장음표시 사용
281쪽
26yotii docendi munus ad Eustathium potissimum
conferebat. Instituto iam opere , ecce Genuam mittitur L id fuit anno MDC cxvI. J ad tradendam e superiori loco rerum divinarum scientiam, moratusque in ea civitate est duobus amnis , nullum diem abire sinens , quin aliquid laboris in situm Fustathium impenderet. Post hoc tempus reversius in Patriam, cum sibi initium
requiescendi, atque animum plane Vacuum adsta 1ludia conferendi concessum esse arbitraretur, cassis molesti quidam intervenerunt, qui licet illum non removerunt a persequendo suo Eullathiano opere, multum tamen celeritatem
illius abselvendi retardarunt. Id erat propositum Polito & sane prestitit intelligentium iudicio) ut non modo verbis plane Latinis sentenistias Eustathii converteret, sed quantum fieri
poterat Verbum pro verbo redderet, & genus omnium verborum , vimque servaret; quod
eo difficilius fuit , quod habet Graecus iste sua Verba dc genera loquendi, quae vix in rebus praesertim grammaticis quisquam intelligat, nisi sit in eo legendo studiose & multum Volutatus . Illa igitur Politus se non solum tanquam
282쪽
appendere lectori putavit oportere sed etiam ,
quantum res patiebauir , annumerare. Quod ve
ro . attinet ad illustrandum opus , id ille spectavit, ut omnia obscura , quaeque in aliqua parte dissiciles explicatus habere possent, patefaceret . Quae dum praestitit, instituto sto vagatus est latius . Nam multa & varia tum Graecorum, tum etiam Latinorum scriptorum loca examinat a
que Iudicat , & agendo partes modo Theol gi , modo Geographi, modo oratoris ac Poetae,
sepius Philosephi, Depissime vero Grammatici
voluit omnibus: ostendere lumen ingenii sui . Huc quoque corollarium intulit quorundam Mnimadversionum , quas inter legendum fecerat Antonius Maria Salvinius, homo Graecis litteris adeo eruditus , ut nullius rei quae quidem esisti in his litteris, ignarus esse Videretur. Cum huius praeclari operis fama non selum, sed etiam specimen quoddam ad publicum devenisisti, lavide illud exspectabatur. Verum seu quod pecunia deesset Polito ad sumptus faciendos in impressionem primi voluminis, quam ipse sbi assumpserat, cum ceterorum imprimendorum onus suscepisset Typographus Bernatam
283쪽
IssPaperinius, seu aliud causta fuerit, habuit sane longam moram haec primi voluminis editio. Prodiit tandem an. ΜDCCXxx, deditque illi Politus patronum Ioannem Castonem MDgnum Etruriae Ducem . Biennio post vulgavit secundum volumen, quod inscripsit CLaΜΕΝ-T xlI, decutumque est tertium an. MDCCXXXV.
Ludovico xv. Galliarum Regi dicatum . Hic haesit res cum querelae ortae fuissent inter Poelitum & Typographum. Ille vero doluit semper , haud sibi dari facultatem abselvendi opus , quod certe immortalitas consecuta esset. Nihilo tamen secius magnam ingenii famam collegit , & hic suus labor , ut in lucem venire cae pit, late illico dimanavit ad existimationem shominum commendatione & iudicio intelligemtium . Quo factum est, ut ei anno MDCCXXXIII. delatum fuerit munus tradendarum litterarum
Graecarum in Pisano Gymnasio. In hoc ita se gessit, ut omnes magis magisque sint admirati in eo excellentem Graecae Linguae cognitionem . Sed optandum erat, ne se adeo in litteras abdidisset, ut paullo faciliorem se praebere voluisset in admittendis domum , audiendisin
284쪽
γω disque scientiae cupidis adolescentibus . Anno qui secutus eli, rogatu Senatoris Ferrantis Capponit, vitam scripsit taminae sanctitate eximia Mariae Angelae Giniae Florentinae, quae inter eas virgines fuerat, quae suburbanum Monasterium incolunt, quod dicunt S. Matteo in Arce. tri . Polt neque ita multo ad docendam et quentiam in eodem Gymnasio electus est , quod munus nemo post mortem Benedicti Averanti obtinuerat, ut gloriosum fuerit Polito ei viro successisse , qui magna eloquentiae atque eruditionis laude non selum in Etruria , sed prope cuncta in Europa enituerat. Hanc provinciam ita ille sitstinuit , ut studiosi dicendi adolescem res, qui ad eum audiendum frequentes conUeniebant , non iam inanem quandam & nudam eloquentiae speciem intuerentur, sed plenam Sperfectam . Homo enim abundanti doctrinxis ,& quadam incredibili varietate rerum & copia instructus, poterat facile eos sontes aperire u de non aliqua aqvula scateret, sed universum sumen erumperet; qui quidem ita abditi sunt& retrusi , ut pauci doceant & teneant. Mosest a maioribus traditus , ut qui huic muneri.
285쪽
praestini in anniversaria studionim instauratione Latinam habeant orationem ad excitandos imfanimandosque adolestentes ad laborem S latindem, cui quidem sic satisfecit Politus , ut noemen disertissimi oratoris sit consecutus . Harum orationum quasdam separatim edidit, duas in tertium volumen Eustathii retulit , easdem
octo numero in unum volumen collegit, quod Romae a. MDCCXLII. edidit , ac BENEDICTO XIV. dicavit; atque has ipsas iterum cum aliis quatuor anno ΜDCCXLvI. Lucae vulgavit. Sed cum ille videret adhuc a se tractata argumenta es, se communia & pervagata, nomm quoddam
ct inusitatum in medium proferendum putavit ; sumpsitque hoc sibi, ut singulis Orationubus aliquam Etruriae Urbem laudaret. Harum sex fecit, quae laudationes continent Pi m , Volaterrarum , Aretii, Cortonae , Saminiati ac Liburni; in quibus, admonendi sunt Lectores,
ne ut ab historico Veritatem omnium laudatarum rerum exigant. Ut nostrum vero de eloquentia Politi iudicium proferamus, dico perbene illum Latine locutum , quamvis semper usus non sit Ciceronianis dicendi modis , num
286쪽
1osium oratorem& volubilem, atque eundem & vehementem , & magna eruditionis copia instructum, qua non ad pompam utebatur, sed
ad illud apte & decore probandum , quod sibi
proposuerat. Inter haec Politus , cui nullum unquam tempus vacabat aut a legendo , aut a scribendo, animum ad varia & magna intendebat , quibus cum nominis sui fama publicae utilitati consuleret. Ceteras res inter, quas vulgare meditabatur, erat opus, in quo a se illustrata collecta essent omnia Veterum scripta , quae pro vera Christi Religione adversus Gentes conscrip.
serunt. A quo consilio sane laudabili qua de
caussa di1cesserit, latet. Fecit longiorem epistolam ad litteratissimum virum Joannem La-mium de ust quadrigarum apud Veteres , quae relata fuit in primum volumen operum Ioannis Neursii, quorum imprimendorum idem non se lum auctor, sed etiam adautor fuit. In his quoque Meursianis operibus locus esse debebat epistolae, quam ipse instituit ad Georgium I, chsenium , quaque defensionem iustepit Gre-gprii Nagiangeni adversiis eundem Meursum . Hic enim sanctissimum illum virum calumniae
287쪽
condemnaverat quod ad άπληειαν , seu ut ipse explicat, ad quandam inexplebilem avaritiam
traxerit , quae ex Veterum , ac praesertim .Herodoti & . Plutarchi testimonio in contemptum divitiarum feciise dc dixiise videtur Solon . Sed cum sero, confecta iam impressione , venisset,
latuit ad annum . usque ΜDCCLIv , quo tempore eam Francisciis Gorius divulgavit . Nam to cum ei dedit septimo in volumine Θmbolarum litte'rariarum . Maxime vero Politum amore fi grasse in Eustathium haec erunt indicio. .: Anno MDCCYXXIX. in vulgus emisit sane longam
epillatam Latinam ad clarissimum virum Caietanum. Moniliam, in qua diligenter & erudite examinat locum Eustathii ex commentario P riegesis , ubi dicit ex quorundam sententia Ta stim non significare in sacra . Scriptura urbem illam caput. Ciliciae, sed Carthaginem. Ollandit ille multis exemplis hoc verbum utras lue: habere significationes , sed . trahi ad Carthaginem non posse, nisi aut res , aut tempus, aut alia similis ratio suadeat. Strenue defendit S. Hieronymum , & Septuaginta Interpretes a nota emroris , quam iis inusserat Saniuel Bqcartus. Si
288쪽
bi tamen in extrema epistola ncm temperavit avellicando doctissimo hoc viro; ut di mordet eo loci Natalem Alexandrum , vocans illum lienorum scriniorum expilatorem . Proximo biennio edidit Genevae Latinam interpretationem commentariorum Eustathii in Dionysium Perie. getam, hancque Francisco III. Magno Etruriae Duci inscripsit. In hac quoque re quidam ex veteribus elaboraverant, sed inscite admodum atque impolite, ut peregrinos atque hospites in lingua. tum Graeca, tum Latina plane se esse ostenderint. E contrario Politus cum utramque perfecte calleret, potuit famam optimi interpretis sustinere . Neque id 1atis habuit. Nam& duos libros confecit animadversionum in eundem Eustathium, & ipsum Dionysium , in quibus
antiquitatis, scriptorumque veterum se litterate peritum ottendit ; hosque retulit in illud volumen Orationum, quod, ut supra docuimus ,
Romae anno MDCCXLI i. typis commisit . Has easdem animadversiones postea multo copiosio. tes elucubravit, eo consilio , ut ederet Cum
ipsis Graecis scriptoribus , & his Latine a se redditis; nec non interpretationibus, quas Dio
289쪽
27 Itiysii fecerant Rufus . Festus , Avienus, & Pr,
scianus. Parata erant Omnia, , caeptaque Iam e
rat impressio, cum repente rem abiecit Pol tus , cati satus sibi pecuniam deesse , neque, quo manus porrigeret, suppetere . Meliorem exitum habuit opus sane magnum N arduum , quod de Martyrologio Romano edere instituit. Jamdiu
litus in ea cogitatione curaque Versabatur , ut corrigeret quae continebat menda Martyr
logium Romanum ; & huic rei in maximis stis occupationibus aliquid semper temporis imper tierat. Hu)us sui laboris fecit ipse mentionem . cum aliquando loqueretur de toto genere studio.
rum .siorum cum S. P. BENEDICTO XIV. Romam enim . anno MDCCxLII. Venerat. Re audita Pon
tifex eum hortatur, ' ne cui rei parcat ad ea perficienda, quae instituerat: Utique fore magnae
laudi sibi, utilitatique Christianae Reipublicae .
Huius Politus voluntate cognita, alacrior ad rem gerendam factus , totum se & animo & corpore ad illam convertit. Anno igitur MDCCLI. pri mum operis volumen, quod Januarium mensem continet in lucem emisit . In hoc multa industria
ἐκ diligentia comparet, multa & doctrina. Re liqua
290쪽
27aliqua contento cursu in Vulgus proferre sibi πω
posuerat . in quo cum esset acerrime occupatus , accidit perincommode, ut ex casti sic ei laederentur brachium & manus dextra, ut iis uti non posset. Hac accepta plaga, non est credibile quam afflictum & seactum animum omnibus ὀstenderit. Homini enim, qui nil magis
Optabat, quam Omnem Vitae cursum in labore Scontentione traducere, maxime dolebat erep. tam sibi esse scribendi ficultatem . Vehemens hic animi angor maxime concitasse creditur a POplexim , quae eum xv. Kal. Sexstiles amno MDCCLII. corripuit, paucis post diebus quam Pisis Florentiam venerat , ut impressionem secundi voluminis Martyrologii urgeret . Ex vi morbi mortuus est vi. Kal. eiusdem mensis ves Pere, cum complesset annos xxxII. dies tredecim, e quibus in Sodalitate an. LVII. di. XUIII.
exegit. Sic ei a siui s Collegis iusta facta sunt,
ut omnes intelligerent magno apud illos in honore misisse. Convenerunt quoque ad has eo quias cohonestandas non pauci docti homines , qui cum Polito con)ungebantur aut amicitia , ut muneris secietate, quod erant in Pisana, Ac