Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Fluentium mensura , totidemque Epistola m-drostaticae r quibus nunc tertia adiungenda est ex Berotinensibus Miscellaneis; & is demum , quem Italice scripsit, de Potura Fluminuis liber. Quam vero iis scriptis de sua in mathematicis praestantia opinionem excitaverat, opere quod difficilius est confirmavit. Jomni Dominico Cassino Astronomorum huius aetatis facile Primcipi , in Bononiensi illa celebratissima meridiona linea instauranda comes filii . Padum autem flumen ut de reliquis eius operibus sileamus ) a Placentiae moenibus, quibus magis magisque imminebat in dies , obiectis molibus ;repulit . Nec vero tanto Mathematico praemia , atque honores defitere. Nam Patria xxx. amnos natum procurationi fluminum , & totius

Provinciae aquariae praesecit, paucisque interiectis annis, in publicos mathematum Profestres retulit. Ipsem Kalendarium, ut ibi positum est in more. conficere, ipsim Hydrometriam primum omnium docere, in his denique cunctis , aliisque praeterea muneribus ipsius absentis rationem haberi, & conservari perpetuo Viniuit , ex quo scilicet ab amplissimo Venetorum

62쪽

Senatu Patavium honestissimis conditionibus eum catus , in Stephani Angeli mathematici periblustris locum suffectus est A. D. MDCXCvIII. Itaque iam nulla in Italia fere tota paullo disicilior mathematica consultatio accidebat, qui, eius sententia a magiitratibus, virisque Principibus expeteretur. Hinc Mantuam , hinc Cremonam , hinc Mutinam , hinc alio sepe acceρ- sebatur. Parmensium autem Dux praesertim post illud , de quo antea dictum est, ad Placentiam opus feliciter absellitum , & plurimi fecit,& propria auro , geminisque exornata imagine donavit. Cum vero Ferdinandus de Abdua,& Franciscus Barberinus Cardinales ab INNOCENTIO XII. Pont. Max. legati essent, ut de illis cognoscerent , quae inter Bononienses &Ferrarienses iam diu sitnt controversiis circa Rh ni in Padum derivationem , Dominicus non modo suorum apud illos caussam egit, sed ab utroque vehementer probatus, iussus est pro sua peritia Zc fide de aquis etiam Ferrariensis Mgri, & Ravennatis referre. Nec dubium est , quin ea quae sunt ab illo proposita, perplacue rint, quamquam ob gravissimas, quas hic rela

63쪽

la Ire non attinet, caussas , illae quidem nondum , compositae sunt lites. Ab sapientissima autem Venetorum Republica alias in Illyricum missus est ad Caltri Novi munitiones instaurandas , alias in Foroauliensem Provinciam , ut rapidum amnem , Palmae proximum , dc quasi impendemtem, a munitissimo oppido arceret. Quam 1, pe vero de rebus huiusnodi consisteretur , quamque item carus haberetur, dici facile non poetest ; nec Venetis quidem selum , quamquam

his plurimum, sed & Reipublicae Lucensi, &Hetruscis Principibus, & optimo ingeniorum aestimatori ac patrono CLEMgNTI XI. Pont. Max. ut a quibus omnibus, & praeterea a suis Civibus , magnis eodem tempore propositis. praemiis& honoribus, paullo antequam e vita discederet, est vocatus . Neque in eo mathematicae tantum scientiae, sed & medica doctrina spectabatur. Emiserat namque Italice scriptas Considerationes ex figuris salium erutas , Latine

autem de Sanguinis natura constitutione a Exercitationem; pro Neoria medica adversus

Empiricam sectam Praelectionem , de Salitas Dissertationem , O de Idearum vitiis, correcti μ

64쪽

66ctione O usu ad statuendam O inquirendam;

morborum uasuram Exercitationem , qui fere omnes libri rursus Batavorum typis deis scripti sunt. Annumerari his pollant Epitto sex ad G. Desnoues Italico scriptae sermone , sed Gallico tantum editae . Annumerari autem omnino debet Symposiam medicum , sive Baestio

convivalis de usu matbematum in arte medica ; nam etsi Ios bum Donaetiuum Antonii Fblium C entinum auctorem praefert, ego tamen certum compertumqlle habeo , tam illam esse

Guglielmini , qui sub ficto nomine latere tum

voluit, quam quod maxime. His ut fere Contemplatricem medicinae partem ornavit, sic aliis vicissim libris Aetivam erat ornaturus . Huc enim priores illi tendebant , nimirum ut viamqtiasi munirent accellaris ad libros Febribus &de Methodo medendi, quos quidem affectos reliquit . Perfecta: autem plures supersunt Dissertationes apud Filium aliae, aliae apud Alexandrum Bonis Medicum Venetum optimis cum scientiis, tum moribus ornatissimum , hisi

que nominibus Guglielmino carissimum , & in iis de Materiae Agfectionibus duae . De principio

65쪽

autem Sulptameo novem , & de Ethere unica, quas vivens adhuc emitti Iusserat, post esus mortem prodiere , eodem Aleaeandro Bonis curante , & se atque earum scriptore dignam. prae

fationem addente. Annum agens XXII. a prae

clarisiunis Philosephorum Medicorumque Bon niensium Collegiis Doctor renunciatus, mea inam domi forisque cum laude secit, eoque etiam nomine in comitatu virorum Prin cipum fuit . In anatomico scholae Bononiensis Theatro selemnem humani corporis diiseetionem adolescens non sine honore administraverat. Postea in cu. sodiendo praeclaro Ulysiis Aldrovandi mus eo Ovidio Montalbano seccesssor est datus. Librorum quoque cum philosephicorum , tum medicorum factus est censor . In Patavino autem Gymnasio primarium Medici Theorici locuni

ab A. MDCCII. post discessum Pompeii Sacci Parmensis medici clarissimi , pro sua & illius Gymnasii dignitate , quae est amplissima , tenuit. Porro eius consilitim saepe in morbis dissicillimis

requirebatur ; consi atque a magno Hetruriae

Principe , amplis , ut sibi medicus esset, filis se praemiis & honoribus invitatum . Tanti au

66쪽

68tem Mathematici & Medici famam non Italiae

modo, sed Europae universae fines peragra se , ex eo praesertim agnosci poteli, quod non in P, trium tantum , sed & in externos coetus Dodi rum hominum celeberrimos est lectus, Caesareum N. C. Germanicum , Regiosque item Pa. risiensem , Londinensem S Berotinensem. Acen rimo fuisse ingenio , & non deteriore iudicio , etsi scripta satis ostendunt, non alienum tamen est addere , qualem in scriptis, talem quoque in omni sermone se praebui te. Negare sel ebat Montanarius praeclariore , aut promptiore ingenio novit se quemquam . Alter Vero Praeceptor Malpigilius quanti ipsius iudicium faceret, cum saepe alias , tum praesertim vita excedens ostendit, pol humi operis editione illi, & Sy vestro Bonfiliolo viro clarissimo commendata. Ad haec , atque alia, quae natura dederat, animi bona , singularis industria & labor assiduus accessierunt. Nunquam non illum invenisses aut legentem aliquid, aut commentantem , aut scribentem ,

aut danai de in publico docentem , idque ea diligentia & copia, & acumine , S, quod semper cit caput , ordine , ut ex ejus Discipulis

67쪽

nominare possem plures nihil a tanto Pneceptore degenerantes , nisi cum plures nominassem , plures tamen sirperfuturos esse intelligerem . A publico docendi officio, non illum pruterat affecta valetudo , non ex recenti itinere languor avertere . Sed neque in gravissimo , quo confectus eth , morbo amicorum monitis , precibusque potuit adduci, ut libros seponeret, quos pulvino sebalios , illis discendentibus, sibmebat in manus. Ceterum in amicos officiosus, in Prieceptores pius , in bene de se meritos quosque gratus ; modestias praeterea , aequus, unoque Verbo moribus optimis & honestissimis

fuit , ut hac etiam de caussa fieret, ut qui ilila familiariter uterentur, hi longe carissimum haberent: quo ex numero Patricii Veneti duci non sunt nobis praetermittendi, Sebastianus Fuscarenus Eques , ac aedis Divi Marci Procur tor , dum viveret , amplissimus , meritissimuΩque , & Christinus Martinellius vir doctissimus, ec bonorum omnium fautor summus. Sta tura fuit procera, ampla corpora atque rob sto, sed novissime, credo, ob assiduas lucubrationes , nonnihil incurvo ; nigros habuit, ve-

68쪽

ogetosique oculos , nigra , densa , magna &contracta supercilia , colorem sublividum , vultum vero natura adductum , & tanquam adseveritatem compositum , ut primo aspectu longe aliter atque erat, asper austerusque putaretur. Valetudine usus est prospera, nisi quod adolescens pulmone sanguinem reiecit , consequente neque brevi , neque periculo vacua aegrotatione . Supremis quoque annis lumborum , imprimisque faucium rheumate frequenter l, horavit . Caussamque adeo novissimae aegrotationis ex gravedine contraxit, quae postquam stribus interiectis mensibus remiserat , iterum ineunte Maio recruduit. Huic cum febris non

sine quibusdam mentis alienationibus , aliisque

gravioribus symptomatibus accessisset, visus tamen aeger rursus levari , de fortasse erat comvaliturus . Sed vires a flavo longoque morbo infirmatas 1anguis e naribus eodem die semel

atque iterum profluens sic deiecit, ut dum ad excipiendum sanguinem pelvim posceret, & se

in cubitum reponere niteretur, extemplo deficeret Iv Id. Iul. A. D. MDCCx aetatis LIvsuper menses Ix , ac dies xv. Aliquot ante illum

69쪽

y IIum diebus quaecunque ex nostris ritibus, quos semper caste religioseque servaverat, impe dente morte fieri selent, ea omnia sancte perfecerat . Nec vero sepremum boni, prudentisque Patrisfamilias neglexit ossicium, scripto herede Iosepho, quem ex Constantia Joannetia ciave Bononiensi uxore obsequentissima tulerat , filio , eoque cum ipsa uxore , communique altera filiola di matre , quam grandaevam admodum reliquit, viris gravissimis, amicissimisque commendato ; nam duae, quas ex eadem Constantia tulerat , maiores filiae inter sacras Vi gines se receperant. Patavii , qua in urbe

decessit , in aede S. Maximi humatus fuit , quadrato imposito lapide, in quo inscriptum est :

HIC IACET

DOMINICUS GUGLIELMINIBONONIENSIS IN PATAvINO GYMNAsI PUBLICUs THEORICAE MEDICINAE PROFESSOR PRIMARIUS OBIIT DIE XII. IULII ANNO MDCCXIETATIs SUAE LIV.

70쪽

ΣFelix autem Abbas Viale vir doctissimus atque integerrimus , & quo erat Patavii cum Gugliel,

. mino coniunctior nemo , iustum ex albo mam re monumentum in celeberrimo loco statuit ad

Sancti Antonii Templum, qua hoc fere meri- .diem spectat. Scriptum is eo monum to elogiam , quae praeterea ediderit Guglielminius opera , hic

referemus.

DOMINICO GUGLIELMINO BONONIENSI IN PATRIO PRΙΜUΜ ΜOX IN PATAVINO GYΜNASI MATHESEOS INDE THEORICAE ΜEDICINAE PUBLICO PROFESSORI PRIMARIO π1RO MORUM PROBITATE SCIENTIARUM PERITIA SCRIPTIS EDITIS EDENDISQUE CLARISSIΜO A SERENISSIMA VENETORUM REPUBLICA HUC INGENTIBUS STIPENDIIs ACCITO ET IN ARDUIS ADHIBITO QUEM . DUM CERTATIM MAGNI PRINCIPES MAGNIS ΜUNERIBUS AM 3IUNT

POST L GAM DUBIAM vIXQUE MEDICIS EXPLORATAM AEGRITUDINEM

SEARCH

MENU NAVIGATION