Isacii Vossii Castigationes ad scriptum Georgii Hornii de aetate mundi

발행: 1659년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

61쪽

o CASTIGATIONES que ut quod infra adstruere conaris, multo nunc certius adfirmes, ac diabolum auctorem & archite-.ctum facias chrono logiae Sinicae. Diaboli itaque sint Sinae, AEgyptii,& Clialdaei,& Chronologiae ipsorum vocentur diabolicaer tua vero Chronologica deliria vocentur Spiritus sancti oracula. Subruto fundamento ac avulsa radice opus non est ut ultra aliquid addamus. Ouis enim fructus,aut quid Sinensem attinet Chronologiam, ire per tot fabellas quas partim e bonis, partim e malis libris translariptas,miro nectis ordines Quid Inacho, Apollini, Saturno, caeterisque dis de deabus, quorum facis mentionem,cum Sinensium annisλ Nempe ut ostenderes, quemadmodum Graeci, ita quoque Si- .nenses suas habuere fabellas Quavis enim non bene intelligam quid volueris, sic tamen interpretandum esse existimo hoc tuum aenigma. Nemo minor

refragabitur, si id ipsos Graecos O Latinos fecisse ostendi possit,9 si Graecii,etiam Sinensibus Ocere licuisse.

Multa dein nugaris de Viteyo, rege &architecto primo, ut dicis, quae omnia desumpta sunt ex futilissimo illo auctore, cujus superius mentionem secimus. De Consutio similiter nugaris, eum anti quissimum illum esse dicis scriptorum Sinensum.

Sed& istae AEgyptiorum ad Sinas coloniae quas ex

62쪽

Κirchero intempestive admodum adstiuere con ris,quam sunt absurdor Profecto iste tuus Κirch rus quamvis mihi olim Romae amicus, vir fuit in Philologicis prorsus tui similis,nisi quod longe ingeniosior sitelit & eruditior. Non itaque mirum , ' tanti a te fieri Oedipum ejus, quem tamen amici nossent ab illo scriptum. ταν

Illud quod obiter de Seribus mones,recte quoque hos Sinenses adpellari,remus: multo tacuisses. Pleraque enim, ne uno quidem excepto,salsas t& absurda nunquam Seres Sinensium sibi vocabulum imposuerunt,nec unquam ab aliis impositum susceperunt. Non adeo displicent Seribus sua nomina, ut ea velint exoticis permutare. Sinae vocabulum,uel ut ipsi scribunt China, non ex Siam vel ex Cocinchina accepere Lusitani, sed ex Ptole-. maeo: nec hoc ipsi dissilentur. Jabella de Cin Cinexcogitata ab illis qui primi de Sinensibias scripsere, merito artinio exploditur. Ipsam Martinii. opinionem quod adtinet, nec illa placet. Non dubito, quin mutet sententiam, si aliquando videatea,quae ad Melam notavimus. Hippophagi illi tui prorsus sunt absardi , Scythae sunt Hippophagi & manifeste eos a Seribus distinguit Ptolemaeus. Sed tamen, inquis, etiam Seres vescuntur equina.

63쪽

Εsto, an tibi proprea licebit Serum dc sericae v cabulo rejecto, novam invehere appellationem Quod autem dicis Seres dictos a serico, hoc tantumdem est,ac si diceres Britanniam dictam a Britannico Caesare,aut herba britannica. Inepte quoque negas serici usum receptum annis ante Cnristum 26oo,nempe quin tuae hoc adversatur Chro-

nologiae,sed in Sinensi calculo,& in antiquo,id est nostro, illud se recte habet. AD CAPuΤXVI. ADest tandem Materies, mihi crede tuit aptissimanu ris Deucalion. Ut ostendas hoc diluvium sive Deucalioneum, sive Noachium, sive aliterpelletur,totam terrae sphaeram obruisse,doces primo quid Spiritus sanctus innuere voluerit, quis scopus seerit Dei, quid Moses toties inculcet ; stendis denique auctoritate Uni Madaut ensis , qualia maxime loca ament vulpes & ursi, nempe lucos consitos, specus roscidos,& sontes amoenos, qualibus praecipue abundat Nova Tembla&slacialis oceanus O miseros nautas Batavos, qui nutulam arborem,nullos frutices mo ne muscum quidem , aut vix certe, illic reperire potuerunti bea. tos vero urses, astutissimas vulpes, quae asino ducente ex Armestiae montibus per spatioses Sarmatiae campos ad istaec devenere viridaria li Ex

64쪽

Αo CAPUT DECIMUM TER TlUM M.

Ex rangiseris, quia illi non nisi in Lapponia de

semmo septentrione vivere possiunt, argumentum capi etiam Lapponiam &polavicinas terras diluvio obrutas fuisse. Verum non hoc,sed illud ostendendum tibi fuerat, qui longe adeo extra natalesbium progredi, diuque adeo in arca vivere potuerint isti tui ran seri,si haustu aeris benignioris

illico moriantur. Ut probes, opus Deo non fuisse novas cre re aquas ad obruendum totum terrarum orbem, hoc priecipue argumento uteris, quod in prima creatione tota terra aquis quam aedissime aut obruta. Parum emcax argumentator mihi aderis. In pri-rha creatione,quando omnia pondere agebantur, ac unumquodque elementum situm & locum naturalem servaret, necessario terra ut gravior, ita quoque depressior erat aqua. Quia vero terra per-.secte erat sphaerica,hinc manifestum quod vel inbnima aquae portio sumchebat, ad totam terra: sphaeram contegendam. Hinc quoque est quod Moyses dicat terram Hisse in

recte verterunt I xx Interpretes, osephus A Lsbiliserat quia undique aquis eratobruta informis vero & indigesta,quia necdum sermati erant molirites & valles,quas tertio demum die creavitDeus , quando terras jussit eminere , α subsidere maria

65쪽

Vel itaque statuere debes , diluvio teriisse quissiquid usquam est montium,quod sacris literis & experientiae adversatur, vel stulte admodum argu-,

mentaris. -

Jam vero etiamsi quis pervolvat quidquid usquani est ineptiarum, non tacite tamen inveniat aliquid aeque insulsum, atque illud,quod dicis, noni debere mirum videri, quod nonnulli scripserint tempore diluxij pluvias e coelo stellisero & coeli orbibus decidiste,nam invis,hoc litigidis di bus i id mus accidere; ex coeli o lis deci ni, ac denuo iiis plui ius ad se ei suas revolant. Proselio etiam pueri sciunt i vias e vicinis nubibus cadere. Supra sexcentos vel septingentos passus ad summum jam nullae u tuam pluviae. Et tamen ad vulgares physicorum libellosi remittis.1 Prosecto vix puto aliquem adeo suis se dementem ut tale quid scripserit. Si quis tamen fuerit, aliorum non te abiblvit stoliditas. e sequuntur eodemetapite leviora sunt umeris. Quam stultum est quod dicis non debere quemquam quaerere, quare Deum poenituerit creasse animalial Quis adeo in Theologia est tyro, qui nesciat,animalia servitii & rnuneris loco data esse hominibus tanto beneficio indignis, ac

proinde justam fuisse indignationem Dei Z Haec

nescis

66쪽

AD CAPUT DECIMU M TERTIUM

nescis,bone vir,& tamen vis videri semitheologus Falleris quoque. quum arbitraris, neminem suisse qui dixerit orbem universum jam ante diluvium hominibus fuisse repletum; haec enim est in arada- . mitae sententia lib. II G cap. I. R alibi.

Inepte etiam dicis poenam diluvij non setis limminibus, sed etiam bestiis suisse inficiam.Ubi nullum peccatum , quomodo ibi aliqua potest esse

ea Qui accurate loquuntur, non sic sensus suos explicant, sed ii interitum bestiarum, hominum poenam fuisse sentiunt. Verum nonne & ego nugas ago, dum singula persequor i Vide, bone vir,

dum tales tantasque promis ineptias, quam male vulgatam defendas opinionem, &quam nihil eorum, quae a me dicta sunt,destruas. Et tamen paucae sunt illae difficultates quas movi. Profectos nimus esset,valde te exercerem , dc adeo quidem, ut metuam ne pretiosum istud tuum cerebellum, etiam absq; diluvii aquis satis sua sponte dilutum, prorsus diffluat: praesertim cum in geometricis tam parum te versatum animadvertam, ut omne punctum in superficie globi, putes esse centrum globi. I psum enim hoc in collectaneis tuisGeographicis tanquam fundamentum praemittere voluisti, centrum non esse tantum in medio, verum e , iam in superficie. E -

67쪽

a AD C AP Ul DECIMUM TERTIUMLuc e 1 r. 1 ' jusmii Caesaris Augusti census per unis versum orbem dicitur institutus. An non praestat

ira sentire,quam cum Origene &vetustis quibust dam Rabbinis arcae mensuram in infinitum pene

extendere ρ secundum Mosem area arcae continet circiter sesquipedes cubicos 43 - . At vero . . secundu hos Rabbinos & Origenem area illa fuis . set plus quam quater centies millies major. Mani- .i feste enim ex Graecis Origenis verbis, quaepartim omisi partin'imale transtulit Rumnus haec me 'ra conficitur. Prosecto multiplicare miracula,

id nihil aliud est, quam miracula destruere. Si ut . Origenes & Rabbini putarunt, arca longa fuisset

. rum quippe laterum quadrataan longum extendo. bant ana fiet Arcae spatium tam enorme, ut noti tantum sussiciat toto an malium generi, sta etiam - facillime capere possit omnes quotquot hoc nostro seculo toto terrarum orbe reperiuntur homianes & alimenta ad aliquot etiam annos sufficientia. Sed mittamus haec. Unum hoc antequam desin nius adjiciam, non desuis se omnibus seculis, quii locum sic,utinos, sint interpretati. Nam ut Judaeos Scholasticos,ac alios mittam,olim sc sit Theodorus Mopsuestenus , eumque secutus

Theodoretus. Sed vi ex Orthodoxis Uxestioni-

68쪽

bus,quae inter opera Justini Martyris exstant, Hare colligi potest,multos Christianos olim sic sensisse. Clare quoque Josephus ostendit non universam

terram fuisse inundatam , cum dicit es

Mρον continentem tu mare permutavit.

minus est quam sive terra habitata. Illam

enim in tres si ve continentes partiuntur u teres quod notissimum. Pro toto vero terrarum orbe nunquam ea vox accipitur. 'VAlde metui nein tam copiosa pluvia, qu m ex ipss quoques deribus in terram deduxisti, misere perires ; sed tu, argu

mentorum tuorum pondere,' Vcntosa nempe farcina, haud muta

tum pres us feliciter,ut vid o,enatasti. Tam pulchre toto diluvio tanquam fonte caballino prolutus , velut e suggestu, primum quidem ri tam facis Mastaretharum editionem, mox aqua 3c igni interdicis Lxx. interpretibus, dein T heologis ic Chronologis modulos dc legem praescribi tandem sic prophetissas; mus d struet suo tempore vera GDo,ac eos qui vana persu fione antiquitatis excaecati sunt. Dein doces quaenam sint opera diaboli, nempe id a remporum spatia,quitas sacrarum cribturarum fidem lxvcr tit gentilas certum quine es eoomuia si de diaboli per sacerdotii sustoc idolorum milustros fuisse cρημα Quamvis parum decenter faehum videatur velle Prophetis adversari,illud tamen dissimulare non possum, mirari me valde,te incomponendis gentium aeris cum Sacra Chronologia tantopere dare, si verum sit om s Chronologias gentium diabolum habere auctorem. Miror itaque Ne bonitatem dc sancti noniam tuam, quod tanto cum fervore pacemDeum inter & diabolum reducere, ac utriusque facta reconciliare coneris.Nec dubito quin tibi succedet propositum, dummo calculum Apostolicum de Ecuefasticum ex ossicina diaboli prodiisse,ie vero Prephetam,& semnia tua oracula esse persuaseris.

FINIS. P

SEARCH

MENU NAVIGATION