장음표시 사용
471쪽
spicionem ad eurum pertinere . Nam primum incolae satis multi, iique inter se longe dissiti, testati fuerunt, quo die
turbo fuit, eodem die hunc Ventum maxime regnasse. Deinde via erat quartam fere milliarii partem longa, circa quam arbores, quas turbo in terram prostraUerat, sic iace bant, ut viderentur ab euro deiectae. Praeterea domus erant, nec ita paucae, quarum imbrices aliae super alias revolutae euri cursum secutae videbantur. Quae cum ita essent, Meu-Tum proderent, cum turbo tamen directionem hic tenuis
set, satis apparuit, non unum ventum locis illis incubuisse , sed plures, qui in diversa nitentes, circumacti immanem vorticem composuerant.
Ac vorticis indicia fuerunt sane multa illud in primis, quod gravissima corpora , in terram in si Xa penitus, veniatus subito arripuerat, Win sublime iecerat. Immanis fici truncus, antiquitate spectandus, in cohorte quadam inter domorum multarum parietes assurgebat hunc ventus subli mena rapuit, longeque in cohortem aliam deiecit. In gentes fores magni cuiusdam ambitus cum ventus subito aperuisset, stravit alteram, alteram cardinibus sublatam secum rapuit, neque , quo haec decidisset, scire licuit. Item in medio arvonii est inventa, cum antea huius generis arbor in toto illo fundo esset nulla. Quae omnia Orticis vim produnt; sed duo illa maxime. In oriano, quem locum tui bo, ut supra diXi, vehementer percussit, palus est inter alias longe maxima , quam sponsae gurgitem vocant; huius aquas ad altitu dinem incredibilem revolvit ventus, Win Vicinos agros proiecit. Praeterea de firmissima quadam, antiqua populo narrabatur, quam cum divellere ventus non potuisset, quasi tenuissimum vimen in spiram contorserat. Cum his rebus verissimus turbo esset cognitus, placuit Manhedio antiquiora IOnumenta pervol Vere turbinem alium quaerere, quem si huic OV conferret, admiratione, studio digna esset comparatio. Hunc illi Montanarii liber ostendit, in quo turbo anni millesimi sexcentesimi sexti de scribitur . Fuerunt hi turbines, cum uterque per se clarus tum vero ambo inter se similes multis modis. Primum ain bo in idem anni tempus inciderunt, eamdemque horam a
buerunt cum antiquior III kal. Ug. circa Oram secun
dam, vicesimam exstiterit, novus pridie iduum ad eam T. IL P. I. M in m dem
472쪽
COMMENTARII dem horam. Locus quoque fuit prope idem, cum ille e
ronensium, patavinorum fines altaVerit, hic trecentensium , qui illis sunt finitimi. Nec magna fuit cursuum dis ferentia Uterque e Xorti ab africo lineas tenuerunt haud ferme diversas . Antiquior ille dimidiati quadrantis spatio dissipatus est, quod idem, si rumores conferantur, non dis sicile affirmabitur, de altero. Ille iter longius habuit; quippe ad quadraginta passuum millia peragravit, hic novus non nisi ad quinque, viginti quamquam si illos uadimus, qui hunc putant in mare usque X currisse, ne in longitudine quidem cursus erit differentia ac cum spatia conveniant, tempora , eadem quoque erit Utriusque velocitas . In latitudine nihil interfuit, nam, hi recens tur ho, quacumque irruit, in latitudinem quingentorum passuum
se extendit, idem legitur de illo veteri. Similitudinem tantam offendit phoenomen ratio non nihil . Quod enim Manfredius descripsit, minime igneum fuisse constat ouit autem, quod descripsit Montanarius ut videantur genera fuisse duo, nec alteri nomen urbinis satis convenires; quod ita est, multo magis mirabimur similitudinem in diversis generibus fuisse tantam. Maniseditis tamen non ex iis est qui praeter admirationem nihil quaerunt spem habet fore ut, si plurima huius generis meteora descripta fuerint, quemadmodum procellarum systemata ab aliquibus iam con cluntur , sic etiam turbinum aliquando condi possint idque a posteris quasi requirit Voluntas non improbanda. Hanc ergo ad posteros propagem .
473쪽
Si quid noctu inter nubes coruscat, admiratione dignum videtur; multo magis, si diu quid fulgeat, .cum suo
dum sit , necesse est enim , fulgoris materiam in sereno aere rarissimam esse Wis tamen fulgor longe maximus 1 toportet, quem diei claritas non deleat. Quapropter sensemeteorum praetermittendum non censeo, cum .de die, in maxima caeli tranquillitate apparuerit. Si autem referam, ut est in litteris Aeso ad academiam missis quarum brevitas non longi in me esse sinit. Anno millesimo septingentesimo quadragesimo tertio, Xrix hal febr. cum hora iam diei decima Octava praeteriisset, zonulae duae ab ostente Aesii visae sunt, igneae, subalbae, nitidissimae. rotensae in longum inflectebant se saepius, ac tandem in unam iungebantur. Flabat boreas, Wis tamen fragor X audiebatur, qui esse a vento non Videretur, itaque sesiens populus hunc quoque fragorem pro miro habuit, ad novam Zonularum lucem pertinere , facile credidit. Mirabile hoc lumen ad minuta aliquot constitit, quamvis longitudo Zonarum variaret saepe , latitudo etiam quam
homines instrumentis carentes, pro oculorum sensu de omnibus iudicantes, transversorum digitorum , ut maxime quatuor fuisse aiebant. Evanescentes Onulae aerem circa sexeliquerunt clarum , nitidumque praeter modum Aesienses, quos terrae motuum frequentia timidiores fecerat, adspectu novo, fragore perterriti, statim submissis
genibus divos Obsecrare omnes,' terrae motum deprecari coeperunt. Dies reliquυ nihil attulit, quod terrae motum sagnificaret. Fuit clarissimus usque ad vesperam is aequabilis . Sol bellissime o i iit, onis rubris, eisque pulcherrimis hori Zontem distinguentibus ut videretur inanis fuisse meis tus, nisi religionem Xcitasset.
474쪽
Iosephus Maria Bachetonus , lithotomus medicusque clarinsimus, de fulminibus aliquot, paucis ante diebus, arravit, in quibus studium posuit, non ut ab arte discederet sua , sed ut illam cum omni eruditione coniungeret. Eadem ego paucis referam , ut huius quoque in academiam officia quantum in me erit, immortalitati commendem Die vicesimo primo mensis tulit, anno millesimo septingentesimo quadragesimo quinto tantum fulgur Bononiae est factum, ut in paucissimis, quae quidem in hac memoria X-stiterint , sit numeratum . Erat hora diei fere vicesima, caelumque tranquillissimum , sed nubibus variis infectum; cum subito exarsit , tonuitque horrendum in modum. Sunt, qui dicant, tonitrus fuisse duos, sed brevissimo intervallo disiunctos, ut unus videri possent. Interim flamma turrim perculit Ornatissimam , pulcherrimamque, quam nobilissimo monasterio D. Christinae adnexam, religiosae mulieres tenent Labes facta incredibilis; nam bona pars turris corruit, subiectos fornices, laquearia firmissima perfregit, immenso cum fra gore . Sed haec, quamquam in hoc fuerunt maiora, aliis quoque fulminibus sunt communiat liud proprium huic fuit , ut gravissimam physicorum
controversiam, non dicam direm erit, sed certe illustrave rit. Est enim, quod omnes norunt, clara in primis quaestio, unde fulmina adveniant, an caelo decidant, an potius e terra erumpant. Maiiaius, quem multi secuntur quis enim non facile ultoritatem sequatur tantam o e terra exire putat, suamque opinionem historiis confirmat Plerique en rentiam retinent, quam a pueris hauserunt, fulmina
caelo mitti existimant; nam fulminum lapsus vidi is ipsi se
putant; haerent, credo, in lentibus poetarum fabulae. Fulmen, quo de agimus, affet se accommodare visum est; nam quamvis alii ex aliis locis erupisse illud narrent , con
senti uia tamen omnes e terra Xiisse Horum sermones referamus, Ut sunt nobis a Bacheton traditi
Testantur multi, iique probi honesti homines, seprope illum subterraneum cavum, quo quae X veteri . Pe tronii
475쪽
COMMENTARII. tronubia confluunt, ingentem flammeum globum repente vidisse , qui praeter terram celerrime excurrens in fondatiae vicum se immisit ac cum porticum subiisset, proripuit inde sese, in monacharum turrim irruens magno impetu. Tunc flammam explicasse se mirum in modum tantumque edidisse fragorem , quantus dici non possit . Neque hi dubitabant, ruinam illam e terra prodiisse. Bachetonus, cum de re audivisset, ut erat illarum virginum medicus , quamvis salvas esse omnes a fulmine intel leXisset, ad eas tamen fatim adiit, veritus, ne quam metus consternasset. Percunctatus singulas , quo modo se haberent, perterritas multa confirmavit, rogavitque , ut sibi , quid tantum id mali fuisse , narraxe vellant. Illae cohortis anguialum ostendentes , qui ad turrim spectat, quo in angulo metamen patet pluviis aquis in subiectum cavum labentibus, illinc, aiebant, malum exstitit ossirmabantque , igneum globum inde exire se vidisse , qui sublime raptus incredibili ina petu, fragore in turrim invaserat initio autem colorem globi futile subobscurum . Cum id primum digillet antistita,
quamquam vel Uni credendum erat , fecit tamen aliarum consensio, ut idem magis crederetur. In his una fuit, rate provectior, quae acheton assirmabat, multis ante annis hammam aliam se vidisse, novae huius plane similem , ex eadem cohortis parte prorumpentem , quae summam turrim impetens non suae magno fragore dissiluerat; verum nihil
Sermones ergo fuerunt varii, cum alii fulmen e veteri D. Petronii vico prodiisse, alii ex ipsa monacharum cohortes,
asseverarent; quorum tamen utrumlibet sequamur, numquam non e terra ortum esse apparebit. Sed Bachetonus
utrumque sequitur; recte ille quidem. Quis enim non videt , potuisse eodem tempore duo fulmina e duobus diversis locis exire in eumdem irrueres nihilque propterea esse , cur aut honestis civibus , aut religiosis mulieribus de globis, quos se vidisse testantur, fides non habeatur. Q biodsi ita est , iam non unius fulminis auctoritate praeclaram Maisita opinionem comprobabimus, sed duorum At enim monachae viam unam Ostendebant, quam fulmen tenuisse putabant eaque erat altissimum foramen , per quod silum praelongum ferreum trahebatur ad campanam ex
476쪽
ης COMMENTARII. inferiori aedium parte pulsandam; sane filum prope totum
consumtum erat e X trema tantum supererant, quae qua parte absumta fuerant, in acutos apices desinebant, perpolitos quasi lima. Universum foraminis tractum fuligo infecerat levissima , quae Bachetono curiosissime diligentissimeque scrutanti, nudum sulphuris indicium praebuit. Iam vero quis fulmina fuisse duo suspicetur, cum via fulminis apparuerit tantum una Nisi forte volumus, fuisse duo, quae post in unum coaluerint quod tamen non videtur veri simile. Verum haec quidem , si veritatem sequimur, ad tollen dam duorum fulminum suspicionem non sunt satis . Quis enim in illa tam subita fulguris pervagatione totam viae rationem possit certo cognosceres Nam si viam fulminis eam fuisse credimus, quacumque reliquit fuli: ginem , cur non eam quoque , quacumque ruinas dedit Quod quidem eo valet, ut duorum fulminum numerus possit adhuc non sine caussa retineri. Ceterum cum nihil non physicis liceat fingere , si modo similitudinem veri quamdam sequantur, illud concipere etiam possumus, duorum globorum , qui in turrim proruperint, alterum quidem labem attulisse , alterum disper sum fuisse sine noxa nam ille quoque, quem mutiis ante
annis restigiosa naulier observaverat, magno cum fragore dissipatus fuerat, me turris iniuria. Neque , cum dico monacharum D. Christinae turrim duo
hus fulminibus fuisse ictam , sic accipi id volo, quasi dicam,
non unum eumdemque duobus fuisse ortum . Nam cum am ho e terra prodierint, potuerunt utique exire altius, Mambo simul, quamvis in diversa prorupissent, ex eodem loco profecta esse . Unum ergo habuerunt fortasse ortum, caus sam, quamvis duo fuerint quo minus mirari con Uenit, quod in tam brevi locorum spati duo Orta sint. Quae con iectura , vel suspicio potius , nos monet, ut locorum etiam unde globi duo igne in conspectum primum venerunt, militudinem consideremus . Nam cum ille, qui in D. Petro ni vico, tum ille, qui in monasterii cohortes, subito Ear
sit, prope subterraneos avos apparUerunt, quo collabentes ex omni parte aquae sordes multas invehunt. An putemus,
huiusmodi loca fulminibus inter cetera apta se Id quidem Trinare non ausim quamvis rationes me moveant non nullae, quibus etiam historia accedu mirabitis,
477쪽
rationibus omnibus anteponenda . Hanc quoque nobis tradidit Iosephus Maria Bachetonus acceperat autem ipse a Dionysio Andrea Sancas sano, doctissimus a doctissimo ς eamdem illi postea alii confirmarunt. Non est ergo praetermittenda. Mevaniae, quae urbs est umbriae , cum aliis nominibus tum vero Propertio alumno clara, nobilis, erat puteus in Vinaria quadam cella, quem , quod aquas haberet minus a lubres, nec usui esset, aedium dominus lapide Operuerat ;lapidem ipsum medium perforaverat, ad oenophorum , si quando vinum refrigerari vellet, per funem demittendum LX tracto cenophoro foramen ipsum quoque immissi minori lapide occludebatur. Cum vindemia fieret, accidit, ut qui dam in cellam venerit, qui puteum ignorans, quadratum lapidem intuens, an ibi sepulcrum ellet, rogavit. Negarunt alii, puteum esse assirmantes; quod cum ille non satis creaderet, sublato operculo lucernam per foramen mi miserunt. Continuo flamma ingens os putei occupavit, Xiensque ma gno impetu, fragore, circa totam cellam vagata est, sal vis hominibus dolium tantum perculit, itiolum perfre git; nam ostiola quaedam in doliis , ut ibi Os est, sunt. Hinc flamma per fenestram e cella volans in adversam do mum irruit, cuius paries ex ictu virium fecit Quis hanc flammam non in fulminibus numeret, cui neque fragor , neque rapiditas, neque ictus defuit Qua in tamen non caelo decidisse , sed puteo Σiisse constat . Neque id dico, quasi velim fulmina omnino omnia e terra mitti nam, multa fortasse e nubibus iaciuntur; quos iactus cum suismet oculis vidisse se tam multi affrment, quis communes, populares observationes prorsus contemnat, in repraesertim tam illustri , tamque aperta, in qua nihilo plus vident docti, quam indocti P Tamen e terra interdum qu que prodeunt, est aliquid affeto concedendum. An vero humentia loca sordida fulminibus ferendis praecipue apta stat, praesertim si nitros O sulphureos reci piant halitus, non facile iudicaVerim quamquam Observ tiones, quas supra commemoravi, fere persuadent; nulla est enim , quae fulmen ostendat non ex huiusnaodi loco or tum . Bononiae globi duo, de quibus supra dixi, inde exie Tunt, quo quae multae cum sordibus confluunt indidem
eZierat quoque alius, quod gravissima mulier testatur, mulatis
478쪽
tis ante annis Mevaniae fulmen puteo X iit, in vinari cel la, mustis ferventibus ; nam ut id credamus, anni tempestas facit. Delituerat illud fortasse in puteo permultos dies tu cerna admota X citavit. His utique apparet, sordentia loca, atque humida aptiora esse , quam alia, ad hos metus. Sed observationes adhuc pauciores sunt, quam volumus is est semper nihil affrmare tutissimum
De globi cujusdam igne traiectione.
ΡRaetervolantes globi ut animadvertantur, non studium, sed casus facit. Tamen si quem physici viderint, stu
dium in eo, cum praeterVOl Vexit, ponunt, eumque, qui nudus iam est , contemplantur. Quod Franciscus Maria Zanot tu modo fecit, cum globum igneum nocte quadam vidis set, quem paucissimi animadverterunt itaque hoc etiam no min pulchrum fuit vidisse Rem totam paucis referam Die tertiodecimo mensis octobris, anno millesimo septin gentesimo quadragesimo quinto, Ora prima noctis fere exa cta , cum Franciscus Maria a notius domum iret, porticum ingressus, repente solum nitescere, MOmnia ante pedes mira claritate perfundi vidit. Erat lumen , ut ipse ait, albis simum 1 tantum, ut legi in illo litterae potuissent non a
Timae. Miratus, quid id esse , oculos statim in caelum sustu lit, conspexitque fulgentem globum , qui per aera ab occidente ad orientem magna celeritate ferebatur.
Erat globus plane rotundus, et is certe , qui pro rotundo haberi posset, eaque diametio, quae Vi quartam diametri lunae partem sequaret Colore ad rubrum Vergente
Caudam praeterea trahebat nitidissimam , qua nihil candidius dici posset ex hac una lumen totum prodire dixisses. Patebat haec aurem , qua parte globo adhaerebat, tam late, quam globus ipse angustabatur deinde sensim is in acutum ex altera parte desinebat. Porro in longitudinem porrigebatur
tantam , ut globi diametrum plus quinquies superaret. Jae cerat meteor forma Exstitisse id autem supra nubes X eo apparuit, quod praetervolans , si quando in Obscuriores nubeculas incideret, his obtegebatur, emcrgebat autem statim
479쪽
ex opposta parte nitidissimum. Haud longe a caeli vertice
iter tenuit ut Zanottus , cum illud oculis persequi vellet, quoad posset, e porticu efferre pedem debuerit . Illud ei tandem proximae domus tecta eripuerunt. In eius conspectu fuit minuta secunda fere ei, quo temporis spatio quinque .sexaginta circiter caeli gradus peragravit
Die pol ero cum rem a notius multis narraret, perpaucos invenit, qui id luminis animadvertissent tamen fuerunt nonnulli, qui se globum vidisse aiebant, describebant que pulcherrime . Sed cum omnes circa verticem praeteriisse illum dicerent, captandorum angulorum, quibus meteori distantia cognosceretur, spes erat nuda. Itaque Observationem an Ottus contemserat. Verum cum aliquot post diebus
audivisset, eumdem globum e bagno quoque conspectum L se , qui locus, inter sam odiam, rhenum postus, ab urbe distat mi ilia palsuum amplius novem , scire Voluit, quam ibi habuit se altitudinem. Intellexit autem e litteris, quas Alamannus tumi, iuvenis apprime doctus, physicarum rerum scientia perpolitus, ab illius loci incoli: accepit, glo bum bi non auiorem exstitis Ges, quam gradus circiter triginta septem sic enim ex altitudine solis colligebatur, ad quam illi altitudinem globi comparaverant. Hi auditis, significatum est postea, etiam in crepacorii pago prope ronchios, qui locus cultenam tangit, ab orbe distat millia passuum circiter sexdecim , eumdem glo hum fuisse visum. Idque cum alii testabantur, tum vero mulier lectissima , nobilissima Victoria Caprara, quae se ii lum vidisse , cum e bon porti Oppido in suam ronchiorum
villam rediret, affirmabat. Eadem Cum id Zanotto narraret, ac de globi altitudine ab eo interrogaretur , manum e Xplicans, eamque altius porrigens, aes, inquit, manu mereorum obte gere mihi poteram . Quo intellexit Zanottus, depressiorem
multo globum hunc visum esse crepacori quam agni incolis habuisseque inter onportum Onchios altitudinem gra duum magis octodecim His intellectis noluit Zanottus, quod ipse viderat quae que alii tam humaniter sibi significaverant, perdere praesertim cum hi, a quibus haec acceperat , illum saepe de globo in terrogarent quasi iure suo. Constituit igitur globi distantiam quoquo modo perquirere, unde Sc magnitudinem eius co T. ILP.L Nn gno-
480쪽
COMMENTARIIgnosceret, de celeritate coniecturam caperet nihil verE tus, si observationes ipsae per se non satis valerent, in hy potheses, quemadmodum physici saepe solent, se coniicere. Itaque, ut primum potuit, cum Eustachio suo in eum
locum se contulit, unde meteorum conspexerat, altitudinemque, quam globus ibi habuerat a Ximam, demensus est . Hanc invenit graduum quinque Octoginta. Verticalis circulus, in quo globus, cum ad tantam pervenisset altitu dinem , versabatur , Origontem secabat in gradu a septem trione ad orientem quinto decimo. Huic circulo visus est globi cursus perpendicularis, cum, rectus videretur; quod
quasi hypothesin a notius posuit, ab oculorum iudicio nihil
His possitis nihil negotii fuit 1 topographica bon niensis agri tabula lineam ponere parallelam ei viae, quam globus tenuisset. Hanc posuit ductisque ad hanc lineis aliis
perpendicularibus tribus, una a Bononiae urbe, altera a ba gno , a ronchiis tertia , supputationes habuit, ad me te ori distantiam constituendam, faciles, expeditas, in quibus Eustachium sibi socium adiunXit, qui ad dissiciliores etiam valuisset. Primum cum altitudines contulis sent, quas globus Bononiae 'agni incolis habere visus fuerat, abfuit se eum a terra compererunt milliaria fere sex. Neque supputatio admodum ab hac mensura dissentit, codatis simul altitudini bus, quas Bononiae, ronchiis globus habuerat; nam quamvis ex hac supputatione distantia minor prodierit, ea tamen exstitit, quae milliaria quinque aliquanto superaverit. Quis maiorem in supputationibus, quas e tam incertis Observationibus duxeris, requirat consensionem p Fecit consensio haec, ut quae in hypothesi posita fuerant, veri similiora viderentur. Neque dubitavit Zanottus, distantiam globi a terra milliariis fere sex aequale ponere, calculis id postulantibus Lineam etiam in bononiensis agri tabula constituit, cui globus imminens praetervolasset quae linea inter olam rigosamque, quae loca Albergatorum, epulorumque 1llis clara sunt, primum progrediens, in magnificent illimum heiani pontem se immittit, tum ipsam Sancti omni ni aedem haud longe ab urbe secans ad orientem fertur.