Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

versitas a puritate.

14 R ARS ALTER A.

sit lentescendo , inque formandas imagines obsequiosa, plastica adeo. Ιmo vero, ut & ferro immisso appensa haereat, deque olla sua fusoria

queat eximi, eoque detineri. Iterum miramur in eo , quod de binis cor poribus maxime opacis, in unum solidum concretis , corpus enascatur adeo pellucidum , ut in specie optima limpiditatem aquae purae admire mur, laudemusque. Tandem, ne Vos morer longius, en sic natum sol

vendo corpus nulli hactenus cognito Menstruo solvendum, & quidem de sale omnium maxime solubili Alcatino , fixo. In quod aqua, spiritus , oleum , acida , alcalia , salina , simplicia, composita, tandem ne quidem ipse Spiritus vini Philosophicus, neque Circulati Philosophorum Sales, ne Mercurius quidem Philosophorum, ullum habeat imperium : quum Adeptis de bona narrent, omnia haec Menstrua , suam originem nancisci intra Vitrum. Quin μή uas digestiones, destillationes , circulationes , fixatio-n s , omnium corporum solutIones , cum Menstruis suis se perficere in Viatro uno ore clament. Quin δί inauditas ipsius Alcaiiest operationes , quibus cuncta corpora in Aquam Verti narrantur , in vitro , inde non laeso ,

dicuntur perfici. An non & hinc novimus, quam arduum sit Philosopho , originem explicare corporis Physici dati P Inprimis a1Iignando illius principia , ex quibus olim illud factum coaluit; adeoque evidenter separare

haec ipsa principia , ut inde discamus certo successu simile omnino cor pus componenῖo facere. Si enim peritissimo cuicunque artifici innotuis sent omnia , quae sunt artis Physicae , ita tamen , ut de vitrario artificio

penitus illi innotuisset nihil, quid , quaeso , ille omni sua industria , & peritia , judicaret de vitro ipsi oblato ξ Sane mihi quidem videtur , nutilum in eo vel vel igium apparere ; unde subodorari queat, Sal Alcali ,& calcem silicum , summo igne hic concreta spectari. Quid ergo suscipiunt in se Philosophi Dum parum instructi ab experimentis disputant

de Crystallorum naturaliam , deque ipsarum Gemmarum , origine , natura, principiis : praestitisset nuditatem fateri, quam tantum sperare de facultatibus angustis. Nam difficultas rite de his cogitandi , non modo pendet ex principiorum concurrentium ingenio, sed quoque ex illa vi mirifici ignis , qua ipsa quoque haec principia mutantur tum temporis , quando coibant principia haec. Postquam ita Alcalium Menstruorum originem , indolem , effectus in varia, & quidem praecipua , corporum genera , CXpendimus ; Oportet, priusquam ad alia progrediamur, consideremus , ex supra dictis constare , quod de Acido , qui inerat, sale vegetantium , ex cujus combustione producebatur illud Alcali , aliquid plus minusve, adhaerere queat : unde natus hinc Alcatinus sal erit alterius naturae , quam si Acidum illud penitus inde fuisset expulsum. Ita quoque idem censendum de oleo , quod illi adhaerescebat, & de terra. Erit igitur hinc Alcalium cognitorum v rietas ingens , juxta haec principia. Neque mirum etiam , quosdam scriptores narrare experimenta, quae aliis dein tentantibus per Alcalia, non ita successerunt. Varius forte erat Sal Alcatinus utrisque adhibitus. Quin etiam conciliatur Alcalicis vis incredibilis , & prorsus quasi ignea consumens , dum calci vivae de exustis ostreis , plantis saxeis marinis, omnium maxime de calcinatis alcalicis saxis , natae arte permiscentur.

Nascitur

442쪽

Nascitur etenim hac ratione Sal adeo igneus , acer ae , ut omnia fere animalium , & vegetantium , solida , ebulliendo fundat, solvatque deinde : hic acerrimum solvens Alcatinum ex calce hac & Alcali, ubi ante vitrum iners ex iisdem. Quin Alcati etiam , postquam viva calce acui tur , reduchum dein fortiori igne ad siccitatem , facile fuit, instar certe fere : hincque immissa corpora valet singulari plane vi aggredi , sicque dissolvere. An forte fuit hoc artificium arcanum, quo veterum quidam Chemistarum usi narrantur ad praestanda singularia quaedam per Alcati facile ad ignem leniorem fluens Θ An forte fuit hic eorum Sal Tartari inceratus Θ Quem ita appellabant, quoniam instar certe facillime fluebat in igne. Atque ita puto , satis actum de his Alcalibus. Requiritur interim , ut adhuc verbo moneamus , Alcalia in Argentum Vivum sincerum , nihil

agere virtute menstrui, quomodocunque enim haec bina componuntur ,

nulla mutatio accidere mercurio puro deprehenditur. Atque hinc etiam in Metalla illa, quae Adepti memorant purissamo conflata mercurio, &igneo, metallico , Spiritu Sulphureo fixante , nihil quoque virtutis sol ventis possident, intuitu hujus mercurii. Aurum ideo, & Argentum, quantum ejus scio , non mutantur ab Alcali. In caeteris quidem Metallis agere plus deprehenditur Alcati: forte quia adjunctam habeat mercuriali suae parti aliam , quae ad naturam pinguis, aut sulphuris cujusdam , naturam magis accedens , obnoxia est virtuti salis Alcatini. Quum vero haec extaterna Sulphura , non statiantur se adeo facile avelli a gleba illa metallica, cum qua concreverant, hinc saepe fit, ut alcatini sales , dum agunt iii haec sulphura, simul & metallicam mercurialem partem , sulphuri arcte adjunctam , mutare videantur ; quamvis interim rpsum mercarium in sua natura non attingant. Hoc evidentissime sum expertus , dum Stibium vulgare fudi cum Sale Tartari: tota enim massa , tam sulphurea , quam mercurialis, Antimonii solvebatur in unam massam fuscam , nullo sub sidente regulo. Quando autem Regulum stibii , unde sulphur externum prius separatum fuit, fundo cum Alcati fixo , tum Alcati supernatans in quore , Sulphurei adhuc quid elicit, unde color aureus conciliatur Alca lino sali; pars autem regulina , mercurialis , Antimonii, purior, atque argenteo colore praestantior, in fundo decurrit. Atque hinc videtur limi tari potestas Menstrualis Alcalium in Metalla. Quamvis enim applicantur haec calcinatis Metallis , videntur tamen per vim ignis penetraro non

posse usque ad illud sulphur , quod Mercurium illorum figit in formam

certam singularis Metalli. uum post omnes has artes , nondum productio Mercurii metallici , ope Alcalium fixorum ita successerit: quin summi Viri in arte hactenus , post omnia illa experimenta, dixerint, se credere

Mercurios hos potius ratiocinii, quam experientiae , luce visos. Multa certe conato circa haec , nondum respondit eventus , quem libri promi tunt. Ita quidem ut, si vera sunt, quae Boyleus , Tachenius , Homber gius , alii, de resuscitatione mercuriorum metallicorum scripserunt , re

quiratur modus quis secretior , ad parandam ingressiim horum Alcalium resuscitantiam , usque in sulphuae metallicum figens. Haec igitur omittens, agnosco Alcalium vim primam in eo praecipue,

443쪽

AIeria volatile,

Σς ΡARS ALTER A. quod sive fixa fuerint, seu volatilia, modo queant applicari , & in actione

sua determinari, ad concreta animalia, Vegetantia, fossilia, quatenus illa Oleosa, Balsamica , Gummosa, Resinos a , Gummi resinosa , fuerint, adeoque quomodocunque concreta ex Oleosis, tum & Sulphurea etiam pura , propria, composita, aliis rebus unita , Omnia illa profunde ad modum aperiant, attenuent, resolvant, disponantque, ut in Aqua, Alcohole ,& oleis , aptius intime permisceri queant. Unde hinc Instrua mentum exhibent praecipuum , quo Tincturae dictae Chemicis , parantur. Hinc nobilissima habita Modicamenta conficiuntur , utique ex sententia Magistrorum Chemi coram. Gumi Di hederae , juniperi, laccae , myrrha,& alia , dissicillime aliter solvenda per aquam , vel alcohol, quam prompte iis diluuntur, postquam prius rite praeparata sunt in Alcalicis hisce dilutis, calefactisque , quum dein leni igne exsiccata fuere, dabunt sollitas suas virtutes quam optimaS. Secundo, quoties corporum quorum

dam Elementa concreta fuerunt inter se , ope glut is, seu vinculi acidi interpositi , tum Alcalia haec pretestant resolutionem stepe qua sitam, trahen do in se id coagulans Acidum , atque ita educto nectente vinculo, elementa separata iterum exhibendo. Scimus quidem Acida haec saepe profunde adeo unita esse , ut primo per Alcalia non ita integre, neque 1atis prompte extrahantur, sed tamen randem obedire solent. Argentum vi-Vum semel accurate corrosum per spiritum nitri, atque inde actum vi ignis in Mercurium praecipitatum rubrum , non redit statim affuso oleo Tartari per deliquium in Argentum vivum Currens , sed - in pulverem alium. Quando autem deinde pulvis ille magno igne pellitur ex retorta de hoc sale alcatino, tum Mercurius vivus, relicto suo Acido in Alcati fixum, iterum prodit. Tertio , per hanc Operationem , qua Corpora qua dam , prius soluta per Menstruum Acidum in particulas minimas, deinde applicantur Alcalicis puris , acquirunt Alcalia st e novam Virtutem , per quam intimius jam admissia ad minima corporum , longe pulchrius jam illa solvunt, quam si corporibus illis applicata fui gent, sine hac priemissa corrosione prius praestita per Acidum. Hinc etiam videmus, plerosque modos, quibus Mercurium fluentem producere conati sunt ex Metallis Alche istae , primo praescribere, ut Acidis calcinata dein Alcalicis agi

tentur.

Requiritur adhuc in omnibus hisce, ut & de Alcati volatili Menstruo adhuc agamus Illud quidem in rerum natura an unquam priu* tal ς existat, ante putrefactionem , aut destillationem, animalium , aut Vegetantium , non ita temere dixerim. Nisi forte pataveris , lingulare id salini quod in Acidulis dictis obtinet, omnino eo pertinere , quod haud praecipitanter ponendum arbitror : quia nulla arte cognita id omni nota ad Alcalia volatilia caetera ita absolute reduci potest di quamvis eo potius, quam ad acida , ablegandum scitissime pronavit Clarissimus Hos mannus, ubi de his scripssit. Caeterum , quaecunque explorata hactenus Animalium , aut Vegetabilium , corpora, por putrefactionem , eo rediguntur certissime , ut Salinum eorumdem principium evadat, alcatinum volatile , perfectum. Vegetantia autem acria, prius recensita, sola destillatione salia haec quoque generantia Animalia vero, quotvot nota, etiam

444쪽

simplici destillatione thaec promunt. Tandem etiam Animalium humores nondum alcatini, admistu alcatini fixi, ita mutantur, ut statim , caeteris in Alcati fixum attractis partibus, alcatinos halitus manifestent, atque adhione ignis confestim alcatinum volatile exhibeant. Tot quidem diversis modis ortum hoc Sal, si dein artificio Chenaico redditur quam purissimunt,

vires semper habet, formamque omnem , easdem. Sunt vero illae vires eaedem ferme , ac in alcalibus fixis. Sed inde tamen per alia in effectu quodammodo differunt. Alcalia volatilia sponte sua, aut utique in.calore mini mo,semper agitantur ipsa aguntque. Fixa Alcalia requirunt, ut agant, longe majus ad umentum ab igne. Deinde vero volatilia a puncto calefacien te, hinc & a materie solvenda calefacha , aufugiunt; hinc non manent illi applicata , ut vim suam in objectum solvendum exerceant. Fixa Alcalia contra, rem commissiam solvendam ope agitantis ignis aggrediuntur quam constantissime; dum illi rei, si fixa fuerit, perpetuo applicata omnino maneant. Quando autem Alcalia Volatilia corpori solvendo coguntur adhaerescere , tum calore modico virtutem solvendo praestant ingentem non modo , sed e longe promtissimam : quod patet quam evidentissime , dum Alcali purum urinae, pro exemplo , calidae applicatur cutisanae, moxque tenaci tegitur Cmplastro desuper : oritur mim uno temporis momento , ardor , dolor , inflammatio , eschara nigra , gangraenosa ,

breviter in ossa usque erosio. His autem positis pro differentia, in reliquis omnibus intelligi potest horum Alcalium Volatilium actus ex Historia tradita Fixorum. Ergo jam , sed brevius, recenseamus Acida Mensrua. Character Physicus Acidi supra jam datus. Constitit etiam , raro Acida exstare forma solida , nisi in Sale essentiali plantarum Acidarum, M ausi

rarum , vel in Tartaro. Acida, quaecunque fuerint vel in vegetantibus, aut in fossilibus , propria animalibus necdum novi. Acida vegetantium vel inativa sunt, vel prodacha fermentationis ope. Nativa vegetantium Acida orta videntur ex illo succo solo , quem hauriunt plantae de terra nutriente. Unde forte, hoc respectu, omnia illa reducere possemus ad fosti litina naturam : maxime, quum plantae in mari ipso cretae , nec radice sua terreno maris fundo aflixae , constent mere alcalescentibus partibus , in

que destillatione Alcati Volatile , oleo sum, exhibeant, ut observatum sibi dudum tradidit Illustrissimus Comes Marsi gli, ubi de his disputat. Nativa vero plantarum Acida , in quibusdam manifestissima sunt. Ut in Aretosa,

Trifolio acetoso , evidens. In succo Omni noto fractuum vel pulposorum, vel horaeorum, maxime paulo magis immaturorum , quae cocta calore solis mitescunt magis. In omni etiam succo , qui verno tempore, dum stirpibus sua vita redit, perfecte acidum hoc obtinet fere aceto sana. In aliis autem vegetantibus Acidam verum inest, sed occultum magis, ut in lignis,& aromatibus : in Guajaco , Sassafras , Cinnamonis infinitisque similibus , quis unquam fuisset suspicatus Acidum, nisi illatione fuisset tam clare demonstratum Z in Balsamis laudaris limis , quis crederet Acidum , quod destillatio Terebinthinae tam copiosum, tam facile δί manifestum ,

tantium nativa.

445쪽

Fermentata, liquida & solida,

vinosa.

Acetosa. Aeida serme tantia,

exhibet 3 Omnia autem haec Acida, vix pura haberi queunt, semper auatem cum aliis confusa partibus : unde etiam dissicillime admo horum dis tincta tradi potest. Caeterum vis illorum Acidorum in quibusdam manitas statur operatione sua in objecta propria : quum succus recens aurantii, citrei, limonii, plumbum , stannum , cuprum , ferrum , dissolvat, satisque fortiter calcinare queat, aeque quam fossilia acida. Alia autem ratione Sales hi Acidi liquidi coguntur in glebulas solidas ; dum succi liquidissimi, Acidi, pressi, colati , in spissiati , in quiete repositi , coguntur in

crystallos salinas; tales coram Vobis quotannis ex Acetosa exhibui, Tartaro quam simillimas , in quibus Medo nativa vegetantium vera inest. Fermentatio autem videtur provehere magis , magisque , Acidum occultum vegetantium. Succi enim maxime maturi, dulcesque, vegetabilium , nihil fere Acidi videntur habere, ut in succo uvarum presso clarum est. In cassia, manna, melle, saccharo , quis deprehendit Acidum 3 At quoties haec rite fervent spumante motu , statim Acidam educitur, apparetque , inprimis subtiliori inde Vino reddito. In Cerealibus, farinosis, maturis , an ullum quidem apparet acoris signum ξ Vix fermentatio brevis haec agitavit, omnia statim acent. Quamvis nata sic Acida alterius sint& naturae subtilioris, quam quidem nativa , liceat deinceps Acida sic producta Vinosa appellare. Quae rursum duplicis sunt ordinis. Vel enim liquida vini acidi forma in vino oberrant, vel in vino ipso se colligunt tempore , atque superficiei cadi sie afligunt Tartari solidi nomine. Acida haec

fermentata Vinosa vini obtinent sere praecedentibus nativis eandem vim. Acida autem vegetantium fermentatione producta alia , cum Venia, vocabo in posterum Acetosa. Omnia scilicet Vina nota, si cum acidis amsteris , crudis , de novo , fermentatione acetosa , agitantur , juXta artem, transeunt in Aceta dicta , consumunt Tartarum proprium , longe acidiora evadunt, atque longe potentiorem, magisque constantem , acedinem acquisiverunt, quae in ipsa destillatione constat : hinc & in Acetis hic obtineri valet Acidum parum , actuosum. Tum vocantur Acida Aceto a destillatu pura. Quae quidem postrema incredibilis adeo usus, & essicaciae in

Chemia , ut hinc & omnia caetera Menstrua Aceta vocarint, ut de Acetis Philosophorum adeo est manifestum. Sed de in Acidis his animadvertere oportet Acida fermentantia, qua quidem vocamus Succos vegetabiles in ipso jam fermentationis actu medios quasi inter nativum , & inter acquisitum fermentatione prorsus absoluta statum. Hoc nimirum tempore, facultas paratur maxime elasticae parti fermentantis liquidi, cui in rerum natura , me sciente, nulla similis. Si enim sylvestris hic , nec coercendus , spiritus, acidus, & explosivus, de ingenti copia fermentantis vegetabilis per exiguum in vase spiramentum ferit nares hominis fortissimi, uno eum idhu exanimat. Si minus fomliter assicit, tum a poplexiam creat subitaneam; si levius , amentiam, cum paraplegia; si levissime, vertiginem. Quae quidem omnia funestissimis even

iis constiterunt. Unde & temulentiae propior causa, atque hinc nerVO-

tum inde assiectioni remulae habetur idea. Sed & hinc noscitur ratio rei satis mirae visis , quam Illustris cornarius de se narrat in pulcherrimo de

Laude Sobrietatis libello, accidere scilicet quotannis jam senescenti lan-

446쪽

DE ARTIS THEODIA. 429

guorem , cum virium deliquio , eo quidem semper Anni tempore , quo propius abesset a vindemia. Non cessisse ulli methodo, neque remedio , hoc mali , donec tandem incresceret ad extremum usque. Verum simul ac mul um recens potaretur , statim infractas insurrexisse vires , atque restituisse brevi pristinum vigorem. Donec eodem modo iterum veterascente Vino illius anni , in priorem relapsus debilitatem sperare deberet recentis iterum Vini instaurationem. Quae cuncta nos docent, quam sit incredibilis potestas aciduli ferventis in animalium corpora,in bonum malumVe. Unde enim Cholera diro eventu tam cito lethalis Θ Sane inprimis a musto,

fructibus horteis maturis , in ventriculo ipso , & intestinis tenuibus , actu ipso fermentantibus , hinc explosu horum spirituum musculos harum partium in spatimum saepe funestum contrahentihus. Cujus quidem rei mirabili; Historia in Actis Philosophicis Britantiicis hasetur : ubi Anato micus egregius Sanctus Andreas morbum , & cadaver , accurate describit hominis in Choleram lapsi , ex nimia ingurgitatione generosissim, cere visita in actu fermentationis suffocatae intra cantharos botile ale) , hinc que mortui. Profecto , ut singularis haec essicacia talis acidi sic innotescit, ita quoque & intelligitur credibile spiritus illos in alia quoque mira patrare actione Menstrui. Dubitavi aliquando , num Spiritus Eic mirificus fixus esset in Tartaro. Atque inde vi ignis solutus ille foret, qui in destilia

latione Tartari tam vehemens, Omniaque Vasa, utcunque magna, disia

plodens , a Chemicis in destillatione Tartari seimper observatus fuit. Pro secto corpora solvenda, quae rebus fermentantibus in ipso acta fermenta tionis immiscentur , inde longe aliter disssolvuntur, quam si iisdem liqui dis extra fermentationis vim fiussent commissa. Id manifestissime quidem apparet in herbis recentibus , quae fermentanti musto , aut cerevisite inji ciuntur ; inde enim exoritur liquor , in quo in unum , & idem , quasi liquidum omnes illae vires , aequabilissime adunatae habentur , unaque dein etiam actione operantur. Ita etiam diversissima in Theriaca Medicamina, ope mellis adjunct1 simul' in unam homogeneam massiam rediguntur, sicque adunata Vi operantur. Sed & Acida actuosa, pura , tenuia, eliciuntur satis nativa , eX vege

tantibus igni expositis; si enim lignum , inprimis viride adhuc , luculento

imponitur foco ita , ut utrumque extremum extra focum porrigatur, tum

ignis medium ligni exagitans, humores ejusdem , ibi contentos, fundens, propellensque, agit specie aquae , cum sibilo , & spuma, extra ligni extrema. Qui liquor exceptus, purus Acidus est; omnesque etiam Acidi proprietates exhibet; vires solvendi Acidis communes possidet. Hinc & noscitur, undenam famus ligni, maxime Virescentis adLuc , oculos urat tanto dolore , per Acidum scilicet suum , quod acre quaquaversum dispergit. Hoc ipsum quoque carnes pervadens , piscesque , huic fumo expositos , eos rubro tingit colore , suoque penetrante Acido conservat a putredine , dc ranciditate. Sunt nimirum Acida haec , quam simillima iis, quae natu- talia existunt in arboribus plerisque. Iterum reperimus Acida prorsus singularia , balsamica utcunque &oleosa, quae vasis clausis , vi ignis , exprimuntur de vegetantibus , tam

per adsi nsum, quam per descensium. Ita ligna Su aci, juniperi, quercus,

Aelda Vegetabilia ustu, Eadem destib

447쪽

Aeida fortia.

Nitira rara, Fixata crebra, In Sulphure.

dc innumera alia se n scobem rediguntur i iccam, dein ex retorta destilia lant prudenti ignis applicatione, dant liquorem limpidum, rubellum, aci dum valde , oleosum quodammodo , odorem qui refert halecis fumo duia rati. Liquidum hoc, ira paratum, saturate Acidum est, inprimis, si colo, quiete , rectificatione dicta, depuratur ; est enim vis Acida solvens in hoc Menstruo prorsus lingularis. Quin & in corpore humano quoque mira praestat attenuando , condiendo , stimulando , putredini resistendo , hinc per urinae, sudorisque vias expellendo. Cum his igitur depuratissimis Me

struis , si solvuntur herbarum medicatae virtures , optimae sollitiones perficiuntur : quum acido suo singulari, sit btili, penetrantissimo, agant, viresque solii torum exaltent. De omnibus igitur his acidis verum est vegetantibus , quod plurima corpora animalium , vegetantium, fossiliunsi me

tallorum, intime solvere queant. Cornua , ungues, Ossa , carnCS , anima

lium digerendo , coquendo , dissolvunt. Testas animalium , piscium , penitus corrodunt in liquorem pellucidum. Metalla etiam solvunt, ut jam

monui, praeter argentum Vivum , argentum, aurum.

Hinc igitur ars alia detexit Acida, quae idonea & argento vivo , &auro , & argento , tum aliis quoque fossilibus, solvendis , quae vegetabili Acido intacha perstabant, ne lae adeo facile a corporibus animalium superari poterant. Nam Acida quidem vegetabilium pos lunt a viribus validi

animalis, inprimis accedente ingenti motu , sic mutari, ut amisi a natura sua acida , abeant in aliud salis genus. Illa autem Acida, quae nobis cognita , auro , argento , mercurioque, solvendis apta, sunt non ita facile superanda per vires coctrices animantum , sed fortiora his, eas ut plurimum de straunt, hincque venena fere evadunt animalibus, nisi in casibus paucissimis exceptis , ubi putredo , at calescentia , nimis increscunt, ut in Alcalicis venenis, aut septica prorsus conditione humoriUD , ubi pestilentiale virus , vel variolarum praeceps coTruptio , infestant. Fossilia autem Acida nativa , quam paucillima reperire est,. postquam vere constitit, Acidos vulgo habitos Medicatos Fontes, potius Alcalicis accedere omni nota. Deprehenditur quidem hesitus creber in fodinis , qui sustocans sulphureum Acidum refert, quique aliis etiam notis acedinem insitam monstrat. Sed rarissime solus, purus , forma humoris invenitur. Quoties autem, ut fieri cringo assuevit, occurrit solido corpori , quo

Acidum illud attrahi potest , tum illi unitum palpabile fit, figiturqtie. Verum quando delude ae hoc corpore fixante iterum educitur, tum sensibus patulum , patitur se dignosci; quaiarumque dignosce re licet, tum semper

erit unum, idemque.

Si enim , ut jam supra dixi, apprehendit pingue fossile, facit varias Sulphurum species : quae combustae, ex fumo collecto, refrigerato , liti idoaeri misto , Spiritum , vel oleum , Sulphuris per cam pariam dant. Illud autem si ex vase puro vitreo , calori ebullientis aquae diu exponendo, conaris destillare, accipies inde notabilem aquae purae copiam , quae CX aere inter comburendum sulphur se insinuaverat acido sulphuris fumo. Tuinque manebit tandem infundo ponderosum , spissu iurens Acidum :quod perfecte, omni nota , Oleum Vitrioli purissimum refert, nisi in eo solo , quod nihil in se contineat metallici volatilis , ut in Oleo Vitrioli semper plus , minusve , inest.

448쪽

uando idem Acidum saxa Calcaria rodit, cumque iis concrescit, Alu- In Alumiae. mina quidem constituit, pro diversitate materiae si tui admistar, varia. Omnia tamen haec , quando leviter calcinata prius , vi ignis summa aguntur in vapores, dabunt ex his concretis liquorem, qui depuratus arte ,

prorsus idem est illi priori, de sulphure accenso qui comparatur, absque

ulla fere diversitatis nota. Quando autem Chalcanthum viride , nativum, .n pulverem siccatur ad In vitriolo albitudinem usque, calore modico, dein per gradus ignis urgetur tandem in summum us he , eructat nebulas albas , quae collapsae humorem dant;

quod si rursus depuratur quam accuratissime hic liquor , idem iterum erit, qui de Sulphure , & Alumine producebatur.

Vitriolum vero caeruleum d1ctum , eodem trac fatum artificio, humi- In Chaleantho;

dum exhibet, quod idem est prioribus , nec inde distinguendum , modo per artem rechincetur , ut loquuntur artifices. Si autem Acidi hi liquores , ita nati, igne valido 36o graduum agitantur, tum ebulliunt, fumos dant albos , nebulosos , vagos , & quam latii sime dispersos, qui omnia nota animalia , ad insecta usque , ilico necant. Si vero inspirati, pulmones hominum feriunt, excitant mox tussim acutissimam , non compescendam ,

dein sustocationem cum dyspnaea lethali, citamque ID Ortem , aut aliteEmolestissimum, per totam deinde vitam , asthma. Atque ea facit oleum sulphuris, aluminis, chalcanthi, aeris, atramenti sutorii , simul ac modo vi ignis in vapores , comburendo, destillando , ebulliendo , excitantur. Quinetiam , quotiescunque aliquod horum acidorum , nihil refert quodnam

sumseris , pingui jungitur oleo, dat Sulphur; si tertae Calcariae, Alumen generat; si Ferro, dat Vitriolum ferri; si Aciri, Chalcanthum generat. Quibus igitur omnibus argumentis inducti colligimus , unum , semper idem, Acidum , ponderosum , dissiculter ebulliens , reperiri in fossilium classe , nativum , sive forma puri Acidi existens. IIa hoc Acido proprium est. Primo , quod sit omnium acidorum ponderosissimum est enim ad spiritum

Nitri,ut 11. ad 9. ad Spiritum Salis, ut I I. ad 8. Ad Aquam fortem,ut IIoad 9. ad Acetum stillatilium , ut I I. ad 7. Circiter a natura sua propriaώVid. Monum. Ac. R. Sc. 1699. pag. 7. Secundo, simul est inter omnia Acida fixissimum : nam in calore aquae ebullientis nunquam fumum dat,. nisi aquae illius, quae illi, Acido adhaerescit, non autem ipsius Acidi. Sed requirunt haec Acida ultra 36o gradus , priusquam recte ebulliant. Tum autem statim noxios illos fumos dant. Quarto, acida haec valido igne repurgata ab omni aqua adhaerente , hinc meraca , ponderosissima , acer rima , aquam ilico avidissime ex aere attrahunt, se diluunt, pondus au

gent. Quinto , eadem sic purissima, ab affusa frigida , mire incalesctint iliaco. Sexto, Salem maris , fontium, gemmae , vi ignis ita mutat, ut in destit latione cieat Spiritum Salis ; Nitro mistum facit, ut inde assii rgat Spiri tus Nitri; multa alia soluta per Acidos Spiritus assiisu suo statim liberat ab Acidis suis solventibus, eos excutiendo , volatilesque reddendo, se ita illorum locum saepe substituendo. Atque etiam ex hoc fundamento fit , ut A lumen, & Vitriolum, calcinata prius, si miscentur Nitro , denuAquam fortem ; si Sali marino , dent Spiritum salis marini : nam incol- Cottiare acidum adhuc latet vitrioli iartissimum, fixissimumque, quod visi

449쪽

Aeidum Nitri

Aeisum Salis

Marini.

31 PARS ALTE R As

ignis nondum potuit excutere ; hoc mistum nitro , facit acidum nitri spita ritum assurgere , triquam fortem , qui sincerus nitri spiritus , in quo nihil olei Vitrioli. Sed id Acidi Vitriolici, quod adhuc supererat in calce Colcotharis , dein manet cum parte nitri in fundo , datque ibi fixissimum salem similem Nitro Vitriolato. Quod idem &cum sale marino continiagit. Septimo, ferrum prompte solvit, cuprum lentius utcunque, argentum valde difficile , argentum vivum non nisi in gradibus 16o caloris ; plumbum non solvit, nec stannum. In caeteris hoc Acidum reliquis Acidi; convenit. Quibusdam id habet commune , quod Camphoram perfecte solvat in oleum liquidum; quod copiosae aquae adjectu iterum in Camaphoram veram redit.

Alterum Acidum fossile nobis notum de Nitro producitur, neque unquam in rerum natura visum fuit copia Vel minima , quin semper a nitro prius existente fuerit 'eductum. Si enim triplo boli, argillae , farinae laterum, aut similium, intime mistum nitrum, summo urgetur igne , tum pars ejus magna in fumum rubrum mutatur. , qui in liquorem relapsius, Spiritus nitri vocatur : aut, si Nitrum siccum cum aequali quantitate Olei Vitrioli destillat, igne arenae fortissimo , sed per gradus subministrato , tum similis spiritus a rubris fumis producitur. Denique Nitrum cum aequali copia calcis rubrae Vitrioli, aut ealce Aluminis, tritum, dein igne valia distimo actum , dat iterum eosdem fumos , & ex iis Spiritum Nitri aeque bonum , purumque, sed quem artifices vocant Aquam fortem, Aquam stygiam , Aquam docimasticam. Hic spiritus quomodocunque paratus , idem est omni nota, omni dote : si enim diversitas quaedam , ea sane vix adeo in ullo se experimento prodit. Hoc proprium habet, quod ubi se vel aestu ignis , semper ruberrimos fumos creet , solvat Argentum in crystallos amarissimas, causticas : quae solutio huic spiritui propria; quum vix ullo alio acido queat perfici; oleum enim purum Vitrioli difficulteream praestat. Solvit etiam Mercurium , Saturnum , Venerem. Aurum vero

non attingit, Stannum vix dissolvit. Acidum hoc ubi semel metallis suis solutis se penitus immiscuit, fortiter satis iisdem adhaeret, sic quidem, ut in igne satis magno remaneat, in metallo. Id patet in argento sic soluto , quod patitur se fundi in lapidem infernalem, retento rodente Spiritu. Me curius praecipitatus ruber quoque , quando rite fixatus ess, quamdiu resistit igni , quam intensio , priusquam deserat suum acidum adhaerescens lSal Marinus, ut Nitrum, sincerum si fuit, nullum signum Acidi in se habet. Si autem tractatur iisdem modis , ut de nitro statim disserui, mutatur in Acidum , volatile , liquidum. Si enim triplo terrae, fusionem prohibentis , rite miscetur, dein igne per gradus violentissimo urgetur dissolvitur in fumos, albos , densos , vagos valde , & volatiles, qui collecti in liquorem , humorem dant, aurei , vel viridis, coloris. Si cum oleo Vitrioli destillat, eundem liquorem exhibet omnino , sed magis volatilem. Si autem cum foece destillati A luminis, vel Vitrioli, mistus sal hic tandem igni exponitur maximo , eundem Spiritum Salis Marini eructat. Omnes hi Spiritus , triplici hoc diverso modo parati, semper iterum , & perfecte, iii em prorsus sunt, Quin etiam, iidem erunt si ex sale Gemmae, Fontium , vel Maris, produxeris. Ita quidem ut idem hic semper sit. Habet idem

450쪽

D E ARTIS THEORIA. 433

idem hoc proprium hic spiritus, quod si de sale pi simo fuerit factus ,

inque novo sale purissimo iterum destillatus , semper, ubi violentia ignis

aestuat, fumos albos det, aurumque solvat . quod nullo alio Acido in re rum natura penetrari potest. Solvit δί Stannum , quin & Mercurium cum flatulento sonitu, Ferrum , A s , sed Argentum nullo modo solvit. Neque& Plumbum dissolvit penitus. Hinc igitur Acidum constituit iterum suo in genere prorsus singulare. Unde igitur sincerus Spiritus Nitri, & Spiritus Salis, sunt duo diver- Acidae Aquaesissima liquida , & tamen mirifice propinqua sibi invicem , & stupenda 'que' '

facilitate mutabilia. Quod in Historia Menstruorum omnino considerari debet, res autem ipsa sie sic habet. Si Spiritus Nitri , in retorta vitrea cohobatur, super nitrum siccissimum , sed arte summa depuratum , ut nihil prorsus salis marini illi nitro insit, tum fit spiritus ille nitri optimus,

singulaque cohobatione melior, ad omnia propria opera spiritus nitri. Si autem illa cohobatio fit supra nitrum vulgare, non redditum purius per crystallisationem , tum spiritus nitri ita cohobatus , amittet naturam spiritus nitri, non solvet argentum amplius ; acquiret vero indolem spiritus salis marini, vel aquae regiae , solvetque aurum. Si autem hoc observatum , adeo paradoxon, rite excutitur, facile videmus in illo naturali nitro adhuc aliquid salis marini adhaerere , quod ipsium in tali opera simul in destillatione se immiscet. Hinc ex spiritu nitri aquam Regiam format. Quod sequenti rursum experimento patet. Accipiatur Salis marini pars una, pura, sicca , decrepitata, in pollinem trita, immittatur retortae puris. sinae , huic superfunde spiritus nitri, vel aquae docimasticae bonae , partes quatuor. Fiat destillatio lege artis , ad summam -siccitatem usque , ignearente forti ad finem. Spiritus Acidus, ita productus, erit aqua Regia, non amplius aqua fortis. Solvet aurum , no' attinget argentum. Si dein falem examinamus , qui in fundo retortae superest ab hoc labore , illum solvendo , colando , crystallisando , nanciscemur purum , verum , inflammabile Nitrum. Vid. du Hamel. H. Ac. R. Sc. pag. Is 8. Boyl. Ort. form. 2IS.

Rursum, si sumitur Nitri purissimi pars una, spiritus Satis Marini opti mi ad partes duas , fiat destillatio lege artis ex retorta , prodibit spiritus, qui aurum solvit longe facilius , promtiusque , quam spiritus salis marini

solet facere. Sal autem in fundo remanens post destillationem summam , si iterum solvitur aqua , colatur , crystallisatur , fit bonum , inflammabile nitrum. Boyl. Ib. a pag. 2IJ. ad 224. Bolin. Chem. 3 3, 36, 163. Homman. Diss Chem. Phys. L. III. Ob . 1 o. Hinc igitur aqua Fortis, fit aqua Regia, simul ac modo spiritus nitri & spiritus salis, quomodocunque miscentur,& fere quacunque proportione. Imo etiam si Aquae Forti admiscetur

aliquid salis Ammoniaci, Gemmae, Marini , Fontani, Febrifugi Sylviani, aut spiritus Salis veri, tum statim , omnibus hisce modis , producitur Aqua Regia, semper. Atque haec quiaem tradita hactenus Acidorum Historia habetur. In qua quidem illud primo mirabile, quod de non Acidis tam facile gignam

tur Acida : ut in Acidis vegetantibus supra constitit. Vinumque optimum non Acidiam ε, in lagena pura archissime obturata , reclusum , δein alae molendinae alligatum, intra spatium trium dierum, conversum fuit in acetum

I ii

Corollam

hinc

SEARCH

MENU NAVIGATION