장음표시 사용
191쪽
ΕMd. r. Memnonis salua a quo erecta,
94 OEDIPI AEGYPTIACI TEMPLUM ISIACVM
alii vocant Mesrem, Mitrem, Mespheem ; cum praecedente Mitre, Me
ne, Mesre I. eum, uti in nominum assinitate passim contingere solet,confundentes . Nos cum Diodoro ti Herodoto eum dicimus esse eundem
cum Muri , quem & Diodorus propylaei Memphitici, & lacus Meridis ,
quem ad stagnantes in campis aquas recipiendas, ipse summo cum emolumento totius Aegypti effodi curauit, authorem amrmat; Ascribunt
quoque aliqui huic Regi sumptuosam illam fabricam Labyrinthi, quam
uis eius Authorem Diodorus Menidem seu Marum asserat, quem consule. Fuit ea men pyramidum quarundam Author, quarum unam sibi, alteram, uxori ad aeternam gestorum memoriam erexit. Mephrem seu Myrim secutus est Mispharmuthosis, seu Mephramulosis II. quintus Politanorum , Rex, quamuis nos verius & consequentius Mesram hunc,& Mesramuthisin in praecedentem Dynastiam re ij ciamus, videlicet in finem Regni De rum, a quo regnum deuenit ad Tuthemosin , quem Genebrardus eum putat esse, qui inter persequendum filios Israel , mari rubro haustus interierit, nos verius Cenchrem eum fuisse asserimus. Tuthemo sis vel bregno nouem annis administrato successorem constituit Amenophim huius nominis II. quem aliqui appellant Memnonem seu Menam ; hic dicitur edictum contra Hebraeos, de masculis, quotquot a mulieribus Hebraeis in lucem funderentur, interimendis euulgasse . Huic statua , quam Memnonis Authores vocant, dedicata est,prodigioso sonitu,quem Orientis Solis radijs percussa dabat, memorabilis : de qua nos alibi fuse disputamus. Porro Amenophis seu Memnonis successor fuit Horus II. quem nos Busiridem constituimus cum Diodoro; Vterque enim Thebarum perperam dicitur fundator, uterque eodem tempore vixisse traditur . Hanc autem nominum commistionem hinc ortam esse arbitror, quod Horum eodem tempore vixisse putabant, quo Horum, qui Osiridis a Typhone dispersi membra in ligneu boue reposuit,ciuitatemq; condidit, quam Busiridem postea appellauit, cum vero Diodorus dicat, Busiridem Solis v Nbem Thebas appellatam aedificasse, & Horum , quem Amenophim quoque nonnulli vocant, eiusdem urbis Authorem constituat, facile ex aequi- uocatione nominum hic error irrepere potuit, ut Horum pro Busirido sumerent. De magnificentia vero urbis Thebanae, de prodigiosis fabri
cis, de portarum multitudine, quj plura desiderat, consulat Diodorum, qui fuso &exacte singula deducit. Horus itaque seu Busiris , postquam 38. annos Aegyptum administrasset, sceptra tradidit Acenchri, quae post
hunc in manus peruenerunt Achoris. Vixit hoc tempore alius quidam Mercurius Trismegistus,quem quia Mosi coaetaneus erat, multi cum Mose confundunt, aut cum Iethro. Sed sicut aequi uocatio nominum, sic &Mercuriorum diuersitas, magnarum passim in re literaria de hoc alterca-xionum occasionem dedit. Iterum Aeliorem secutus est in regimine Cenchres Pharao ; hunc Eusebius eum esse opinatur, qui sese Mosi opposuerir, & demum cum toto exercitu Vndis absorptus, postquam 16. annis regni gubernacula tenuis
sex, perierix . Cenchrem secutus est Acherres, & hunc Cherres . Post
192쪽
CAP. X. quos corona potitus est Danaus, quem & Eusebius Armeum Vocat. DanaucHuic Ramesses eius frater, qui & Aegyptus dicebatur , per tyrannidem successit Danao enim corona priuato,ille potitus regni, Ariam sic enim Aegyptus ante hunc nominabatur a suo nomine Aegyptum , quod ei nomen in hunc diem permanet, ut Eusebius putat, appellauit. Contigit hoc sub idem sere tempus, quo Phoenix&Cadmus Thebani Aegypti3 Cadmi ti&migrantes in Syriam,ibidem prima ciuitatum Tyri & Sidonis fundamen 'hWμφη ta iaciebant. Claudit denique huius Dynastiae Pharaonum agmen Amenophis, siue Memphta ; Atque hic est, qui Regnum D Eo vindice per Mosen imminutum restituit, obeliscses, facrasque disciplinas dum restaurare molitur, morte prὰoccupat aes, proposita filio suo Sothi reliquit
Quae est Larium . DIcitur haec Dynastia a Regibus Lartibus, quorum primus in Aegypto fuit Sothis, vel ut Eusebius vult Zethus filius Amenophis, qui quattuor obeliscis, teste Plinio, erectis , si cras disciplinas plane restituit,' Cui conregnans aliquantisper , postea successit Ramesses filius quatuor Obeliscorum erector ; Sothi itaque fatis functo deinde successit Larthes g. 1iu . secundus, Ranses seu Rammesses nomine ; & hunc Sesostris: qui superiO- ά - .
res omnes gloria & rerum maβnitudine CXcessit. Annos 33. cum regnasset, vitam, deficientibus oculis,finiuit ; cuius virtute haud facile reperiatur dignum nomen , vir magni animi, neque sacerdotibus solum , sedia omnibus Aegyptiis admirabilis; cum eadem animi magnitudine, quatam egregia facinora perpetrarat, mortem oppetierit ; adeo autem diuturna eius gloria, ac gestarum rei um memoria posteros occupauit, Vt cum multis postea saeculis, Persis Aegypti imperium tenentibus, Darius Xerxis . pater in Memphi suam ante Sesostris statuam ponere contenderet ; prin-weps Sacerdotum publice contradiceret, asserens illum nondum Sesostri s saee dotis
opera aequasse. Quod responsum haudquaquam aegre serens Rex ; sed tatus admodum ea libertate loquendi; securaturum, inquit, ut nihilo illius virtute, si tantunimodb uiueret, esset inferior . Sub Sesostre om- nes artes & disciplinae, maxime hieroglyphicorum doctrina, quemadmodum vari3 Obelisci ab eodem diuersis in locis erecti testantur , in summo gradu florebant. Expeditiones eius in remotissimas terrarum oras, sumptuosissimas aedificiorum structuras, aliasque innumeras virtutes leges apud Diodorum, qui ea omnia fuse deseribit. Sesostri in imperio succes- Plibron Gusit Amenophis seu Pheron filius alio nomine Noncorius; hic assumpto sti' stati patris nomine nulla in re paternam gloriam est imitatus; sed eodem, quo pater conflictatus est malo, oculis enim captus, siue propter communem P tris naturam, si uec ut quidam fabulantur propter impietatem erga Nilum, cuius cursum iaculatus erat. Quomodo autem Dijs placatis visam
193쪽
αε OEDIPI AEGYPTIACI TEMPLUM IAACVM
yr ν. . t. sum receperit,& quos in receprae gratiae testimonium erexerit Obeliscos, 'i' tradit Herodotus, Diodorus, & Orosius , Sc nos in Obelisco Pamphilio
yorrb Pherone mortuo Regnum occupauit Thuoris, vel Vt Herodotus Thonis, aut uti ap0d alio. legitur , Thules nomine . Hic Thuoris seu Thules cum Africa iam subiugata in AEgyptum reuerteretur, ingresse sus templui' ingenti fastu, oraculum sciscitatus dicitur his verbis: Dic, inquit, Ignipotensi veridice, beate, qui coeli cursum temperas, suis ante me sibi
qmnia Iubjcere potuis ' aut quis poterit posme Respondit Oraculum :
Ipse Dein primum , dein tu i ictρ Flamine Verbum,
Haec tamen existunt ut omnia . omnia in unum Dictiudium veniunt; cuius sne me potestas Tu certo incertum riitae pede dirige callem . Fuit autem Thuoris seu Thules, ultimus Regum Larthum ab H mero dictus Polybus, vixitque circa euersiohem urbis Troianae; nam ad eum Menelaum, & Helςnam post euersam urbem diuertisse Homerus ait Computat Eusebius a vigesimo tertio aetatis Mosis anno , ad finem huius Dynastiae annos 37s ; postquam AEgyptus Regibus per annos IT T. Vi
duat per familias quasdam fuit dministrata
D. C Vb idem tempus, quo regnum Iudaeorum inter Roboam &Ieroboam fuit diuisum, cum Aegyptus careret Regibus; ex dignioribus tam AEgypt*t ' -s miliis in regni gubernationem assumpti sunt; quos inter primum
digniores locum tinet Cetes , quem Graeci Proteum appellant, quique Iliaci belli tempore in Aegypto florebat . Hunc artium peritum fuisse tradunt,& in varias sese formas vertere solitum, ut nunc animal quandoque δοκbor qui ignis, aut aliquid aliud videretur Principio rusus flectem s buse Leonis , Mox Ape , inde Draco flexi, sera Pardalis inde , In Latices etiam se vertit, , arbore formam Mutauit 'sam, ramis ac frondibus alta .
Harum autem rerum cognitionem e continuo Sacerdotum conso
xio ssecutus est: Diodorus vero ait, insignia & ornamenta Regum, AςgyPxii quae variis rebus constabant, huius metamorphoseos sabulosis ς dedissu Consuetuedo, inquit, 'gibus tradita, Graecis ansem huiusmo it eas Iphi: tmnmutationes singendi praebuit . Num Utys mos erat Regibin,aut Leouis ρης Dracquii priorem p artem tu capise ferre insignia ρ ncipam
194쪽
sYNTAG. L DE REGIBUS AEGYPTI. 9
quandoi verὸ arborem, aliquando ignem, quando redolentia Dper caput unguen ta r haec tum ad decorem pertinebant, tum adornatum e tum Buporem , se perfiitiosem quandam as icientibus ini,ciebant. Mortuo Ρroteo Diodorus in eius locum subrogat filium,per totam vitam vectigalibus, & ad cumulandos undiq; thesauros intentum,pusilli animi virum,atq; auarum ; Vt qui nec Deorum muneribus,neq; vlli beneficentiae vacarit: ita ut non Rex,sed dispensator bonus, pro virtutis gloria plus auri argentique, quam praeteriti Reges omnes quadraginta talentorum millia ea fuisse tradunt) reliquerit . Post huius obitum septem ali3 fuerunt moderatores, in tantunia otis ac voluptati dediti, ut sacri libri nulla eorum gesta contineant meis moria digna ; praeter unius Nilei, a quo fluuius primum sortitus est nomen, cdm antea Aegyptus Vocaretur . Hic cum multas fossas, easque opportunis fecisset locis, & Nilum utilem admodum incolis reddidit, &nominis causam praebuit. Hunc secutos, putat Diodorus, Chemnem, Cephum , & Mycerinum famosarum pyramidum exstructores , quamuis nos Verius Carum fundationem Dynastiae Politanorum transcribamus, regnanti, inquam , Cherri, cuius nomen cum Chemmi confudisse videtur Fuerunt enim illae multo ante Salomonis tempora conditae, Ut alibi probamus.
Post Dynastiam vigesimam, i 8. annis sine Regibus administrata lata, Dynastiam vigesimam primam faustis auspicijs orditus est primus Rex Smende Z, alias Simandius , aut Osymandrus, alijs etiam Smerres. Iudaeis Sesaca perperam igitur sentiunt ii, qui hoc nomine Sesac falsi, Sesostris imperium in haec tempora transserunt. Porro Simandii prodigiosum monumentum , innumerabiles prope auri Sc argenti copias, Bibliothecae apparatum, aliaque huiusmodi, qui scire desiderat, consulat Diodorum . Si mendium secutus est Pseusenses; hunc Nephercheres, quo fatis concesso, Amenophis haeres Regni factus,post nouem annos in locum sibi subrogauit Osochorum,& hic Spinacem ; Spinacem secutus Persi sennes ; hoc fatis functo successit Cherphe, qui moriturus Regni lis redem constituit Cephrenne, & hic Osochorum, qui & Hercules dictus est. Post huius mortem, Sacerdotes AEgypti' contra cDnsuetudinem elegerunt in Regem Asychim seu Anisin.
HVius Dynastiae primus Rex ab Eusebio constituitur Senscoris, cuius patet fuit Siparis: serunt eum post mortem ab AEgyptiis Deum
Filius Protei laecedit. Nileus a quo
Nilus nomen, Chemnes. Cephus. Mycerinus. smendes seu Simandius. Dios. LI. p.2.
Amenophis. Osochorus. Spinaces. Persius ennes. Clierphe. Cephrenne. Oachorus. Asychis.
195쪽
osui hon.' VOς tumi qumqvς mpin appellatum, sorian corrupta voce Si parthpro τῆ hq i Serapis1mpta . secutur est Senscorin osorthon, post quem V phelotia, qui ςvm nihil adeo laudo dignum gesserint, merito apud
Tanitica. Rimul Rex liuiua Dyn stiet fuit Petubastes,melius Copte xx ovi a Moab urbe Bubasto se dictus ; quo defuncto successit morthon,qui &
Hercules denominatui fuit, post quem Psammus et O. annis admininato regno, iij sceptrum tradidit, verum cum nihil laude dignum gesserinr, ς0rum Uud Historicot memoria reticetur
occhorus melius huius Dynastiae Regem egit, Vnus e Legissa toribu AEgyptiorum, de successoribus nihil apud Authores inue
I Nitimn huius Dyn stiae feeit sebachus vel ut aliis Sabaetius,qui AEthiops
fuisse perhibetur. Hic enim deuicto Borchoro potiturumgypto, de quo sic loquitur Diodorus: Snacus genere AEthiops Deorum cultu , liberalitates priae caeteris lagibus excellens, in mentum iuirtutis eius vel maximunm sit integritas, rutili , in seruandis legibin animaduersio. IVam capite damnatos nequatuam mortis, assecit poena , sed opin facere P Lus compedibus per urbes coegit: quae res nou, parua extitit vectigali, multo enimi ex eo seruitio pecunias con axit eoruin opera multoει aggeres construxit: fosso Pari,s sicis opportuna fecit; ita poena acerbitatem leuiuit, in inutilem poenae a peritaten in magnum commodum vertit Eius egregiam pietatem , in a principio vitae
suae institutionem, facile quis ex visione fmni, percipiat. Visus en ei Deus, qui Thebii colitur, in somno dicere, Regnum ipsitu in AEgyptios, neque Dux , neqMediuturnum fore, nisi Sacerdotibus in pti Omnibus occisis, per media ipsorum ci Luem cum Iuli transiret. Hoc somno saepius oblato , omnes undii Sacerdote conuocauit, narratisi quis per somnium acceperat: Nolle se , inquit, in manentem, alic*i perniciem Bruere, sed malis se purum omnii flatum scelere ab AEgypto; discedere,fatis *itam reddere,quam impia caede per iniquitatem regustpotiri it guth regno tradito, in AEthiopiam rediit. In locum vero Saba-
196쪽
rii sueeessit Sebichus, seri Vt Herodotus vult, sethon, & hunc Taracbus AEthiops, de quo, quod dic mu , non habemus.
M Erres AEthiops primus regnum administrauit ; quem secutus ste
phinatis, & hunc Nechao seu Nichepsos : quibus vita functis gyptii duobus annis absque Rege fuerunt, turbatis omnibus, cum etiam ad bella peruentum esset. Duodecim igitur loco Regis e maioribus Duces prἡficiuntur, quibus omnis regni cura commissa est. Verum cum annis quindecim mul imperium tenuissent, Regnum ad unum reductum est i hac de causa. Cum stato tempore hi duodecemviri sacrificassent in templo Vulcani, &vltimo die festo libaturi essent, porrexit eis Ponti sex aureas phiala S, quibus libare consueuerant, aberrans numerum, duodecim videlicet viris undecim phialas porrexit . . Vbi Psam meticus, qui postremus eorum stabat, cum non haberet phialam, detractam sibi aeream galeam tenuit, libauitque; ferebant autem & coeteri omnes Reges, & tunc quoque gestabant galeas. Nec tum quidem dolo malo Pianimeticus galeam tenuit. Cceteri tamen id consultis factum esse a Psammetico existimantes, Scirta memoriam reuocantes oraculi responsum, eum solum AEgypti Regem futurum, qui aerea in phiala libasset, eum maxima potentiae suae parte exu tum in palustria relegarunt: qui tandem Ionibus adiuuantibus, qui casti in paludes appulerant, AEgyptum violenter recuperat : quo admini. strato annis quadraginta quatuor, filius eius Apries nomine , haeres regni factus est, secundum Herbdotum& Diodorum ; quamuis Eusebius inter Psam meticum & Apries, duos alios adhuc Reges ponat Nechao, seu Ne- cephos, & psammiten. Apries itaque seu Vaphres, qui secundum auum
suum Psammeticum fortunatissimus extitit omnium ad eam aetatem Regum, a s. d ominatus annos . Quod intra tempus & bellum Sidoni intulit, & cum Tyro pugna nauali contendit. Successit Apriem Amasis, seu ut Eusebius Anama sis, idque ea, qua sequitur ratione enarrat Herodotus . Cum aduersus Cyrenaeos Apries exercitu misso magnam cladem accepisset, id ei imputantes AEgyptii rebellauerunt, opinati, se ab illo ii apertam perniciem fuisse dimissos; ut his internecione deletis,ipse Aegyptijs imperaret securius . Haec grauiter serentes, plerique ab eo desciuerunt, id ubi resciuit Apri es, mittit ad eos verbis sedandos Amasin , qui cum peruenisset, reprehendensque dissuaderet, ne talia facerent, quidam Aegyptiorum ei tergo stans galeam circumdat, eaque circumdata , inquit, se illam ob regnum imposuisse ; nec hoc eo inuito factum fuit, ut ostendit; nam simulatque ab iis, qui desciverant Aegyptiis declaratus es set Rex, sese apparabat, tanquam contra Apriem moturus. His cognitis Apries mittit quendam hominem nomine patarbemin, ut Amasin, ad
sebyehu . Varaehus. Merres. Stephinatis. Pammetieus potitur
197쪽
Apries stranaesulatus inoreiijt. Cambyses Persarum Rex. xerxes. Amathaeus. Nepherites. Nectabo .
se perduceret. Verum cum insecto negotio ad Regem Apriem redijsset , Apries imi percitus, Petarbemi aures, nasumque praecidi iubet s. id inruentes coeteri AEgypt 3, hactenus senserant, virum inter eos probatissimum tam Lede indigneque t achatum,ne tantisper quidem differentes, ad coeteros transeunt, seseque Amasi tradunt. His auditis Apri es armatis auxiliarijs ex Laribus & Ionibus circiter goo oo. in Aegyptios tendit. Praelio itaque circa Marium pagum commisso, Aegyptiorum res superior fuit; itaque captus Apries,strangulatusq; interij t. Amasis suscepto regno iuste imperauit annos 1 s. quo fatis functo Dynastia vigesima septima incepit: qua Cambyses Persarium Rex Aegyptum armis capit, circa annum Olymp. 63. qua victor in stadio suit Parmenides C
HAc Dynastia transsatum est imperium AEgyptiacum ab indigetibus
ad exteros; nam Cambyses Rex Ρersarum eo armis in suam pote- testatem redacto, non hominibus tantum, sed & Dijs religionique bellum indixisse videbatur ; Aras enim inuertit, statuas comminuit,superbas Pyramidum & Obeliscorum moles, aliasque fabricas ferro ignique consum P sit; obtinuit AEgyptum anno quinto regni sui, usque ad Darium filiunia
XErxes post Cambysis succe res Regno AEgyptio potitur , que
plures huius nominis in imperio secuti sunt. Floruerunt hoc tempore celeberrimi quique scriptores, Hieronymus Syracusanus, Eschylus, Pindarus, Sophocles, Euripides, Herodotus, Xeuxis, Hester,& Assuerus, Esdras, Parmenides, Plato nascitur.
AEgyptiata H Ac Dynastia, cum iam a Persis AEgyptiacum imperium recessisset, primus e noua familia imperauit Amarthaeus 3 post quem Nepheri es, & vltimus denique Achoris regnarunt.
198쪽
FVit huius innastiae primus Psammutes, cuius tempore plato floruit; Pammutes Psammuti successit Nepherites ue post Nepheriten Nectabo, seu Ne
HVius Dynastiae primum egit Theo, qui rellisto regno fugit in Ara- ram. ibiam a floruit hac tempestate Aristoteles, Platonis discipulus.
Et ultima AEgyptiorum . NΕ hanebus primus huius Dynastiae & vltimus ;suit Magus & inean
tator maximus. Nam per fascinationes & magicas praestigias adcemone multa extorsit, ad suturum rerum statum spectantia . Inter coeteras diuinationes Sc magicas incantationes c Leucanomantiam 9 eas nimirum, quae in pelui aqua plena exhiberi solent, exercuit. Nam cum Artaxerxes Ochus in procinctu esset ad AEgyptum occupandam , Necta nebus,cum per oracula huiusmodi magica comperisset, AEgyptiaci imp iij per Ochum destructionem ; ingenri auri ac pretiosorum lapidum vi& quicquid in gazophylacio regio denique eximium erat, convasato, simulatoque habitu inscijs omnibus in Macedoniam fugit ; et si alij eum, ut Eusebius, in Ethiopiam fugisse malint) ubi magicis exercitijs Olympia Philippi Macedonum coniuge fascinata, cum ei persuasisset, futurum vi ex Deo Hammone filium conciperet,qui uniuerso orbi imperaret; ipse sub sorma dicti Hammonis , c cuius speciem Olympiae per incantationes in somno iam exhibuerat) Reginae concumbens, generauit filium, qui postea ob rerum gestarum gloriam Alexander magnus dictus est . Narrat haec Ioseph Ben Gorion. Verum nos de Magia huius Regis & artibus varijs, quas ab AEgypriis haereditate acceperat, multa suo loco dicemus. Atque sub hoc Rege AEgyptiorum regnum destructum, a Persarui Regibus transatum, Graecorum imperio ace essit a nam Nectanebo pulso, ochus qui & Artaxerxes, secundus Persarum Rex eo potitus est, quo fatis concesta, filium Arsen subrogauit in locum suum , post quem Darius successit filius Arsis; qui postquam sex annis id administrasset ; Alexander Magnus,in Babylone intersecto Dario, sicut totum Persarum Regnum suo dominio subiecit, sc& AEgyptum uniuersam . Alexandro vero 34. aetatis suae anno in Babyloni desu icto, imperioque in multos translato,c diuersi
Bent. 1. c. q. Oehus seu Artaxos Aesregnum inri die. Alexander magnuS.
199쪽
M os OEDIPI AEGYPTIACI TEMPLUM MIACVM
divorsi regnarunt , Atque AEgyptus quidem Ptolomaeis in sortem obtigit,
quo administrato per 3 oo. serme annos a Ptolomaeis ad Cleopatram, ab hac demum ad Romanos deuolutum,& a Romanis ad Mahumetanos, tamdem i gloria sua descivit. Atque hae sunt 3 α. Dynastiae, per quas AEgyptiorum imperium ista
dicta tempora propagatum fuit, quarum 2 i. duas ex Graecis descripsimus, eas nimirum, quae a demma sexta initium sumunt,reliquis qui decim ex Arabum monumentis depromptis. Totum itaque illud temporum in toruallum, quo ab orbe condito,& a diluuio Orbis usque ad salutis nostrae aduentum, AEgypti dominium. perstitit ; in quatuor partes seu temporum discrimina partiri visum fuit, ita quidem, ut totum illud temporis spacium ab orbe condito usque ad diluuium dicamus Dynastias AEgypti primaevas secundum mentem Arabum i a diluuio vero usque ad Abitaliami natiuitate dicamus Dynastiam Deorqm, seu Heroum Regnum . Ab Abrahami vero natiuitate seu Hori postremi Deorum usque ad annum, quo Ochus Rex Persarum AEgypto Potitus est, regnum Pharaonicum appellemus. Spacium doenique hinc ad Christum, regnum inscribamus Ptolomaicum . Sic enim fiet, Vt omnimbus iis, quae confusionem temporum , aliasque inconuenientias adferr possvnx, Vitatis, maiori luce, & claritate procedamus. Videbis autem in hac sequenti Pinace Chronologico singulos AEgypti Reges a Chamo incipiendo usque ad Iulium Caesarem ordine positos, cum annis , quibus Unusquisque regnauit, correspondentibus annis a Mundo condito & diluuio elapsis; quibus etiam addidimus Viros illustres, qui sub uniuscuiusque Regis dominio tunc in Orbe clarebant, aliaque memoria digna νquae comparebunt in subiecta nostra Chronographia. Multum enim proderit haec Chronographia cum ad opus nostrum ex integro intelligendum, tum ad locos dissiciles, quae passim sirca temporu rationem occurrunt, explicandos, ea igitur utere, & fruere
200쪽
rum appellat, incipit a confusione linguarum, &durat usque ad descensium. Iacob in Aegyptum. 1