Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

293mstituit, dilatationes intimarum arteriarum άMυ- ρυιματα vocitant ) priusquam maiores fiant, curare ea ratione , quam Albertinus b) , eius , ut ante dictum est, studiortim conscius , tandem proposuit annis silperioribus, ipseque,& alii apud Bononienses Medici suis deinceps ad eundem modum respondentibus experimentis comprobarunt . Talis cum esset , sitis Val- salva dignam meritis famam est adeptus in doctissima Civitate a Jam tum iuveni se, sitorumque salutem crediderant Viri summi , alii libteris , alii dignitate , omnes genere, prudentiaque illustres. Ut crevit aetas, atque aucto ritas, idem fecerunt multo plures , prioribu&pares, nonnulli S maiores, in his Τhomas Russus, & Jacobus Boncompagnus S. R. E. Cardinales , quorum hic sacris, ille etiam ceteris praeerat Bononiae rebus . Nobile erat Val-

salvae nomen, laus maxima; eaque erat omnium , Μedicorum quoque, de illo opinio, ut magni eius consilium, magni eius opera in rebus difficillimis tellimaretur, nec selum inter Bononienses, sed etiam inter omnes quae eius

T a opem

312쪽

opem expertae sint, Civitates , Mantuam , Pa mam , Placentiam, Ravennam, Forum Comnelii, & Livii, Faventiam, Ariminum, F num Fortunae, Urbinum , atque alias, quo ad primarios Viros, sceminasque , ad Dynastas , ad Praesules, ad S. R. E. Cardinales, gravi ribus implicitos morbis accersebatur. Nam qui, atque de consilitum venirent, aut sibi per libteras auxilium peterent, nec facile, & post ea

quae retuli, supervacaneum est memoraretis .mas ob res , ob editumque de Aure hum na librum , quo de libro post dicemus, quam Bononiensibus carus , quam Exteris notus , quam utrisque admirabilis fuerit, indicio esse P unt quae utrique & privatim , & publice in hunc contulerunt. Nihil ei detraxit inter illos viventi quod alienae erat civitatis. Nam non modo , ut supra indicatum est, amplo Incurabilium Nosecomio Chirurgum praefecerunt, non modo Inclytae Scientiarum Instituti Academiae Praesidem iterum, ac tertium praeposuerunt; sed& multo antea alio in coetu ad aliud munus admitti posse , magno omnes consensu censirenuat, non quod civis esset, ut lex iubebat ,

313쪽

29ssed quod scientia, et fama illustris esset, ut

lex sinebate esse enim illud Drtunae, hoc vir. tutis . Quod Vero non ad privatam, sed ad pinblicam rem pertinebat; Civitatis silutem , &annonam eius potissimum spectatae fidei , peritiaeque Senatus amplissimus commendavit, illam sub initium ferme saeculi. cum litterae, Smerces ex regionibus afferrentur nomine pelliblentiae suspectis, ne nisi rite perpurgatae acciperentur ; hanc duodecim post annis, quo tempore necessarium , siquod aliud, ad colendos agros animalium genus , boves communibus, &contagiosis morbis absumebantur, ne latius hinrum vis serperet, & quoad eius fieri posset, infringeretur . Neque tunc selum , quid de Val- salva sentiret summus Civitatis ordo praeclareoltendit, cum utrique illum rei praefecit, aut

cum honorarium Anatomes Prosessorem declaravit ; sed tunc praesertim cum anno ΜDCXCVII. tantum illi honorem habuit, ut unum ex omnibus delegerit qui in celeberrimo Gymnasiodi humanum corpus incideret, quod a plurimis antea quidem , di ab ipse quoque , sed nec quotannis, neque ex publico decreto factum ,

314쪽

29s& singillas incisas panes , cum Vellet, ex peculiari ossicio ostenderet , additis apud Τhe trum Anatomicum , illique attributis aedibus ad id ossicium aptissimis ; quae ante ipsum concessa fuerant nemini. Haec Bononienses. Cuncta autem Italia, atque adeo Europa quanti eum faςeret , inde apparebat, quod ex erudi iis Medicis Bononiam venientibus nemo erat qui ipsum Videre , adire , alloqui praetermitteret, nemo qui cum vidisset, non id in praec,puis sitae peregrinationis Ductibus poneret. Ex ceteris qui ire illuc non poterant , ut quisque erat ingenii, studiorum fama clarior , ita alii epistolis saltem colere , alii missis quos vulgaverant , libris , alii cum inter docendum , aut scribendum de eius inventis sermo incideret , honestissima commemoratione praeclarum de eo judicium patefacere non omittebant. Itaque edis Bononia nunquam ille pedem extulerat, nisi aut eo quo diximus , medendi cauta proiectus , aut cum semel Patavium venit , idque anno MDCXCvI. cognoscendi cupidus , qua hic

ratione eo tempore traderetur Anatomia , aut cum insequenti anno Florentiam, anno autem

315쪽

tem MDCCXXI. Venetias se contulit , utroque Patriciorum Bononiensium gratia, quos aegrotantes consiliis adJuvaret suis ; nihilo tamen secius nulla erat usquam docta Civitas , Gymnasitim nullum , in quo non aeque ac Bononiensibus , es et notus , in quo sine dubio magnus intelligentium omnium sententia non haberetur.

Qua constanti fama, ct suo ipsa audicio, quod

maxime facit auctoritatem , permota Regia So. cietas Londinensis dignum se , praeceptore Malpighio Anatomicum in suum numerum ad lagit . Cum ceteri, cum etiam tam procul a nobis disiuncti haec in Valsalvam conserrent , fieri non poterat, ut ipsum negligerent Foro- cornelienses sui Nam etsi est hoc fere commune vitium in multis civitatibus, ut magna invidia magnae gloriae comes sit ; tamen quaedam sunt, & certe illae nostrae sunt , fautrices suorum , seque eorum laude ornari , dignitate augeri , nec false , arbitrantur. Talem se Va salvae Patria praebuit, summa ipsum omni tempore existimatione , summoque amore comple-Xa . Itaque praecipuum ei honorem detulit, ut

ex iis esset, qui nobili praesιint Magistratui PM

316쪽

cificorum. Neque hoc contenta , maiora obia tulit, & super haec, honorarium publice dandum in annos singulos , si quidem ad sitos remigraret . Ille etsi pius erat in Patriam, ut qui maxime, etsi talem de se opinionem cuvium suorum , benevolentiamque habebat cari silmam , tamen , gratiis actis, eo beneficio uti noluit, non tam ne sibi non constare videretur qui maioribus, & plura pollicentibus civitatibus negaverat , quam ne parum gnatus adversus illam a qua & doctrinam , & famam acceperat,& multis in se collatis honoribus ante fuerat. Occupatus. Credo etiam magis illud spectasse, ut sapientem decebat Virum , & longe in pinsterum prospicientem, se caritati in Patriam inservire melius posis, si in eo quidem morem Patrice non gereret . Nam si paruisset , cives fortasse aliquos ex iis qui tum vivebant, servasset, paullo postea nihilominus interituros.' Sed contra ea , si remaneret Bononiae, se sua: videbat universae Civitatis gloriam aucturum laude nominis, quoad ipsa , & litterae essent, nunquam intermoritura. Idem maiores , idem aequales clarissimos Viros intuitos esse, & con

317쪽

a99 secutos. Neque enim Ioannem illum quem ab Imola vocitant Iuris consulti , neque Alexandrum Tartagnum, neque post hos M. Antonium Flaminium , neque eum qui memori:

nostra floruit , Joan. Bapt. Zappium in Patria aut patronos , aut poetas agendo, sed Patavit, sed Bononiae, sed Romae in magnis Gymnasiis , magnisque in Urbibus docendo , scriben-.doque , illos in summis Legum Doctoribus , hos in eximiis Poetis , utrosque in maximissori Cornelii ornamentis ella habitos , atque haberi . Itaque domicilium quod sibi ab ad

Iescentia Bononiae constituerat , ad extremum usque tempus servavit, cum eoque facultatem

stidiis obsequendi suis, quam in litteratissima, de frequentissima Civitate sibi magnam dari , expertus fuerat. Bibliothecam quidem instructam habebat libris neque paucis, & selectis , qui praesertim ad Philosephicam , ad Medicam,

ad Chirurgicam, ad Anatomicam Rem attin rent . Tamen siqui forte essent praeterea sibi opus aliquando, erat ubi aut pretio, aut preaee confestim , & facile compararet. Erant ibi

dem Amici & doctissimi, di con unctissimi

quam

318쪽

3oo quanquam Iuvenis amiserat duos , Valeriimi , Zanium Comitem , & Patricium , eruditione , prudentiaque , sita tempestate, cum paucis , &Marcellum Malpighium , Anatomicum, ut amte dictum eii, cum nemine comparandum . Zanius eum non secus dilexerat , ac filium rquod grato ipse animo praedicabat, referens imterdum pro re nata quae a sene gravi ssimo acceperat , cum de Deo religiose , de historia erudite , de moribus sapienter , identidem secum pro intima familiaritate verba faceret. Malpighius autem , cuius pereepe praecepta, &monita eodem animo commemorabat , alacritatem addiderat ornandi spartam medicam , at

que anatomicam solertia illa, ac diligentia , quam in adolescentulo iam tum admiratus, quoad seperiit, vel Romae laudare nunquam destitit; quod ex eius , & Pacchioni ad Valsal-Vana litteris perspectum habemus . Sed illuc redeamus . Erant Valsalvae apud Bononienses , praeter omne genus librorum , Amici plures eruditissimi, atque experientissimi . Erat magnus , ut in urbe ampla , & tribus praesertim non mediocribus Valetudinariis instructa, aegro

319쪽

3o Itantium . & cadaverum numerus, ut & novas instituere , & inchoatas possiet observationes perficere. Cujus rei nullam unquam occasionem praetermittebat, semper aliquid Musmodi mente agitans, nec obvia tamen despiciens ;velut cum in Valetudinariis ambulans , quasi aliud agens, iacentium decubitum aspectumque adnotabat , ex hisque tantummodo eorum periculum , atque exitum conjiciens , mox interrogando , & cetera tum , & deinceps animadvertendo experiebatur , falsam , an Veram

id quod sepius ) coniecturam fecisset. Qua facili , siqua alia , & in medio posita , exer

citatione se multum olim profecisse , confirma, bat, ut sepe vel in iis de quibus Medici is curi fuissetit , suspicari primus, nonnunquam &praedicere potuisset quae minime fuerant eXpectata. Ad hanc , atque ad alias discipulos hoditabatur exemplo suo ; quorum copia , a longinquis etiam civitatibus , nullo ipsi tempore Bononiae defuit: quae haud scio an una eX prae' cipuis ibi permanendi caussis fuerit Viro , quam

plurimos posse iuvandi, & praeclara studia propagandi cupidissimc . Et sane ex ejus Schola,

320쪽

3 o tanquam ex equo Troiano, complures prodierunt illustres Viri, quos nominare singuIos Eclongum est , & siquem serte invitus praeteream , odiosum. Illud satis fuerit dixit se , eorum alios floruisse, & florere in Medicina n. cienda , alios etiam in tradenda, alios Archi, tros , alios publicos Prosetares, alios munere utroque nobiles , nonnullos denique editis strip. tis, si non illustres, at certe non ignotos. Ne-- que hos selum, et quos itidem Bononiam, tamquam ad mercaturam optimarum artium, proinfectos, aut Amici, aut primarii Viri commemdaverant , libenti animo erudiebat, Verum etiam siquos cum paupertas premeret, ingenium,& docilitas sublevabant. Nec vero hoc semel fecit, sed sepius ; maxime in adolestentibus duobus, quos , laudatum in Fabricio ab Aqua- pendente exemplum ι referens , cum famulos accepisset, Chirurgos , nec vulgares , dimisit. Sed & aliquot obstetrices iis praeceptionibus inDrmavit, quibus faciles partus ex dissi-eilibus redderent, in qua ipse facultate excellebat ,

Uid. Thomasin. Elog. illustr. viror. Tom. I. In Casserit Elogio.

SEARCH

MENU NAVIGATION