Isacii Vossii Castigationes ad scriptum Georgii Hornii de aetate mundi

발행: 1659년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

41쪽

craecanicorum exemplarium collegit. Is itaque adfirmat locum LXX Imterpretum de Cainane Telo fuisse notatum. Verba ipsius Procopij haec

is jam negare audeat Cainanem huncco gnitum suis se Origeni, quique non animadvertat causam,quamobremAfricanus,eumque secutiEusebius , Hieronymus, Epiphanius, imo & magna pars Graecae Ecclesiae, in aetate mundi computanda,eum omiserint Z Non desuere tamenetiam ante Hieronymum qui factum hoc Africani & Eusebij castigarint, uti Anianus & Panodorus AEgyptij, quorum sententiam secutus est Syncellus. Sed neque e recentibus, etiam illis qui Hebraicum sequuntur calculum, desunt qui graviter hoc nomine reprehendunt Africanum &Eusebium. Scaliger

certe summam Vocat αλογωαν,quod cum in cςteris

secuti sint LXX Interpretes, in selo Cainane dissi

senserint..

Prosers dein locum ex Isagoge Chronologica parentis mei, quo vulgarem calculum adstruas. Quamvis autem cara&veneranda mihi sit ejus memoria,liceat tamen mihi ab illo dissentire,praesertim cum tam justa id faciam caussa;ut nequaquam C et dubi-

42쪽

s AD CAPUT SEXTUM.

visse hunc Cainanem. Scriptoris est Demetrius, , qui historiam suam de regibus Judeorum perduxit usque ad initium Ptolemaei Philopatoris. Is itaque apud Eusebium de praeparatione Euang. lib. IX. a diluvio, usque ad protectionem Jacobi in AEgyptum annos numerat mille trecentos & sexaginta. Nec vitiatos esse numeros ex eo liquet, quod ab Adamo ad praedictam prosectionem colligat annos 36a . Hoc Demetrij Ioco persuasus etiam fuit Armachanus,& adeo quidem, ut fateatur, Cainanem etiam agnitum fuisse ante Christum. Nimis autem φαρμακον est, quo huic malo occurrere est conatus. Putat namque duas jam ante Christum versiones universae S. Scripturae fuisse, priorem quidem LXX Interpretum fideliter,& ad verbum ex Hebraico expressam: alteram vero & irsam quidem exHebreo codice translatam,sed lon

ge liberiori stylo, fuisseque paraphrasin potius

quam versionem . Priorem versonem incendio Bibliothecae Alexandrinae consumptam putat. Negat vero in ea existisse Cainanem,idque auctorita- te codicis Hebraici hodierni, ac praeterea Berosi. Verum quam male locum Berosi intellexerit, jam satis ut opinor ostendimus. In altera vero versi

ne, seu paraphrasi potius Cainanem locum ha-

43쪽

buisse putat. Sed prosecto secunda ista versio, tota est commentitia,& ut sic dicam, imaginaria, cum. a tempore LXX Interpretum , usque ad Aquilae translationem,uel ipsitus Origenis testimonio, nulla alia facta sit seu versio, seu Paraphrasis Pentateucili. Sed & sequentium S. Scripturae librorum, quorum nonnulli regante etiamnum Philadelpho, allii mox postea fuere translati, una tantum exstitit versio. Agemus de his sigillatim alio loco. in D C A P u T V. Hoc capite nescio quas ratiunculas colligis, quibus ostendas nihil ad rem facere ea quae de proportione pubertatis ad reliquam vitam monui . Vin dicam aliquid q*od ad rem faciat s Non mihi natus viderisibone vir, tractandis literis.

oeamvis Philosephi non si nugis responde

re, ne tamen inhumanus tibi videar, paucas reponam. Quod itaque Herodoti γενεα sive aetates, quarum unaquaeque constituit annos 33 , , accom modas ad aetates Patriarcharum qui ante Abraha

44쪽

A D C A p o T,S E X T V M. iamum suerunt, in eo plurimum erras. ante di-,luvium fuere duorum plus minus seculorum. A diluvio ad Abrahamum & Isaacum dimidio serme breviores sunt. ae. Postea fuere6 Mein, Io,

o , & tandem denique zo annorum: Itaque Graecis Grammaticis aliquando est spatium ro, aliquando 2 3, 3o, 33, nonnunquam etiam plurium annorum. Imo etiam Ioo aliquando, uti es aput'

Theophrastum,vel etiam IIo annorum intervallum continet docet Phlegon et edte itaque notatum Porphyrio,quanto vetustiores,tanto longiores esse Φε . Lex nempe est naturae non in hominibus modo, verum etiam in omnibus animalibus &plantis,ut quanto longior sit vita,tanto quoque longiores sint singulae partes,e quibus vita conficitur. Non quidem semper contingit, ut sibi longa sit pueritia aut juventus, istic quoque diuturna sequatur senectus, quippe a causis extet is

turbatur nat ae ordo: verum illud perpetuum est, ut longam senectutem longa infantia & longa precedat pubertas,ac ut partes res γndean Voto. Fri

volum vero est dicere primos Patriarcii is potuissse, si voluissent, illa quoque aetate liberos gignere, qua nunc gignuntur. Cur nullum ejus rei exemplum habemus in S. literisZ Cur toto illo an-

45쪽

a 1 CASTIGATIONES,

te diluvium tempore decem tantum sit 'livetates fuere t . .

Falsum & absurdum esse dicis id quod dixi,longam vitam necessario longam praecςdere pueritiam. inquies, totum hoc libri arbitritaeonsiuerudiuis est. Si falsum & absurdum si id quod ego *ir, psi,de si vere & sapienter dictum sit,prolem gi aere anno Vatis duodecimo,& vivere ad mille ferme annos, totum hoc liberi arbitrii & consuetudinis esse, verbum quod addam non habeo. Dixeram Isaaci aevo quadragesimum aetatis annum pro juvenili fuisse hinitum;R eponis,&γLrili dicas, concedam: deiuvenili aetate nulla mentio. Profecto nescire mihi videris quid vir sit.Non aetas aut conjugium facit 'ixum,sed ipse generationis actus: nam facultas gignendi etiam in priis esse potest, Mi tamen propterea non sunt viri Me vero recte esse locutum si non tuapte honte possis colligere,& alibi non legeris,at certe legisti Vud Sulpitium tuum. Sic ille ; Tum Abraham Isaac filium juvenilis at Mis Nideos,siquidem tum quadragesimum annum aetatis

Dixi juxta vulgarem calculum Noachum vixil- se usque ad 18 Abrahami annum,Semum supervixisse Abrahamo 34 annis, & quod hac ratione Semus

46쪽

mus cognovisset ra vel etiam 13 haeredem. Ut pagellam facias Eic me reprehendis, ac sexaginta annos de hac summa auferendos esse mones, ac duos haeredes. Sed vero cum tempus natalium Abrahami annis serius esse collocandum, ipse quoque significarim,minime ut puto opus erat haec refer re, nisi sorte adeo me tyronem es se existimes,ut nescire me putes,quod uni flammae additur, id de altera esse auferendum. Dum vero me reprehendis,

vide quam parum ipse tuum intelligas calculum, cum Semiam quatuor annis ante nativitatem Jacobi & Esavi obhsse scribis. Non quadrieonium

sed decennium dicere debueras. Fabellam Joannis de Temporibus explosam . jam sepius ut calculo Massorethico opem feras,denuo in scenam producis. Huic seni addis quoque alterum,qui ante xx sere annos in Anglia obht,qui novem aut decem regibus fuit aequalis. Verum non hoc, sed illud tibi probandum erat, aliquem umquam decimum quintum , vel etiam decimum vidisse nepotem. Alterum enim quin seri possit, quis dubitat, cum etiam unus annus decem dc plures aliquando absumpserit reges

Sed prosecto ecquis esset nugaria, finis, si illa , qui subdunturEctenum, Lelegum,aliarumq;gen

47쪽

CASTIGATIONEStium quae vocat regna excuterem 'Sed & illa quae mox sequuntur de Noacho, quod ille in Italia fuerurit Saturnus, in Sinis V itey, alius alibi, quam sunt stolida & ineptaλProsecto iste Noachus merus fuit lycanthropus & merum spectrum, si tam diversstemporibus de locis se videnda praebuerit. An non animadvertis bone vir,te nihil efficere argumentis tuisὸ Non enim hoc probare debueras,veteres obscuram quandam Noachi habuisse notitiam,ac O-annem Berosi esse Noachum it verum illud, Oannem istum pertigisse usque ad decimam generationem,Semum vero ejus filium diu aequalem suiς se Isiaco. Rationem reddere debueras, qui fieri

. potuerit ut multis adeo toto orbe constitutis regnis,tot ortis bellis,nusquam tamen regnarit Noachus,nusquam ejus valuerit auctoritas,non in aedificatione turris Babylonicae, non in compescendis

nepotum dissidiis & bellis. Mirum quoque ubinam Semus delituerit,ille omnium gentium Asiaticarum pater, ac ignotus &insalutatus ab Isaaco,& ab ipso etiam Abrahamo supremum clauserit diem. At vero juxta calculum verum, mortuus est Sem paulum ante aedificationem turris, Noachus vero I Io circiter annis prius.

48쪽

AD CAPUT SEP.ΤIMUM.

AD C APUT VII. MIllies ab alijs dicta repetis hoc capite. Postulas ut consulam illos qui ex profesta de mira

illa hominum multiplicatione scripserunt. Adeo me obruisti tuis nugis,ut alienis vacare non possim. Nam si optima sint ea,quae ex alijs delibasse te scribis,qualia demum erunt residua, ad quae remittis Vide,bone vir,quam undique tui sis similis,& sive alios compiles, sive ipse aliquid dicere coneris,sem

perdo ubique pecces. Minutiora monere non adtinet,qualia sunt illa,cum sexcentis peditum militariter

instructorum , & quod Lxxii Jacobi posteros

vocas Lxx II personas,tanquam si larvae fuissent Videamus calculu.Ut ostendas ex tribus Patriarchis

post diluvium potuisse spatio centum annorum sat multos produci homines ad aedificandam turrem Babylonicam , dc ad condenda quinquaginta regna , sic argumentaris. Si spatio 213 annorum ex hominibus 72 potuerunt nasci 6ooooo virorum millia i utique spatio centum annorum ex tribus Patriarchis,tribusq; eorum conjugibus potuerunt nasci soooo millia sortium virorum. Parum prosecto in Arithmeticis profecisti. Sic namque calcu- tu posuisti, radant 6ooooo, ergo 6 dabunt FooOo. Quantumvis existimemus, longaevos illos,qui statim post diluvium floruere Patriarchas, aeque bre-D 2 vibus

49쪽

vibus spatiis generasse, atque postea factum si in

aegypto,quod tamen ordini naturae repugnat,cum pleraque long va animalia,longaevam quidem, sed. raram & non numerosam procreent sobolem ; ut tamen ita factum suisse concedamus , non tamen tua hic succedit ratiocinatio: non enim hominum tantum ad homines, sed & temporis ad tempus habenda erat ratio : quanquam ne hoc quidem sufficiat. Sic numeros disponere debueras. Ex 7 et hominibus spatio 211 annorum nati sunt viri 6ooCoo. quaeritur quot viri hac ratione nascan Fur e sex ho- inibus spatio annorum Ioo Z Dico non omnino futuros 3 o. Tu jam strue turrem Babylonicam, ac regna conde quinquaginta.

AD CAPuT VIII. ECquis tandem erit ineptiendi modus λ Sperabam meliora,sed nugae nugis succedunt. Si omnia Usserq Armachani iuripta excussisses, nihil tamen in omnibus aeque absurdum reperisses, ac sintilla, quae tu hic laudas . Mirum qui sat, quod cum nec sentias nec intelligas ea quae bona fiant in scriptoribus, quantumvis diu immoreris, absurda tamen re nugatoria tam cito olfacias. A lterutru m sane necesse est, ut magno valeas acumine in dignoscendis ineptijs, vel ut ipsae ineptiae ea inter se cognatione & sympathia colligentur, ut ad foecundissimum

50쪽

dissimum tuum caput, tanquam ad natale selum&sui sontem, certatim sua sponte properent. Sed ve- 'niamus ad Vsserium. Is itaque cum videret Babyloniorum & Chaldaeorum peram longe excedere tempus diluvij, ut Judaeis hodiernis consuleret, talem instituit calculum. Annos quidem priorum septem regum Chaldaeorum integros relici uit. Sed neque in annis sex regum Arabum, qui Babyloniis

praefuere, quidquam mutavit. Ab illo vero intervallo quod a N ino usque ad Sardanapalum extenditur,octo minimum secula amputavit. Toto enim huic spatio annos tantum 96 tribuit. Ne vero ut universii temporis mensuram , ita quoque singulorum regum spatia breviasse deprehenderetur, omnium eorum,qui a Ninya ad Sardanapalum usque in A ssyrios Imperium habuere, non tempora tantum, sed etiam nomina praetermisit. Adeone

quis aequo esse possit animo, cui hoc factum non displiceat 8 Cautius sane secere, qui illos Chaldaeorum Reges,qui Ninum & Belum praecessere fabulosos esse dixere. Factum vero Armachani ratione prorsus& auctoritate caret. Frustra enim patrocinium quaeri ex Herodoto, mox docebimus.

Falsiim esse dicis dynastias AEgyptias aliquot seculis Abrahamo esse vetustiores, Nili Manethonis

SEARCH

MENU NAVIGATION