Athanasii Kircheri e Soc. Iesu, Oedipus Aegyptiacus : hoc est Vniuersalis hieroglyphicae veterum doctrinae temporum iniuria abolitae instauratio : opus ex omni orientalium doctrina & sapientia conditum, nec non viginti diuersarium linguarum, authorit

발행: 1652년

분량: 565페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ι. t. ei

braeorum.

PRO PYLAEI AGONI STICI

ad illas ex obliuionis Sc ignorantiae tenebris eruendas asserendasque. Sepulta sunt igitur, ut vividius resurgant ; ut luculentius pateant, latent; ne pereant denique, pereunt. Sed quEis, vel quando suis restituend. . locis, soli illi, qui sibi saturorum temporum necessitates reseruauit, co-& similia innumeris exemplis confirmare possem , nisi rerunia passim notarum taediosa narratione Lectori. patientia abuti verere r. Nulla scientia tam ardua, sublimis, & incognita, quam non humani ingenii subtilitas penetrare possit; nullam quoque artem extinctam penitus aut perditam existimem, cuius non vestigia in aliquo Mundi nobis incognito angulo, seu Bibliotheca quapiam peregrina, sub peregrini idiomatis tegumento, veluti sub fauillis & cineribus, inter semesorum Codicum pulverulenta cadauera, sepulta fulgeant ό aut quae in varias partes iniuria temporum dissipata & discerpta, apud antiquos Authores sparsim non, reperiantur. Qubd autem sepulta iaceant, contingit partim incuria &negligentia, partim inuidia& ignorantia eorum, qui huiusmodi librorum thesauros possident. O quot, & quam egregia, ac nullis opibus comparanda librorum monumenta hinc inde in celebrioribus Bibliothecis cum

tineis & blattis luctantia situ pereunt & squalore ; quae si lumini per viros linguarum peritos committerentur, Deum immortalem l quam eximium incrementum breui tempore suppelli illi literariae, adeo incultae ac impolitae in multis, videremus accessisse, potissimum ex Hebraeorum , & Arabum thesauris. Arabes enim, utpote aegypto vicinos & conterminos,facrae ad haec Philosophiae aemulos homines & ad rerum abditarum inquisitionem a natura procliues, verisimile est scuti alias omnes liberaliores disciplinas, sic AEgyptiorum potissimum reconditiores undiquo conquisitas iterisque commendatas prae coeteris gentibus suas fecisse . Hebraei vero tantam habent ad ritus, sacrificia, coeremonias , sacras disciplinas A gyptiorum affinitatem, ut vel AEgyptios Hebraietantes, vel Hebraeos AEgypti et antes fuisse mihi plane persuadeam . Nam virum hi ab

AEgypt ijs, an hi ab illis prima Philosophiae suae sundamenta susceperint,

merito quispiam dubitare posset; nisi sacrae liter se luculenter superstitiosae Religionis fundamenta, & architectonicas rationes, ex Hebraeorum lege desumptas passim monstrarent. Sic enim legitur in libris Machabaeorum : Et expanderunt sibi ta legis, de quibus gentes scrutabaηtur similitudinem simulachrorum suorum , Ur attulerunt ornamenta Sacerdotalia , &c. Certe Cabala, quam ipsi ab Adamo ad Enoch, ab Enoch ad Noe in umi, ab hoc ad Abrahamum, ab Abrahamo ad Mosen, a Mose denique ad reliquam posteritatem continua traditione a primis Mundi incunabulis ad

haec usque tempora propagatam dicunt, nihil aliud , nisi hieroglyphicae

Sapientiae archetypus fuisse videtur. Hebraeos enim primos mortalium scientias& artes, similiaque recondita sacramenta columnis saxeis, later iiijsque obeliscis, tanquam perennia antiquae Sapientiae testimonia con-rra omnem ignium aquarumque violentiam insculpsisse , testatur Iosephus ; quos Simiae Hebraeorum Aegyptij a Chamo edocti, imitati sunt,

82쪽

ut alibi ostendimus. Dictis fidem faeiunt quam plurima, quae inter sacras AEgyptiorum sculpturas passim inueniuntur, nescio quid indigitantia Hebraicum. Quid enim aliud Sphynges illae Aegyptiacae, quas in templis suis ad hoc est, ineffabilia sacramenta demonstranda ,

insculptas habebant, nisi Cherubinorum corpora arcae superposita repraesentare videntur λ Quadriformes vero κωμαο - , teste Clemente , in

publicis solennitatibus circumferri solitae aureae imagines, nihil aliud retulisse videntur, nisi quatuor illa apud EZechielem animalia, tot scriptorum monumentis celebrata es Adde secretiorem illam Hebraeorum do Deo, Angelis, Daemonibus, quam quadrigam vocant, sapientiam, cum Aegyptiorum dogmatis pene esse eandem, ut & in Cabala fuse ostendimus. Multa hic dicere possem de virga Mosaica, de sacro Tau, de Serpente eleuato in deserto, de alijs sacris instrumentis quibus passim in sacrificijs suis utebantur, de capitum ornamentis, habituque Sacerdotali, quorum omnium notissima vestigia inter hieroglyphica reperiuntur. Sed quoniam in toto hoc opere de ijs copiosa passim dabitur dicendi materia, singula in sua loca disseremus. Interim satis erit, hic obiter tantum demonstrasse , quantum reconditioris literaturae Hebraeorum LArabum cognitio faciat ad hieroglyphicae literaturae instaurationem ; &iquod illa sola ex Orientalium petenda sit sontibus. Imo ausim sancte alia firmare, quod eiusmodi linguarum neglectus, sicuti inducit ignorantiam

rerum eximiarum, antiquitatum hactenus inauditarum, aliarumque artium ac scientiarum aeternis tenebris damnatarum s ita earum cultus & promotio ingentia non Reipublicae tantum literariae, sed & toti Ecclesiae, ac Reipublicae Christianae commoda praestat&emolumenta .

Defide, ingenuitate, coeteri que ad mlum , scribendi rationem pertinentibus, quibus in hoc Oedipo proce 't ZAuthor.

ΙΝter e cetera Lectoribus meis non exiguam admirationis suppeditabit Oh 'φ' materiam, Authorum quorundam exoticorum , videlicet Arabico. rum, Hebraeorum, Chaldaeorum, Persarum, Coptorum , aliorumque similium frequens allegatio, de quibus id mihi objjci posse video : Quis Authores hosce vidit quis scit, utrum testimonia Sc aut horitates sincere & candide depromptae sint λ virum ingenua locorum interpretatio allata' Quod iudicium ut praeuenirem, sinceritatis meae restes Volui d s.sui ..ctorum idiomatum peritos, quibus prius autographo ante oculos exposito depromptas authoritate examinari curaui. LibroTum exoticoruata textus examinarupi, & cum auro grapho contulerunt quotquot fere imTriumpho polygio sta Caesaris honori consecrato, in linguis magis exoticis,suam impenderunt operam; Arabica & Syriaca Miaronitae; Hebraica &Chaldaica Ioan. Bapt. Iona earundem Prosessor Pontificius,deinde R. Isaac&R. Dactvlus Romani, quorum uterque a me pretio conductus locis ex

83쪽

seribendi'

genu .

PRO PYLAEI AGONI STICI

Rabbinorum monimentis fideliter depromendis Amanuensis munus obijt, quibus successit praesentis Operis Γypotheta Zacharias Dominicus a Kronenseld Palaeo-Pragensis, qui pleraque ex ipsis autograpuis, Ut maiori fide procederetur, composuit. Vt proinde de mea fide & ingenuitate nemo amplius dubitare possit, nisi omnis humanae fidei pessundator; cui contradicere, nihil aliud est, quam nodum, uti dici solet, ina, scirpo, pilumque in Duo quaerere. Quod si quis secerit , is se longissime

a Veritate rei,a candore humani pectoris, a nostra intentione abesse intelligat; nec me culper, sed animum suum ; caveatque ne idem fortassis

sibi contingat, quod ictericorum linguis & oculis solet, ut quae alba sunt omnibus fanis, quaeque suauia, illis amara, lurida, varijsque insecta coloribus videantur.

Quod autem ad scribendi genus attinet, nec illud ex aequo placiturum praeuideo, cum & in hoc subinde displiceam mihimetipsi. Nam dum

in eo artium, scientiarumque, uti & exoticarum linguarum ubertate, singula conor attingere, idque quam breuissime ; vix rerum chaos effugere potui, praesertim quando, quod usu & ratione collegerim, oratione sub tili & pressa ad Atticorum aures teretes explicare non usquequaque va cauerit . Saepe maioris ingenii putem, loco suo & tempore in abditissimarum rerum expositione cultum negligere, quam religiose in omnibus obseruare. Itaq; neq; Tullianam phrasin, nec numeros semper amplecti inur, sed pro ratione materiae & argumenti polychromatico genere utimur. Notis & symbolis defectu aliorum noua substituimus nomina. Fucos etiam consulto, argumento quod tractamus ita iure suo veluti postulante,omi timus , secus enim facere, nihil aliud foret, quam rugosam vetulae faciem irrito conatu & imprudenti consilio,pulchram reddere velle. Vnde haec illis relinquimus, qui in scriptis suis veluti ad Lydium Ciceronianae eloquentiae lapidem concinnandis, omnem aetatem consumunt. Mihi argumentum graue, difficile, arduum, subtile, reconditum iis verbis, quae non tam elegantiam , quam claritatem praeseserant, explicasse sufficiat.

Quod reliquum Oedipi spectat, boni Oedipi partes explere conatus sum, id maxime ob oculos mihi pr figendo, ut vera dicerem , & hucusq;

Rei p. Liter. incognita, hoc est, factorum genera tantum, non modos Scscrupula prosecutus, nisi cum tuto atque utiliter addi loci opportunitas peteret: nam multis affectione multiplici multa a flanxit tumor, pleraque etiam vera comperta, sed prorsus superstitione enormia ad punctum explicare non tulit haec aetas, dum adhuc animi curiosi doctrinae incendi3s calent, rerumque iam dudum proscriptarum vigor non tam ad incitandos homines, quam instruendos propositis adhaerescit.

H dis instituti mei rationem, Lector benevole, in qua si quid laude

84쪽

di cultate operis . , auxi i 4 varis in hoc opere

cinatis.

O Vi ii vigant mare, enarrant pericula eius i qui incognitm abdita

rum rerum recessus explorant, quot laboribus, curis,uigiliis se con ficiant, quot dissicultatum scopuli superandi, quot inculta, auia,& deuia deserta adeunda, cum quot monstris concertandia sit,solos illos nosse mihi persuadeo, qui similia vel attentarunt, vel dissicultatibus territi veluti desperatione in transuersum acti a proposito sbi tramite destiterunt. Ego sane, si quis alius, in hoc praesenti Opere omnia dictarum dissicultatum praecipitia me expertum esse,dicere non inficiabor. Historias conscribere, Mathematum dulcia illustrare viridaria, Philosophica Theologicaque solis opinionum disparatis fulta sententijs meditari, Coelerisque liberalium artiti studiis publico bono incumbere; tranquillu, mellifluum, S plenum dulcedinis argumentum, huius dissicillimi comparatione non immerito dici potest : Si quidem in hoc, dum ubique, uti dici solet, aqua haeret, quam anxius Scriptori animus λ quam dubia & perplexa mens pquantae animi corporisque contentiones 3 dum vix cubitum sine scopulo, vix pedem sine offendiculo, vix palmum denique sine indomabili mo stro progredi licuerit. Sed quid in tam horrida solitudine,consilio omni,

duce adhaec & directore expers facerem paucis explico. Hic omnia antiquitatum monimenta inspicienda ; Musea, Bibliothecae tum Romanae Urbis,tum totius paene Europae consulenda: hic famos Codicum Orie talium autographa ex Graecorum, Hebraeorum, Arabum, Syrorum, Chaldaeorum, Coptitarum reconditorijs deprompta, primo incredibili labore peruoluenda, deinde transcribenda, demum interpretanda fuerunt: ut vero huiusmodi obtinerem, mox literarium cum dosa is no

Europae tantum, sed & Africae ac Asiae celebribus Viris, sine quorum instructione&consilijs fieri non posse videbatur ut opus desideratam perfectionem nancisceretur commercium lingua Unicuique vernacula, non sine sumptibus instituendum fuit. Vt interim labores, tum in Obeliscis, tum in coeteris monimentis AEgyptiacis, tum Romae, tum alibi superstitibus, &ad me transmissis, genuina sinceritate delineandis, incidendis, exponendisque exanthiatos sileam . Verum quid opus est singula fusius commemorare, cum vel ipsa operis praesentis inspectio, veluti in speculo quodam lucidissimo, laborum concatenatorum systases sat superque exhibeat ' Sed venio ad auxiliares doctorum Virorum copias recensendas. Coeptum hoc primo fuit ad instantiam Nicolai Pei rescij-, in Partamento Aquensi Prouinciae Galliae Nar nensis Senatoris sapientissimi, cuius Viri a inpiissima in Rem p. Literariam merita talia sunt, ut nulla posteritatis obliuione deleri posse videantur. Legat, qui volet, vitam eius immortalitate S praegrandium moliminum id eis plenam, a Petro Gassendo docte con

Diffieultas eris. In subsidiis εοoquisendis

labores, Cooperato res operis .

85쪽

Auctor Ro.

inara vocaturo

PRO PYLAEI AGO NI STt Ci

cinnatam ;& aperte reperiet, eum in liter/ri' negotii cultura ardenter promouenda, sibi hucusque parςm non habuisse . Excurreram ego tunc temporis A veitione Aquas se Xxi 33, inde D. Magdalenae speluncam teli gioni; gratia visitaturu Vbi dum Petrescio primum arctissima amicitiae necessitudine iunctus, nonnullum tum in M thematum , linguarumque orientalium notitia, tum potissimum in hieroglyphica interpretatione speeimen exhibuissem ; dici Vix potest, quam ardenter ac studiose incepti commerci' prosecutionem coluerit i quantum me ad institutum prosequendum animauerit; quam sollicite ne alijs stud ijs, praeterquam his, a superioribus meis addicerer, curarit; quam prompta & liberali manu qu cunque ad inceptam telam Vrgendam usui esse poterant, ex praediuite sua Bibliotheca administrarit, ac nuinis etiam ad usui futura describenda instruxerit. Et quoniam negotium non nisi Romae, veluti unico totius hieroglyphicet Literaturae theatro, ad desideratum finem perduci posse videbat , primo cum Eminentissimo Francisco Cardinale Barberino ardenter egit, ut obtenta ab Admodum Reu. Patre Nostro Generali Mutio Vitellesco, Soc. IESU pro tempore Generali, licentia eo vocarer : deinde per semetipsum, datis ad eundem Vitellescum literis, obnixissime rogauit, ut propediem me ab itinere Viennensi , quo Caesarei Mathematici munere sun aurus pergebam, abstractum Romam aduocaret. Quod omnium horum me inscio, factum fuit. Cardinalis 3 arberinus, uti Se coeteri illustres in Urbe Viri, iam a Petrescio de meo aduentu instructi nouaeque molitionis insolentia incitati, nihil non egerunt ut quibuscunque modis opus inceptum promouerent. Et quoniam non pauci de insolenti rei novitate ZmT fidem vix adhibere posse videbantur rebus a me praestandis; ideo ut propositi mei rationes luculentius ostenderem, Prodromum primo ad omnes Literatos praemittere visum fuit, qui anno 163 6 dicti Cardinalis Barberini sumptibus prodij t. Qui cum expectatione maiorem in animis Literatorum opinionem mouisset; literis undique ad me datis humeros oneri submittere coactus, primam Oedipi Ichnographiam eondere aggressus sum . Et quoniam negotium sine linguae aegyptiacae notitia, quani Pharaonicam seu Coptam appellamus, optatum stic cessum minime sortiri posse videbatur; prodromo Thesaurum linguae AEgyptiacae olim vulgari , quam &Egyptiacam linguam restitutam nuncupamus, auspicant FERDINANDI III. Caesaris munificentia, subiungere visum fuit, ne

quicquam instituto tam arduo necessarium omisisse videremur. Quod factum fuit anno r6 a. Et dum Oedipum sollicitius urgeo, ecce noui tum bellorum ingruentium turbines in Italia adeo pertinacem remoram Obie-ςςrunt, parum abfuerit, quin omnem de Operis prosecutione spe abiecerim, atque adeo totum ni e interim aliis operibus edendis dede rim G Aecidit autem, ut Innocentius X. Pone. Max. Obeliscum in Agonali toro erecturus eius mihi interpretandi curam committeret. Qua in terpretatione seliciter peracta, ac in lucem promota, cum non e Xigu/m

meruisset ; Augustissimus Imperator FERDINANDUS III., S ipse edito specimine concitatus, & de mora Oedi-

86쪽

Oedipi certior factus, eum pari passu expediendum censuit Et ne opus vlteriorem remoram pateretur, pro sua ingenti magnificentia , tantum, mox expensarum, quantum ad omnium linguarum typos Operi edendo necessarios conficiendos sussiceret, larga sine & Caesare digna liberalitate subministrauit ; quin & eiusdem se operis motu proprio Mecoenate constituere dignatus est. Quae hic adiungo, ut i 'comparabiles huius Caesi rei Severe inuicti animi virtutes grata posteritas agnosceret, qui immensa bellorum hostiumque undique irruentium eruculentia tantunia non obrutus, ita tamen Marti studeat, ut a limine suo Palladem nunquam excludat . De cuius inuictissimi Caesaris sapientia,& in bonas artes pronitate affectuque prorsus incredibili complura dicenda forent, ni sit illa passim in hoc opere, non quantum decuit , sed quantum pro remporis angustia licuit, commemorassem , De quo non immerito illud, quod olim Mussa dinus Persarum sapientissimus de Abubacro filio Abii nassi, summa elegantia cecinit, pronunciare queam:

Dorsam Orbis coaevis contortum, praeiatilia fuit erectum , . mando tui instar magnus matri natus es filius . Singulare Dei munus est, quanto beneuolentia Conditoris Universi Incomparabilem praefecerit seruum,

commvui mortalium rei.

AEternam Hi acquisiuit gloriam, qui

bonum libisu citauit nomen : Illa enim defuncto, bona memoria nomen illius immortale perstat. Cui proinde Caesari, si quid dignum praestitum fuit, post Deum acceptum serat Resp. Literaria. Porro de Caesaris in hoc opus affectu certiores facti S. R. Imperii Electores, coeterique principes, & illi continuo datis ad me literis opus non tantum sollici earunt, sed & illud subsidiis, tantis Principibus dignissimis promouendum censuerunt; quorum immortalia in me collata beneficia adeo me permoverunt, ut ex debito gratitudinis affectu singulis v n una ex Oedipi argumentis, Caesare ultro annuente, consecrare non dubitauerim.

Non desuerunt denique hisce meis conatibus Viri unde quaque do ctissimi, qui non solum ex Hispania, Gallia, Anglia, Batauia, reliquoque Belgio, Suecia, Dania, Germania, Polonia, Italia, Sicilia , sed vel ex ipsa Graecia, Syria, Armenia, persia, AEgypto, AEthiopia, India, China', America, quibuscum iam a multo tempore literari j commercii necessitudo intercesserat, tum Vari 1s antiquitatum montinentis, tum librorum ex oti

corum

87쪽

eorum argumentis subministrandis operam suam contulerunt. Quorum nomina cum passim roto hoc opere Una cum transmissis mihi subsidij, al. legentur, superuacaneum esse ratuε sum, eorum hoc loco mentionem iterato facere tamen omnibus & singulis uti me obstrictissimum sentio, ita pro collatis muneribus praeterquam quod gratias habeam immortales vel ipsa quoque rerum mihi trans iussarum adiumenta veluti peren-nia' quaedam suorum in me meritorum trophaea in hoc opere constituenda putaui. Sed nς eum denique, quem primo loco nominare debebam, praetergrediar, operis dissicillimi asseclam se praebuit P. Gaspar Schoetus, meus in re litςraria sociu , Vir non minus religione, quam varia doctrina apprime conspicuus, laborumque impertaesus; aptissimus sane,qui summa mea sorte in laborum partem veniret. Hic pro summa rerunia tractandarum peritia prius totum recensuit opus, incredibilique diligentia correxit ; cui proinde merito quicquid tersum & elaboratum id con

tinet, eiusque in limandis iterumque Pollendis argumentis iudicio , adseribi debet.

methodo, qua Author in hoc opere usus est.

o Edipum AEgyptiacum magno parturientis ingenii aestu in publieam

Mundi lucem adornaturo, appysite sane elegans illud Hebraeorum epiphonema animo subuenit: metit 'no 'ba ann : Lihr sine ordine in methodo, ager est fine cultura. Cum itaque in opere tanta rerunia exoticarum varietate referto, singulari quadam methodo, sine qua nihil rectum, nihil pulchrum, nihil exquisito ordine rite digestum es e potest , opus esse cognoscerem, ne fluescente vasti operis campo odiosam illania confusionem, quae in magnis viplurimum voluminibus, non secus ac umbra lucem, sequi solet, incurrerem; diu multumque, sateor, perplexus haesi, quanam ratione ordinem pulchrum , & exquisitam methodum,multipliciVeterum eruditione vario operi inducerem, ne dum confuse omnibus in unum temere congestis locum, in abstrusissimarum rerum expositione tenebras tenebris obuoluerem, Si dum Oedipi ossicium exequi mihi propositum esset, ex confusionis in tertieniente obscuritate, Sphyngis ossicio functus dici possem . Vti veto unicus huius operis finis&seopus fuit hieroglyphicae doctrinae hucusque abolitae per integram, fidelem, & sinceram interpretationem restitutio, ita mox ab ipsa interpretatione opus auspicari omnino necessarium videbatur. Verum cunia interpretationis factae ratio, auctbritates congruas ex melioribus veterum Authorii monumentis depromptas exigeret,subiungendae mox illae videbantur, ut ijs expositarum rerum ratio desideratam in Literatorum animis fidem Sc existimationem obtineret. Sed nec sic quidem confusionenianae vitare posse aperte cognoui; imo Lectorem ex tanta authoritatunia eoaceruatione non dicam fruct tim aliquem ex praestita interpretatione

88쪽

consecuturum, quin potius Ariadnae expositionis filum, tanta occurrentium materiarum discursu umque prolixissimorum congerie, prorsus perditurum, luculenter vidi . His itaque rationibus motus, alium ordinem excogitaui, ut nimirum omnem hieroglyphicae rationis seriem, praeuiis Tomis veluti in apparatibus quibusdam exhiberem, ut hoc pacto interpretationis ratio in tertio Tomo peragenda sine impedimento procederet; consultius esse ratus, ut Lector in interpretationibus tertio Tomo expeditis, ad in prioribus duobus Tomis materias, quan ro fieri potuit, exquisita methodo, ordine, & ratione digestas, veluti ad radices, & hieroglyphicae doctrinae fundamenta peram ple tractata , remitteretur: sic enim futurum sperabam, ut Lector inoffenso pede progressus expositionum factarum energiam luculentius, & maiori cum satisfactione perciperet. Quod institutum meum peritissimis Viris communicatum cum haud parum arrisisset, ipsorum consilium & approbationem secutus, primo statim libro, de origine superstitionum AEgyptiacarum, ac radicibus agete, visus est, quod & Templum Isiacum nuncupauimus; in quo parallela quadam methodo omnes Hebraeorum, Graecorum, Chaldaeorum, Persarum, Indorum superstitiones, non aliam quam ab AEgypto originem habuisse ostenditur. Et quoniam huiusmodi superstitionibus magnae hieroglyphicae doctrinae portio innititur, fieri non posse videbatur, ut sub diuersarum memoratarum Gentium ritibus & coeremoniis non exigua quoque hieroglyphicae disciplinae, licet hinc inde sparsae, &in mille frusta discerptae, vestigia esucerent, quibus in unum collectis magnum in restituenda disciplina lumen Oedipus nancisceretur; quae omnia hoc dicto primo Tomo exhibentur. Quoniam vero AEgypti j in hieroglyphicorum structura ex omnium scientiarum artiumque penuarijs congrua symbola, quibus sapientiae suae arcana Mundo venditarent, eruebant ; hinc Tomum secundum sub nomine Phrontister, Hi gyptiaci adornauimus, in quo per duodecim Classes uniuersa in AEgyptiorum Encyclopaedia in , parallela quadam deductione ad Zoroastraeam, Orphaicam, Cabalicam , Pythagoricam , Platonicam Theosophiam comparatam exhibuimus 3 atque hoc Pacito pomum granatum inuenimus , fractoque cortice totius Sapientiae

AEgyptiacae nucleum eruimus, atque adeo omnem coeterarum Genti ut

Philosophiam non aliunde quam ab AEgyptijs processisse ostendimus ;quam & diuina gratia opitulante veluti ex fonte quodam per rivos in duodecim tandem areolas seu classes,uti ex amplissimis rerum agitatarum argumentis constat, deriuauimus . His itaque praemissis tertium Tomum

Oedipi orditi sumus, in quo, quicquid in Urbe & Orbe hieroglyphico.

rum monimentorum superstes fuit, expositum habes,ea tamen methodo,Vt enodata occurrentium hieroglyphicorum exposita scheinata haudquaquam seu in demonstrata relinquamus, quin potius. singula congruis aut horitatibus ex omnigena doctrina depromptis comprobaro ac stabilire contendimus . Et ne Lectorem longorum discursuum argumentia obrueremus, eundem ulterioris notitiae cupidine ad desideratas

89쪽

PROPYLAEI AGONI STICI

materias in duobus 'prioribus Tomi ζη professo traditas, veluti ad eom positionis factae complementum νς Rixximu - ae quidem omnia quia ex ipsius Oedipi structura luculen xiv Lςctor percipiet,ideo fusioribus verbia ea describenda non existimaui . Habes itaque, benevole Loctor, Viginti annorum opus continuo mentis aestu partum. Illud certe semper profitebor, si quid in eo feliciter inuentum sit, si quid diligentor explicatum, id totum Dei esse ; siquid perperam, si quid minus considerate dictum , meum; cuius vi sui ein multis errare & decipi, ita erit, errata non solum cognoscere & corrigere, verum etiam illa corrigenti siue indicanti gratiam immortalem habere . Operam & laborem non an ficior fuisse magnum, tantumque,quanis tum sortassis nemo suspicari queat. Id quod mirandum non est, si rei susceptae grauitas & amplitudo cum ingeni' nostri viriumque imbecillitate conseratur. Denique protestor , quod uti ad diuini Numini glorianti

omnia mea unice cedere cupio, ita merito iniquus sim , si aliam mercedem requiram praeterquam eam, quae omnibus seruientibus ei merces est magna nimis,Deus optimus Maximus, cui vivo, cui seruio, cuius mea omnia sunto.

90쪽

BENEVOLO LECTORI

Auctoris in re Literaria Socius T. GASPAR SCHOTTUS E SOC. IESU M

EGYPTIORVM eximiam sapientiam fui sie, & omnium,

Gentium sapientia maiorem, non profanae tantum, sed sacrae etiam testantur historiae . Et eruditus est Moyses omni

sapientia A 'priorum, inquit ipse Diuinus Spiritus, Act. 7.

v. 22. per sanctissimum Protomartyrem Stephanum Moy sis sapientiam commendans. Salomonis quoque sapientiam fuisse summam, non alia ratione persuaderi nobis posse censuit idem Dei Spiritus, qnam si illam AEgyptiorum sapientiae praeferret. Dedit quoque Deus, habetur Reg. 3. c. q. pientiam Salomoni , inprudentiam multam nimis Sec. Et praecedebat sapuntia Salomonis sapientiam omnium Orientalium , . AEgrptiorum. Erat vero illa tam celebris apud omnes Nationes, tantamque sui excitauerat admirationem ac deiiderium, ut vel ipsi Graeco. rum Sapientissimi, Pythagoras, Plato, Democritus, Eudoxus , alij que illius addiscendae gratia AEgyptum adire non dubitauerint ; maluerintque apud alienos discipuli esse, quam apud suos Magistri. Vnde colligas, non

vulgarem fuisse AEgyptiorum sapientiam tantopere decantatam , nec apertam &expositam omnibus, puta Arithmeticam,Geometriam, Astronomiam, Musicam, Mechanicam, Medicinam, aliamve hisce similem ; hae quippe omnes vel maxime florebant apud Graecos, tune etiam , quando aliam abstrusiorem extra suos fines quaerebant summa ipsorum lumina. Maior ergo erat & hisce praestantior, talisque plane, ut non nisi AEgyptiorum Sacerdotibus, ac Regibus, alijsque paucis ad Sacerdotalem Regiamque dignitatem aspirantibus communicaretur i, ijsque iure iurando adstrictis de ea non propalanda. Qua etiam de causa non libris corruptibilibus, ac facile exportabilibus , sed saxis durissimis, immensaeque molis illam insculpebant, tectam insuper varijs animalium , plantarum Instrumentorum, aliarumque rerum sacrarum Velaminibus, ceu quibusdam mysteriis ; unde & hieroglyphica appellantur symbola . Quae quidem hieroglyphica symbola nihil aliud continebant, quam grauissima, altissimaque non tam physicae, aut Politicae, quam Theologiae mysteria de Deo , diuinisque Ide is, de Angelis, Daemonibus, coeterisque mundanarum Potestatum classibus atque ordinibus; de ritibus insuper ac coeremon ijs ad Deum placandum, ad trahendos Genios, ad Daemones pellendos, ipsam. que adeo ac adipiscendam . Quanquam his ipsis symbolis ad alia quoque significanda, bonaque plurima obtinenda, & malae, auertenda utebantur, velut prophylacticis efficacissimis, & unice , uti ipsi

putabant, necessarijs.

Haec igitur Isiaca symbola, Pyramidibu , Obeliscis, Saxis, Mensis,

AEgyptiorum sapientia.

SEARCH

MENU NAVIGATION