectum de Epidemia equo. rum, quae Romae fuit anno MDCCxI1. Scribebat Lancisius opus xiis Paludum e viis, cumque ingressus fuisset dicere de caelo Romano , vidit plura se habere cognitione dignissima, quae rem illam attingerent, quam ut in alterius argumenti libro tractari possent. Putavit igitur hac in

93쪽

in re separatim sibi elaborandum , ceterisque sopositis , brevi opus confecit, quod inscripsit de atiis , deque ad ventitiis Ismani Caeli qualitat,bas , in quo omnia quaecunque vel lectione ibbrorum . vel scientiae pervestigatione , diuturinoque usii, quem in hoc caelo habuit , cons qui potuit, complexus est. Volens itaque ostem dere caelum Romanum naturaliter salubre ense , hoc comprobat ab Uctis situ , a Ventis , qui in ea dominantur , ab aquis , quibus ipse Urbs utitur , a telluris fertilitate , ab habitu & colore diutumaque vita incolarum . Fieri tamen posse docet, ut propter vehementes Septentriones ventos , & interdum etiam Aust ales, ac priesertim propter vapores stagnantium aquarum hanc suam naturalem salubritatem amittat. Quae qui dem vir praeclara eruditione & doctrina sic prosequitur, ut ab ultima origine Urbis ad postrema usque tempora historiam, ut ita dicam , , contexat vicissitudinum, quas habuit caelum 8 Romanum. Huc quoque intulit historiam Fpid, miae rheumaticae, quae per hiemem anni MDCCIT. Vagata est , quod a re proposita haud alienum

esse duxit. Sane hujus libri consectio periucumda

94쪽

da Lancisio fuit consideranti magnae illum sere utilitati Urbanis praesertim Medicis. Scite enim

Hippocrates , necesse esse eos in t 'nebris versari, qui probe non noscunt situm, ventos, aquas , cibos, aliaque multa tum naturalia , tum fortuita locorum, in quibus medicinam faciunt. Inter haec Lancisius alia quoque ingenii monumenta litteris mandavit. Scripsit Differtationes quasdam de Lumbrico lato , quas misit ad Medicos praestantis. mos Antonium Pacchionium , & Joannem D minicum Bianctardium . Vetus erat opinio iam usque ab Hippocrate ducta, eaque medicorum omnium confirmata consensit, corpora illa , quae nunc fasciae instar depressa , nunc cylindri Dr-ma figurata intestinis adhaerent, eorumque longitudinem plerumque aequant , inter insecta an-

. numeranda esse . Hanc plane evenit Lancisius . tum experimentis, tum rationum pondere ;

stenditque nil aliud esse huiusmodi corpora nisi polypos quosdam ex succo concretos. Quantum itaque Medicina debet Μalpighio, aliisque Q- lenibus viris , qui de cordis polypo scripseritnt, hominesque docuerunt, ne a falsis vaserum sua-gliineorum vermibus fallantur, tantundem Lam

95쪽

essio debet, qui hisce Dissertationibus effecit , ne amplius a vermi simillimis intestinorum polypis decipiantur. Scripsit & epistolam De hua morum secretionibus, ae praecipue de bilis ira hepate separatione ad Ioannem Baptistam Blam cum Hepaticae Historiae auctorem , de qua qua Ie iudicium fieri debeat, iuvat viri summi Mo gagnii verbis referre . Ex hac epistola , inquit ille in Adin Anat. III. animad. XxIT. qIam is incredibili humanitate scripta , Lectores tameuattenti facile intelligent virum gravissimum , Haustoria Hepatica perlecta , nihilominus diserte cita ipsa ormare, quae tu illa negantur. n enim credit nihil in hepate Malpigbium nisi nomenis glandula innovasse , sed Ueras glandulas, Seros glandularum folliculos adhuc agnoscit. 2.n credit buebatica Vascula in extima solum super Leis capsulae sulsistere, sed censit buebam , qμα antea bilis particulis intermixta erat , absorbere. ι2 On credit in primis, id quod in Historia maxime inculcatur, ea ratione bilem secerni, quam actor proposuerat, sed ipsius diligentiam non obscure desiderat , imo aperti me duo illa , in quibus totam explicanda rei rationem posuit, si

96쪽

78bi nucio pacto probari posse dicit, ac minime do

cere diligentem solertemque Anatomicum in rebus haerere hujusmodi. R id multa λ Hominem c git non modo ut quae demonstrata a se essie jacta verat, Vix presilla conjecturae face madere ' agnoscat, sed ut postquam significavit velle se imetios quatere ulterius recessus , incipiat ab iis ipsis , quae incasssim scripserat in Historia, iterandis. Mire Lancilii ingenium , doctrina , atque eruditio elucent in Dii sertationibus , quas de P si gnomia , O de Sede cogitantis Anima fecit rogatu Joannis Fantonii viri clarissimi, ac secum vetustate amicitiae , 8c studiis iisdem coniuncti. p)Ηarum in prima , refutata vanitate levitateque eorum, qui futura se praedicere profitentur a manuum , & imniis lineis , ex his tamen cor poris constitutionem, caussasque naturales , dc amtecedentes nostrarum voluntatum, & appetiti num nosci posse physicis argumentis & rationibus comprobat . Ex qua impressa notione i Iud nos utilitatis capere debere , ut accommodata disciplina atque doctrina ad uniuscuiusque naturam , facilius bonam confirmemus , vitiosam Corrigamus. in vis enim extirpari di funditusto,

97쪽

tolli nequeant naturales illae caussiae, ob quas Diti in . alia propensiores sunt , sic tamen comprimi & edomari studio & diligentia possunt ,

ut nullum pravitatis Vestigium appareate utiturque opportune exemplo Socratis, in quem cum multa in conventu , ut narrat Cicero, ubtia collegisset Zopyrus physiognomon , derisimest a ceteris , qui illa in Socrate vitia non Dgnos erent, ab ipse autem Socrate oblevatus est, cum illa sibi signa inessse , sed ratione a se deiecta diceret. Expositurus in secunda quae idem , duce Analome, de sede S Ioco cogitantis animae ex abditis natum recessibus deprompserat ait versari se in re dissicili, ac multum &Lepe quaesita, profertque dichim Platonis, qui

in Alcibiade inquite O in se ipsum si Videre

vidi , in oculum intueri debet , proinde etiam anima , si se ipsam noscere viat , is animam intueatur oportet r Deinceps transit ad examen sententiae Cartesii, qui animam in glandula p, neali locavit, aitque praestantissimum hunc ph losephum ex vero intellexisse domicilium perceptionum cogitationumque in ea cerebri parte conitituendum esse , quae unica sit, & in quam

98쪽

gemina externorum sensuum organa concurrant, non vidisse tamen , ut pote Observationibus an

tomicis destitutum , alium in cerebro locum , in quem illa magis conventant , huncque esse corpus callosum . Quid sit porro huiusmodi corpus callosum , eiusque partes & sormam dilia gentissime describit. Haud pauca etiam explanat ad glandulam pinealem spectantia, partesque quae circum eam sunt, haecque non de medio sumpta , sed diuturna observatione a se quaesita ; omninoque scripto hoc Lancisius plurimum luminis attulit cerebri assequendae naturae , qui locus in Anatomica scientia difficillimus existimatur. Interim Ludovicus Ferdinandus Marsilius vir non minus doctrina , quam bellica virtute insignis Diisertationem de Generatione Fungorum sub ipsis pellibus a se confectam ad Lancisium. misit. Huic pergratum fuit munus ; utque paria paribus responderet, eidem longissimam epili

Iam scripsit , in qua postquam illum summis

laudibus extulit, ostenditque naturae studium amplissimo quoque viro dignum habitum semperfuisse , suscipit tractandam hanc eandem materiem generationis Fungorum . Pluribus comprobat

99쪽

81bat fi m p rium semen non habere ς arbo reos ex succo, quo ipta arbores aluntur, manare ; pratenses , ceterosque ex corio , triticibiis,

soliis , stustis libri , aut corticis , ligni , radiacum e quae omnia quamvis corpora mortua di cantur , habent. tamen in se compressum suo cum , qui cum nactus sit materiam qua selvi&ali possit, ita essiciat morbosas haste plantas. Sic enim Auctor fungos appellat, eo quod numquam non a plantarum morbis principium ducant . ino vero modo gignantur, unde illorum c Brmatio & textura, varia multipleXque na tura , eleganter non minus quam docte explicat.

Quaedam etiam attingit de lapide illo , quem dicimus pistra fungaja, ostenditque haud ense verum lapidem, sed concretisnem quandam radicum , lapillorum , succorum , seminum , te rae, similiumque rerum . Plurimum sane debent rerum naturalium studiosi Marsilio, & Lancisio quod originem fungorum illustraverint i o) . Nam antea cognitio haec fere latebat obseuriatate involuta naturae , idque intelligi potest ex response , quod a Marcello Malpighio praeceptore sto tulit idem Marsilius, cum aliquando

100쪽

illum de hac re interrogasset e se diu multum que tu ea inquisitione elaborasse, sed modicam subesse spem deprehendendi bane natinas metbo

dum . Eodem tempore qu haec vulgata sunt, edidit Lancisius opus , quod inscribiturr . nimad- versiones in Plinianam Villam nuper in Lamrentino detectam ; illud quidem elegans variumque, in quo S antiquitatis se litterate peritum ostendit, multaq te retulit ad reconditiorem physicam , S ad naturalium rerum historiam peribnentia . Huc illa spectant quael de multiplici aegestione , ac de crebris arenarum tumulis , qui passim in Tyberis ripis visuntur , deque sti pium , herbarumque in iis ortu disseruit. FIMenim non leve disputandi argumentum praebebant. Elucubravit Lancitas libellum hunc , cum feriatis diebus ruri esset in eodem Laurentino. Homo enim industrius non minus otii quam negotii

rationem extare volebat. Inscripsit vero Marce,

to Sacchetto Ordinis Hieroselymarii apud Pontificem M. Oratori eo quod ipse rudera huius celeberrimae Plinianae Villae septa' undique S

Vestita terra, vepribus & dumetis primus om-

nium

SEARCH

MENU NAVIGATION