장음표시 사용
301쪽
re abdita Naturae constituit. Igitur ad eam
exercitationem , qua in aegrotantibus motoruin notas , progressum, eXitum, & remediorum ubres diligenter attenteque adnotabat, alteram sadiunxit, ut in iisdem mortuis quae partes quod vitium haberent, accurati ssime perscrutaretur . Quoniam autem hae quid ab recte se habentibus discreparent, intelligere non poterat, nisi qua ratione sint eaedem secundum naturam constit tae , cognitum penitus & perspectum haberet; persecare, & rimari quaecunque Viscera & membra caepit, quae fana quidem esse constaret ;neque hominum modo, sed & ceterorum quae nostra terra fert, animalium, siquod sorte , ut haud raro usu venit, occurreret . in quo clarior aliqua , & apertior structura esset. Ex structura enim actiones partium, atque utilitates , ex his autem significationes eorum quae in aegrotantibus videmus, intelligi non dubitabat . Quamobrem ut facilius assequi, illas posset, Vivas quo que sibi dissecandas esse bestias, de multa ac Varia in iis capienda experimenta animadver. tebat. Hae filerunt caussae cur iis potissimum studiis se daret, ad quae natura etiam , ut supra docui
302쪽
docui, pmpensis erat. Quanta autem industria , assiduitate , contentione se dederit , haec simitestimonia. Illo ipse anno MDCLXXXuII. iam a renem cani exsecare sciebat sic ut hic viveret. Quot autem sive in canibus, sive in aliis animantibus , cum viverent, pericula fecerit, aut qliae in occisis adnotaverit, quot hominum cadavera inciderit , quot in partibus aut quae secundum naturam sunt, aut quae contra se habent , sit rimatus, cum prope innumeris iiL chartis scripserit , non minorem tamen numerum consciis videtur praetermisisse , persepe medicis occupationibus. impeditus, nonnunquam
morbis prohibitus , quos neque paucos, neque leves ex istis ipsis graveolentium corporum dis sectionibus eo facilius contrahebat , quod cum reliquis vigeret sensibus, ob incredibilem teterrimi odoris patientiam naribus tandem captuS fuerat. Sed ea erat cupiditate , eoque studio per Anatomen proficiendi, ut quamvis acutis propterea conflictatus aegrotationibus, eXtremo in discrimine fuerit primum anno MDCLXXXXII. iterum circa annum MDCC. quamvis antea ad
tantam maciem , gracilis pes se iuvenis re-
303쪽
18sdactus eset, ut accedente tussicula, & salsi ad fauces humoris defluxu, nemo esset Medicorum qui non tabidum mox fore metueret, nemo
Amicorum qui non rogaret, sibi ut tandem parisceret , institutumque periculosum dimitteret , tamen ne post haec quidem dilfectionum finem fecerit ; imo quotiescumque Occasio data est, quo annis superioribus, eodem & insequentibiis incredibili mentis ardore ad verum inquirendum actiis , dies noctesque inter cadavera est versatus . Atque hoc loco non est praetereundum quod vel tum fecerat, cum olfaciendi sensu ap. prime uteretur . Est enim ejusnodi, ut ex eo uno confici possint cetera quae perpeti non dubitabat, ut suo illi studio indulgeret. Ex summo cadaveris femore exsecuerat quidquid longi dirique morbi fuerat sedes, exsectumque domum miserat, ut fere solebat, quo diligentius examinaret. Cum totus in eo e siet, plerisque iam satis inspectis, subito in proximam urbem ad Viri primarii curationem accersitus, quod reliquum erat in aquam , stibinde mutandam , conjicere , & in reditum differre cogitur . Serius quam speraverat , Bononiam reversus , ni,
304쪽
hilosecius quae reliquerat in manus stimpsit; neque antea positit quam plane intelligeret, se stra sibi operam eίse silmptam , nisi is nervus qui omnium est crassissimus, quomodo supra iri fraque exsectam partem se haberet, pro cerrto cognosceret . Quid faceret λ Erat aestas sumina, tempestas fervidissima , dies autem Iamis decimus tertius poliquam cadaver sepultum fuerat . Ausiis est tamen de eo eruendo vespili nes appellare. Negantibus ceteris, Vix unum blandis precibus, magnoque praesertim pretio exorat. Protrahitur luridum , informe , taboqile dissiuens cadaver . Graveolentia absterritus intoleranda recedit vespillo. Sed intrepidus accedit Valsalva r quae vult inquirit ac perseqttitur , nec
absistit prius, quam satis sibi siperque faciat . Multa ego audivi, multa legi de Vesalio b ) , de RuVschio c) , de aliis qui supra quam credi possit, Anatomen adamarunt. Incredibilia, Cum etant Iuvenes , ausbs illos, & perpessos
non nego. Hoc nego aut unquam, aut certe
cum viri essent facti, nactique iam magnam
305쪽
in Anatomicis rebus , & Medicis, ac Chirurgicis scientiam, auctoritatemque pertultiso . Sic enim Valsalva dissectionum fuerat studio imcenses , ut cetera non omitteret quae egregio in Medico, Chirurgove requiruntur. Quorum pleraque supra sunt a nobis commemorata . Ad ea accesserat singularis cura in remediorum moteria , eorumque natura , & facultatibus cognoscendis: ob eamque caussiain quae cautiores prodiderunt Chymici, non neglexerat. Quibus in rebus ut facile , multumque proficeret , intima amicitia fecerat, quam adolescens cum aliquanto adultiore coniunxerat Petro Molinellio, quem multo doctissimum fuisse rerum illarum, vere videor posse contendere, neque minus eXperientem Medicum , & in optimi cuiusque Μedicinae Scriptoris voluminibus noscendis aeque ac perlegendis versatum . Utebatur etiam int,
me Hippolyto Francisco Albertino , qui in medendo ut sagax , diligens, cautiisque fuerit, cum
eius opuscula d) , quamvis perpaucula satis ostendant, hic nihil attinet docere. Hi, siqui alii, inter se , & cum Valsalva coniuncti, ut pleris
d) vid. cum Bonon. Inst.se. Acad. Commentari
306쪽
283 plerisque huius litterera,t dissectionibus , sie
cissim suas cum eo animadversiones, observationesque communicabant ἔ vel potius tres una
easdem , iis quidem annis , inllituebant, simul in Valetudinariis, simul domi illud omne tempus tribuentes studiis optimis, quod alii plerique iuvenes in pravis, aut inutilibus consumebant. Etsi haec , ut diximus , ita se habebant,
tamen cum inter ceteras Valsalvae exercitati
nes illa praecipue emineret, qua iam plerisque praestabat Medicis , Anatomia, effugere non potuit, primis illis temporibus, nonnullorum mistas cum laudibus obtrectationes, ut praeclaris Viris percipe accidit, qui aut Philologiae , aut Mathesis, aut Rei Chymicae, aut Herburiae excellentem scientiam cum Medicina coniunxerunt , sed Anatomes in primis: quod usu evenit vel illi quem paullo ante nominavimus , Andreae Ventio, ad hunc modum describenti pessimum , ut loquitur Com. Tacitus se ) inim corum genus, laudantes . ,, Si quem , inquit ,, f , aliqua ab ipsis ignorata cognoscere a-
307쪽
,, nimadvertant , illiim quidem eorum peritum is fatentur ect ; ceterum quod ipsi nomine se tantum sunt medicum esse negant; quasi is, , demum medicus foret, qui nihil minus quam ,, medicus vere censendus sit i & perinde ae,, si abselutior in aliqua medicinae subiervien- ,, tium disciplinarum diligentia, ad reliquam me se dicinae cognitionem obesset . , , Quorum Voculae , non minus quid ipsi ignorent, quam in
quo alii excellant , prodentes, cum parum ce teris , tum nihil Valsalvae offecerunt i quin econtrario effecerunt, ut fama eius magis iii dies magisque cresceret, dissectionum autem accuratissimarum utilitas in Medico, Chirurgoque clarius eluceret. Illis enim fretus, primus Bononiae in membrorum amputationibus , ad sanguinem compescendum , atrocissimum ignis auxilium reiecit; arterias obligavit; primus sit itatem possie interdum manu curari, ostendit; primus chirurgica plura inllrumenta, pluribusque ex partibus constantia , ad multo pauciora , & simpliciora contraxit. Cumque non stam ex aliorum commentariis, quam ex proprio , in re praesenti, iudicio Chirurgiam exer-
308쪽
ceret, hanc in aegrotantibus propemodum singulis, non ad certam quandam & immutabilem normam, sed ad peculiarem cujusque casum accommodabat et atque, ut maximi erat tum consilii, tum animi, celeriter quae opus erant, &excogitabat, & perficiebat, manu aeque promptus atque ingenio. Hinc illa quae tape alii, ει praestantes quidem Viri, frustra conati, in desperatis reliquerant, nova ipse arte, nec pinsquam vidisses dissicili, confecit ex sententia ;ut verissimum ei testimonium dederint Nosb-
comit Incurabilium Conservatores, cum mortuo posuerunt monumentum in quo scriptum est,
apud eos quoque fulta , & quidem per Hstra, Chirurgum miris curationibus beneficenti simum . Magnus itaque in Re Chirurgica Val- salva filii: nec minor in Medica. In hac ab illa; in iitraque ab Anatomica silmmopere adiuvabatur . Qiae enim Medicus latentia curat,siibinde haud alia sunt, quam quae Chirurgus ante oculos posita , tumores, inflammationes , abscessius , alia istiusmodi. Vidisse persaepe ape ta iuvat ad abdita melius intelligenda . Sedem vero, de siqua indicia abstrusiora sunt, quid
309쪽
cereius doceat , quam Analome, quae in qua parte quod viscus sit, & post certa signa quod vitium inveniri seleat, ostendit Θ Huic accepistum referre decet quod Valsalva de praesentibus verissime iudicaret ; de futuris non minus vere conjiceret. Nam quo in viscere , quave in huius parte quae esset labes , saepius aegro etiam tum vivo, pronunciavit; neque ea res illum fefellit. Saepe etiam accidit, ut cum mortis caussam in cadavere quaesituri, aperire pectus instituissent, ipse interveniens , cum quae in vivente filissent notae, accepisset , afferri serram continuo iusserit, atque intra calvariam id ostenderit , quod pectore includi existim verant: contra, alias ut cum illam secare vellent , recludendum esse pectus, moneret ; in hoc enim, ut reapse mox invenerunt, suis ex receptaculis sanguinem erupisse. Quarum pra dictionum etsi Bononiae illae maxime pervulgatae sent quae in summorum Virorum dissectionibus contigere, complures tamen plerosque fugerunt, olim inter discipulos in Valetudinariis habitae eadem scientia, minori gloria o
od si vera est, ut sane in morbis sanabit, T a b
310쪽
bus plerumque est, Hippocratis g , aut cer te vetustissimi Alictoris sententia , Medicum qui suffecerit ad cognoscendum, susscere etiam ad
sanandum p post ea quae exposui, non necessieliabeo referre, quot illi fuerint quorum cum iam nulla spes salutis relinqueretur, Valsalva in tempore vocatus, partim in pristinum' rest tuerit; partim si ab interitu prorsus retrahere non potuit, at hoc certe retardato, quoad licuit , servarit; partim instanti periculo sepius depulse , longe plures quam speraverant, annos in vivorum numero sic retinuerit, ut quam minime multa vestigia gravissimorum morborum manerent. Dederat autem praecipuam operam ,
uti in chirurgicis, sic in medicis quod utinam omnes imitaremur) ut qui morbi vulgo insana
biles habentur, eorum attentius primordia vel per Anatomen observaret, si forte aliquos i veniret quorum aut initiis Occurrere , aut audimenta intercipere , aut impetus tardare posset .
Eaque in re quid praestiterit, neque illustrius, neque felicius proferri a me posse exemplum credo, quam quod , ineunte saeculo, princeps instis