장음표시 사용
481쪽
luit coniecturasque secutus est, quocumque ducerent Muuta etiam de huiusmodi globis generatim disseruit, quae concedi possent, etiamsi illa non sumsisset. Haec omnia expe
Ac primum quidem, quando globum , de quo agimus,
milliaria se a terra abfuisse volumus, portuit sane eum quod, ipsa observatio monuit, supra nubes Versari nana nubes non eo usque attolluntur . Oportuit etiam, alitibus eum coaluisse levissimis tenuissimisque ; nam nisi tales fuissent, neque tam sublimia loca capessere, nec in his sustineri potuissent . Ac scimus nos quidem , globos alios exstitisse multo , quam hunc, de quo narraVimus, sublimiores quos idcirco putant nonnulli e Zodiacali materia, .de o. te lapsa , constitiise idque ipsum quoque tenuitatis, levitatisque summae argumentum est . Sunt ergo hi globi e rarissiam quadam, laxissimaque materia , quam laxitatem accenso etiam auget quo sane videntur, Vel minimo quovis materiae pondere conflari posse Sed paucitatem raritatemque materiae nemo satis in his globis mirabitur, nisi prius illorum magnitudinem intellegerit Zanottus, quem viderat, demensus, decempedas septem in diametro patentem invenit. Quantum fuisse eum globum putabimus, cui diameter fuerit tanta P Quid autem , si illi cauda etiam adiungatur Quae globi diametrum cum quinquies superaverit, decempedas in longitudine aequare debuit plus triginta . Sunt igitur globi hi, paucitate materiae, raritate, .magnitudine spectandi nec illos satis adna ira n tur ii , qui praetereuntes spectant , neque studium ad id adhibent. Haud scio, an maiorem habeat admirationem celeritas;
quippe qui , cum spatium illud , quod globus in ipso a
noti conspectu traiecit, gradibus circiter quinque, sexaginta contineretur, oportet eum millia passuum fere octo minutis secundis haud amplius se confecisIe. Qui ventus, qui turbo , quae procella tam praeceps agitur Od quod a notius considerans , globos litos, qui tanta spatia tam brevi tempore videntur conficere, non Vento rapi existimavit, sed sua vi ferri, quam fortasse ex ipsa accensione accip1unt. Etenim si una pars materiae , unde globus fieri debet, prius accendatur, quam altera haec, quae nondum accensa est, ni a illius,
482쪽
68 COMMENTARII. illius, quae accenditur, expansioni non nihil resistit; itaque
in caussa est, ut ea in contrarium se iaciat atque interim accenditur ipsa quoque, Mabeuntem alteram sequitur ponate sua. An credamus, hoc modo caudam fieri, quam hi globi post se trahunt Ut ut est, hoc certe modo intelligi tur, posse hos globos tanta velocitate ferri, quantam volu musci praesertim cum minimo constent materiae pondere , in quo vis minima incredibilem potest gignere celeritatem Quam celeritatem ubi globus conceperit, facile etiam in
illa tanta aeris raritate retinebit. Neque horum globorum lumen contemni Zanotius vult, quamvis praetenue ideatur Globus, quem ipse vidit, cum longe a terra distaret milliaria fere seX, lumen tantum in
porticum fudit, ut litterae paullo maiores legi possent. Quid, si idem globus in nubibus constitisset Quid, si infra nu hes Quid, si passus abfuisset non plus centum P Quantalu affulsisset sub illa porticu P Id physici viderint, qui tu
cis tenuitatem distantiae quadrato metiuntur. Quorum men
suras si sequimur, haud scio, an fax ulla, aut flamma, aut incendium tanta umquam luce spectandum fuerit, quanta globus hic praestitit. Sic a notius perquirens singula is omnes , ut ita diacam, admirationis locos persequens, globum illum suum quantum potuit, ornavit, admirabilem fecit , quem paulato ante contemserat.
483쪽
anni DCCXXX. SUnt, qui sperent, principia, causi as, quibus boreales
aurorae fiunt, cognosci aliquando pol se , si aurorae prius
describantur satis multae. His ego non repugno; sed valde vereor, ne numquam satis multas descriptas esse existiment. Utcumque est, spem alamus , aurorasque describamus non nullas; nam quamvis paucae sint, tamen si paucas academiae singulae proferant, fient brevi tempore quam plurimae. Ne que has tamen minute admodum exponam nam partim
edentur in opusculis, partim nihil habent, quod non sit
Exordiar ab his, quae anno millesimo septingentesimo trigesimo apparuerunt; fuit enim ille annus auroris frequens praeter alios quamquam has omnes unus fere attulit mensis martius, ut videretur tempe1tas ea ad illorum opinionem ac commodari, qui putant hae meteora duorum anni temporum , veris, autumni, maxime esse propria. Die undecimo mensis martii, eo, quem supra posui, anno, cum hora esset a meridie Ona, crepusculumque iam omne desiisset, lux subito se ollendit a septemtrione, tenuis illa quidem , sed minime contemnenda. In altitudinem esse rebatur graduum fere sex, cum gradus occuparet in circumlo ad horizontem parallelo non amplius quatuor. ori ZOntena spisso nebula obsidebat. Idque fortasse in caussa fuit, cur lux videretur tam tenuis . os minuta aliquot visa est prope nulla vel quod ipsa paullatim languesceret, vel quia reconderetur in Vaporibus Tamen haud multo post nitidior rediit idque tenuit ad minuta fere ei. His exactis , cum iam se rursum evanescere lux significaret, caelum nubibus obscuratum est, fulguravitque a meridie Die tertio decimo eius, quem dixi, mensis aurora alia exstitit multo pulchrior Hora a meridie septima lux se prodidit inter orientem, septemtrionem quasi media , alabicans, fulgidissima. Minutis septemdecim fulgidior est facta, ut exardere late agri videtentui, velut , cum stipulae
484쪽
47 COMMENTARII. ab rusticis incenduntur. Sic fuit ad minuta quinque supra
quadraginta, ac tum ad altitudinem evehebatur graduum septena octove in latitudine patebat multo minus . Postea cum dilatari fulgor coepisset, horizontali quodam, Mobscv ro tractu in partes duas sectus est hasque ipsas maculae in sciebant plures, obscurae, quarum nonnullae , ad eum quem dixi, tractum adhaerescere videbantur, eiusque formam variabant. Post paullo maculae, tractus evanue runt . Lux tota coegit se se quasi in globum Xorientem lunam fere diXisi es Variavit postea saepius, ut modo cometae caudam repraesentaret quasi ex horizonte late emissam modo tenuissimum tantum lumen ostenderet. Hora decima auroram penitus delevit. Dies quoque decimus octavus eiusdem mens auroram attulit, aliarum omnium fere similem, Ut contemni non possit, nisi omnes contemnantur Exstitit haec hora a me
ridie septima, prope septemtrionalem cardinem, ut ab ipso distaret gradus non amplius sex vergebat autem ad orien tem Altitudinis gradus obtinebat quatuor, latitudinis sex. Cum vis luminis increscere magis magisque Videretur, horizontalis quidam tractus, niger, subito per medium lumen se immittens , auroram in duas aequales divisit partes . Hic tu paullatim deficeres, ut Ora octava prope iam esset nul la Post horam dimidiatam tractus quidam lucidus , quem tractus alius horizontalis, niger in duos aequales distinguehat, praeter ipsum horiZontem excurrere visus est . Hic sta tim , cum observari coeptus est, evanuit. Caelum ad se re diit a Tres hasce aurora alia secuta est multo nobilissima, quae exstitit eodem menses, die primo licesimo. Erat iam
hora a meridie sexta, cum inter septemtrionem, Orientem , octo fere gradus ge a septemtrione ipso, albesce re caelum taeter modum visum est accedente nocte magis magisque clarescebat, colore audatim ad rubrum vergen te post minuta circiter viginti tanta fuit vis luminis, ut flagrare caelum videretur collustrabat late omnia , ut longe etiam cerni possent. Quod novum quidem non est, amide aliis quibusdam auroris idem accepimus sed est minus frequens, ideoque admirationem adhuc habet. Quod autem notatu magis dignum fuit, in media fere horizontis parte
485쪽
COMMENTARII. 471 quam plice nomenon occupabat, globus igneus insidebat, a pillatus, fulgidissimus Wradios effundens in omnem partem tam multos, ut videretur ab hoc uno lux omnis ma
Ea res coniecturis locum dedit; nam facile creditum est, capillamentum huic globo fuisse a vaporibus, quos luce perfunderet maiori quo sibi multi persuaserunt, globum in uapores immersum esse. Recte illi quidem , si capillitium illa tantum ostenderent, quae vaporibus obsepta sunt. Quid auiatem , si Luna, ad quam Vapores non perveniunt, capillitio ipsa quoque interdum ornetur Nihil est ergo de situ globi ex eo, quod dixi , capit Iamento assirmandum potuit enim
id peraeque apparere; sive globus inter Vapores, sive ultra constiterit. Fuerunt etiam qui crederent, lucem omnem ab
hoc globo ad alias meteor partes manasse , quasi hae nihil
per se lucerent. Quod illis concedendum non puto praeser tim cum idem ad omnia huius generis meteora transferre velint, putant enim in aurora Ualibet unam quamdam par tem esse , infra alias possitam , unde lux omnis pro fi 1 scatur; in quo vereor, ne conieci andi studio nimis indulgeant. Nam quamvis in hac , qua de agimus, parVa quaedam nubes pro pius a globo abesset, quae ex inferiori parte sic niteret, ut plane testaretur , se lumen ab illo accipere non est tamen neque de meteoro hoc toto, neque de alii omnibus ex una nubecula iudicandum Sed iam coniecturas mittamus; ad rem ipsam redeamus. Globus, si capillitium ei adiungeretur, diametro erat graduum fere quatuor. Cum totam horam Constitisset, evanuit; simulque evanuit nubecula, quam diaei. Hic tum lumen totum Xplicavit se se , ut cum hora iam esset septima dimidiata ad duodecim gradus supra ori Σontem attolleretur. Erat id temporis lux non continua, sed tractus interponebantur duo horiZOntales in nigri, quorum qui inferior erat, graduum num latitudine aequabat . Superior erat multo latior . Hora cum esset septima , minutum ter. tium ' quadragesimum, lumen contrahi coeptum est ,
sensim extenuari Hora Octava meteoro finem attulit.
Sic mensis unus anni millesimi septingentesimi, trige smi boreales auroras quatuor protulit. Existimabat autem Eustachius a notius, qui eas modo cum Francisco an dellio s
486쪽
lio, modo cum Ioseph Roversio observaverat, plures quo que alias eadem tempestate prodiisse, sed eas vel propter
luminis tenuitatem, vel nubium interpositu minus fuisse conspicuas . Adeo nocturnis fulgoribus septemtrio illo tempore abundavit. Cum haec a notius in academia Yposuisset, auroras singulas, earumque formas, modo comparans, quid mi Lset commune omnibus, paucis explicavit solent enim physici haec , quae communia sunt multis , diligenter persequi, ut si non caussas , consuetudines certe naturae cognoscant; idque est utile ad investigandas etiam caussas. Non ergo Olestum me fore existimo , si a codigens, quae auroris hisce communia fuerint, illorum , quae supra dixi, pauca repetam. Ac primum qui dena in eodem caeli quadrante exstiterunt Omnes inter septemtriones, orientem origonti praeterea adhaerebant, neque diurnum caeli motum sequebantur; quo sane apparet, in atmosphaera terrae meteora haec fieri quamquam non id quidem satis est ad eorum altitudinem cognoscendam; nam etiam de atmosphaerae altitudine valde dubitatur Colorem habuerunt omnes fere rubrum, neque uda fuit, quin tractibus nigris distingueretur , quamquam in ea, quae die undecimo in conspectum venit, ut nubes multae in caelo erant, his facile quidquid nigri caret adscribi potuit. Numquam vero hi tractus prodibant, nisis magna fieret in meteoro universo aut figurae, aut coloris mutatio. Illud quoque perpetuum fuit, ut auroris splendescentibus numquam non caelum nubibus adspersum esset; quae nubes modo a meteoro longe aberant, modo illi immiscebantur, quas ad auroram pertinerent. Haec fuerunt au-xoris quatuor communia globi forma duabus tantum . Quamquam non videtur ratio globi in utraque fuisse eadem nam in altera rotundavit se se meteorum totum , in altera globus inter ceteras meteor partes exsplendescebat. Illud etiam mirari convenit, quod , cum in auroris aliis lucidi quidam tractus, quasi ab uno puncto discedentes, late in caelum procurrere videantur, nihil horum fuerit in his quatuor. His expositis non dubitavit a notius de borealis auro.
rae natura sermones Varios serere, claramque in primis Meieri hypothesin diligentius expendere sed omnia In VT-stionem vocans, nihil certi iiirmavit. Ego haec praeterire
487쪽
constitui, ne, si omnes dubitandi locos persequar, nullus scribendi sit finis
De reali aurora anni DCCXXXII.
Iosephus eratius suam in borealibus auroris describendis
desiderari noluit diligentiam; ac Cum Unam , quae anno millesimo septingentesimo secundo, trigesimo exstitit, accurate notastet, eamdem anno postero in academia exposuit.
Erat dies decimus navus mensis septembris , eius quem dixi, anni duaeque iam fere noctis horae praeterie rant cum inter septemtriones,, occidentem lumen in ho rigonte apparuit, initio quidem ad altitudinem trium qua tuorve graduum procurrens . Hanc altitudinem post saepe mutavit, numquam tamen non supra tres gradus constitit. Cum vero in gradu a septemtrione quinto, quadragesimo inciperet, ad secundum' quinquagesimum producebatur, ut gradus in horizonte obtineret non amplius septem . Co lor erat, qualis crepusculi esse solet, albus, sed mirabiliter
Neque ero perpetUa tu erat, nam modo evanescebat, modo redibat. Quas vices contemplans erat tus, quamvis oculorum iudicium suspectum ei esset, tenere se tamen vix potuit, quin existimaret, meteorum idem modo infra ori zontem deprimi, modo supra extolii. Igitur hos itus redi tusque immersiones emersionesque credo, quod illi satelli tum n mentem venit appellare non dubitavit. Minutorum uiginti spatio immersones octo, totidemque emersiones uia meravit, intervallis tamen non aequalibus. Redeunti licea. nomen color, Claritas semper fuit eadem altitudo, Iatitudo non eaedem . Haud scio, an auroris aliis id umquam acciderit, ut hoc modo alternaverint. Ex non emersione aurora exstitit multo altior, multo que amplior, quam antea ; quippe altitudinem Obtinuit Da duum sex, cum basis ad occidentem protracta gradus Occu paret iam quindecim quo tempore visa est etiam superior meteor pars minus, quam antea, inflecti, minusque ad cir-
488쪽
COMMENTARII. culi formam accedere Sequentes emersones auroram seni- per minoa em attulerunt, ut evanuisse tandem videretur. Tamen ea pars caeli sublustris adhuc erat. Inter haec novum lumen exortum cuius basis, quatuordecim gradus a septemtrione distans, ad occidentem Xtendebatur per gradus decem. Altitudo non eadem semper fuit, nam modo vehebatur altius, modo deprimebatur; quamquam nec ultra trigesimum gradum umquam se Ve-Σit, nec infra octavum subsedit. Quod ad figuram spectat, in acutum apicem desinebat, isque erat modo obtusior, Odo acutior pro varia meteor altitudine; nec aliter fieri oportebat, quippe cum basis semper maneret eadem . Meteorum horizonti insistebat perpendiculariter. Luce a nova Xorta, altera, quae prope iam evanuerat, micuit denuo. Hic tum iucunda res fuit, visuque dignissima, cum duae hae luces per intervalla micantes alternis Coruscarent. Quamquam nova fulgore praestitit, magnitudine, diuturnitate nam prior illa pauli post evanuit, nova constitit ad minuta quindecim quibus exactis , extenuari ipsa quoque coepta est post minuta alia quinque deleta. Iamque suus caelo color erat redditus. Verum minutis post quindecim lux alia ex improviso prodiit, ad occidentem spectans, a quo aberat gradus tantum octo. Ceterum meteor huius basis ad septemtrionem extendebatur per gradus fere septemdecim altitudo erat graduum novem . Figura erat non ad regulam composita nam latera torquebantur variis modis nec eos essiciebant
angulos, qui facile dignosci possent tamen ad quadrilateri
formam accedebat. Color erat albicans. Haec adhuc erant, cum subito color albus in rubeum Qquasi flammeum , conversus est. Post statina e ea me te iari parte, quae ad septemtriones spectabat, tractus longus exiit in caelum procurrens , flammei coloris ipse quoque, cuius vertice flammae aliae duae erumpere Visae sunt, quarum altera ad occidentem , altera ad septemtrionem inclinabatur . Utraque fumum quemdam emittebat, rarum , subalbidum , qui late in septemtrionem dispergebatur illuc vento rapi dixisses . Similiterque scintillae quam plurimae e flammis duabus exibant , quae altius evectae in septemtrionem Wiplae
ferebantur, ac tandem evanescebant. Interea tu erat tan
489쪽
ta, ut illustraret late omnia. Tractus hic flammeus ad mi nuta constitit fere tria post momento temporis evanuit. Sub haec tractus alius, colorem flammae, ipse repraesentans, ex ea meteor parte, quae occidentem spectabat,
subito exstitit. Hic quoque emittebat fumum , qui volvebatur in septemtrionem , abiensque longius usque adeo alte nuabatur, ut stellae quaevis possent transpici. Interim dum haec fierent, globus repente e media basi totius meteor prodiit, ea fere magnitudine,, forma, qua sol esse solet, dum occidit. Color erat quasi pulveris pyrii accensi hinc scintillae prosiliebant, & plurimae, magno
impetu. Huius adspectus iucunditatem minutum unum tem poris abstulit. Postea meteori olor ex igneo albus fieri, sed qui tamen ad avum vergeret, satis niteret tum sensim extenuari, contrahi exstingui tandem ut, cum horae no citis praeteriissent iam tres, nihil meteor esset reliquum. Hactenus auroram X posui, de qua Veratius anno millesimo septingentesimo trigesimo tertio in academia sermo nem contulit; quae brevi tempore vicissitudines habuit tam multas , tamque mirabiles , ut potius, quid huic proprium fuerit, libeat quaerere, quam quid habuerit commune cum aliis. De globis lucidis per mediam auroram prodeuntibus, quantum scimus, pauci adhuc tradiderunt Eustachius a notius, quod etiam supra commemoravi, de duobus nar
rat; sed his scintillatio nuda fuit insignis fuit ei globo,
quem Veratius in meteoro suo observavit. Iam vero neque segmento ullo rotundo nigro inniti aurora haec visa est, neque obscurioribus Zonis distingui, ut pleraeque solent. Abi erunt huic etiam improvisi illi, nitentesque tractus, quos columnas vocant; nam quamvis duos emiserit, de qui bus supra X posui , fuit tamen diversa ratio ; nam, con stantiores hi fuerunt, quam columnae esse dicantur, neque columnae fumos, scintillas iactant Lucem aurorae huius fuisse tantam , ut domorum tecta illustrarentur, a vel longissime cerni possent, novum non est, sed est adhuc auroris paucis commune. Quod si locum spectamus , eum praesertim , ubi aurora interire penitus visa est , pertinuit hic vel maxime ad occidentem idque praecipuum fere es a nam cum aurorae pleraeque aliae ad septemtrionem tandem se re cipiant, ibique intereant, videtur haec septemtrionem potius Oo a Iesu-
490쪽
COMMENTARII. refugisse . Mitto alia meteor huius fere diropria nam perus equi omnia non est opus. Utinam ne haec ipsa enumerans, videar fuisse nimius.
MDCCXXXV U. INter boreales auroras omnes, quas quidem bononienses
spectare adhuc potuerint, nulla mirabilior fuisse creditur, quam quae anno millesimo septingentesimo trigesimo septimo die sexto decimo mensis decembris, apparuit, nam magnitudine alias omnes superavit, & luce fuit tanta , ut Vicos totos per maximi incendii speciem commovearit. Hanc cometa praeces erat, aliquot ante mensibus caelo Iervagatus. Quod non dico, quasi velim inter cometas, orealesque aurora coniunctionem esse aliquam sed ut argumentum illis praebeam, qui id volunt eo utentur, si placuerit. Sed iam auroram ipsam, ut est ab Eustachio Zanot to observata, breviter exponamus quamquam initium observare ille quidem non potuit, in cubiculum abditus, m nente nudo nec reliqua fortasse observasset, nisi servulus ad ipsum subito introiens, conflagrare caelum clamasset ille , auroram ratus, prosiluit statim is observationi se dedit Horae iam septem numerabantur a meridie. Meteori forma haec erat Horigontis gradus obsidebar fere septuaginta , ut septemtrionalis ipse cardo medius ellet. In altitudi nem efferebatur graduum viginti Color is erat, qui ad Iubrum vergeret, per quem tellae facile transpiciebantur Caelum nubilum, non sine magna meteor offensione Post haec aurora ad occidentem procedere visa est, lumine extenuar subito revigit, rubuit quasi ignis iterum extenuari coepta est dilatabatur tamen magis magisque, neque erat facile terminos definire , vel quod sensim Evanescerent, vel quod nubes adspectum eriperent. In illa dilatatione meteorum ad altitudimem quadraginta graduum